Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: ego Your search found 5030 occurrences
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 1497-1498:1497. Baničević, Jakov. Magnifico et prestantissimo domino... [Paragraph | Section] et prestantissime domine, tam gratae mihi fuerunt litterae dominationis vestrae, quam spero fore mihi salutaria remedia, quae d.a vestra in eis describit, ad recuperandum gressus meos. Quibus iam approbantibus medicis utor, qui tamen subtraxerunt spodium et dimidium camphorae, quae ego restituere intendo, cum nondum sit compressus fervor ille rennum. Licet vix quadriduo ante ceperim inungi, et tamen aliquantisper sublevor. Quodsi restituar, quod faxit deus, me d.i v.ae et pedes et manud et caput ipsum deberi fatebor. Quid autem ei retribuam pro tam salutari re,
1498. Baničević, Jakov. Magnifico et prestantissimo domino... [Paragraph | Section] Unde per Adrianum impie detrusus fueram, a Clemente VII. clementer restitutus sum. Sed non desunt errumnae. Iam ad sextum mensem hic obsidemur constituti in magnis dificultatibus et ingenti discrimine. Aderit tamen, speramus, aliquando deus propitius nobis et superatis hostibus respirare licebit. Ego autem tantum cupio satisfacere d.i v.ae et mandatis ipsius obsequi, quantum salutem et incolumitatem meam. Cui me ex animo commendo et quam foelicissime valere cupio.
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.