Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ego

Your search found 5030 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1769-1776:


1769. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aii_v | Paragraph | Section]

districtum vir quidam eximius, et in literis non mediocriter versatus, quum saepe inuisens ex officio reperisset, tandem pro amicicia conatus est ab instituto abducere. Atque illo negante philosophiam anteferri debere viuendi rationibus, me autem affirmante, orta est non leuis disputatio, quam ego literis mandaui, vt extaret ocii ratio, quo tunc abundabam: Sequutus sum tenue genus orationis, et a pigmentis rhetoricis penitus abstinui: ne in difficillimis rebus explicandis ornatu ipso, cumulandoque hilem argumentationum et exemplorum, quae cateruatim occurrebant, oratio redderetur


1770. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii | Paragraph | Section]

PHILOSOPHANDVMNE SIT. FORTE CONTINEBAM ME DOMI aduersa valetudine, ac mox a prandio sumpseram in manus nescio quid Plutarchi, vt pomeridiana lectione somnum allicerem, quum quidam amicus de more cubiculum ingressus mihi assedit. Ego vero experrectus, ac leniter arridens, vnde inquam? quid boni portas? ille autem haerebat in me defixis oculis cogitabundus. Tum inquit. Etsi non libenter a te dissentio: quem cognoui sermonibus multorum, integre in aulis principum fuisse versatum, nec tibi


1771. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4 | Paragraph | Section]

neque vlla sperata vtilitate impulsus fui ad te amandum: Caeterum eximiae dotes animi tui me pellexerunt ad mutuam charitatem) si inquam id tibi persuasum est, vehementer abs te peto, ne posthac existimes, me laesum iri, si qua in re a me dissentias, aut si me commonefeceris erroris mei. At ego contra hoc tibi polliceor fore mihi gratissimum, quum id, quod in me prauum fuerit, tuo iudicio correxero, Sed quid nam illud est, in quo mihi tecum non conuenit? Tum ille, vereor equidem, si meas susceptas viuendi rationes probauero, ne putes tuum institutum vituperari.


1772. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b_v | Paragraph | Section]

es: curae atque vigiliae, et ipsa pertinax mentis intentio exorbent internum humorem, spiritusque vitales penitus exhauriunt: nisi recaeptui mature cecineris, vereor ne tibi propediem vel ab helleboro petendum auxilium, vel cum pestiferis morbis de vita dimicandum sit. Hic ego subridens, num tibi videmur minus capris circa propriam salutem sapere? illae quidem grauatae nimia pinguedine palpebras in aliquem rubum impingunt, ac missione sanguinis grauedine leuantur. Nos uero cauere a perniciae manifesta nesciemus? Non agnoscimus inquit istam


1773. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4 | Paragraph | Section]

eo quispiam pertingat, quamuis radices amaras habeat: fert tamen fructus suauissimos: ergo inquit superuacua sunt munera legesque parentis naturae ad vitam sancte honesteque degendam, mortalium animis ab orbe condito infixe? Minime inquam, atque ego existimo facinus inexpiabile committi in accusanda naturae prouidentia: bene nobiscum ageretur, si diuinum eius consilium in creandis rebus singulis disponendisque et conseruandis satis admirari possemus, Istud non quaero inquit, potius id velim probari, cur non licet


1774. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii_v | Paragraph | Section]

Nam et ab illis facillime irrumpitur in animum stupentem desidiaque corruptum, et ii absque negotio arcem neque custodiis, neque vigiliis munitam occupant. Iam plane inquit intelligo te dicturum remedia compescendis perturbationibus a philosophia petenda esse. Tum ego, recte tu quidem iudicas, neque aliunde queri oportere ne tu ipse quidem inficiaberis: quippe ridiculus haberetur, si quis aedificaturus domum a sutrina peteret adiumenta, non autem ab architectura, quae propria est illius, facultatis. Nemo autem dubitat, qui vel modice


1775. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d | Paragraph | Section]

inquam necesse est confiteri totius hominis generationem nihil discrepare a caeteris animantibus, ac vtrorumque simul cum corpore interire omnia. Non hodie primum inquit in lucem opinio haec venit, sed multis ante saeculis, authoritate excellentium philosophorum nixa: quamquam ego nolim cuiusquam vtamur hac in testimonio: demus vela rationi, et quo ipsa duxerit, sequamur. Quamuis inquam libentius assentiar iis, qui posthabitis humanis rationibus, afflati diuino spiritu plenique Deo affirmant, nos vna parte viuere post mortem: atque hoc


1776. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii | Paragraph | Section]

sit a materia necesse est a deo veniat vel per creationem, vel inspirationem, vel alio modo, vt melius ipsi deo visum fuit, Num te non afficit haec ratio? An aliquid certius expectas? Sane inquit non inepta mihi videtur, sed vellem quippiam subtilius afferri. Tum ego, n e istud quidem, quo tibi mos geratur, conari negligam. Haud existimo te latere in plantis terrestribusque pariter et aquaticis animantibus perpetuum servari naturae ordinem, ac secundum cuiusque potentiam seminis partus similes in eodem genere forma et virtute gigni, nec


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.