Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ego

Your search found 5030 occurrences

More search results (batches of 100)
First 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2993-3001:


2993. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 406 | Paragraph | Section]

et universa, quae sub Sole sunt, imperium, et potestatem obtineat: cujus facta pro legibus, dicta pro oraculis, placita pro ratione generi humano futura sint: cujus arbitrio regi ac temperari, nec inferorum portae detrectent, nec ipsius caeli sublimitas dedignetur. Hac ego de re in hoc amplissimo orbis terrae consilio verba facturus rudis et indisertus Orator, tremerem animo vehementer, et commoverer, si parem susceptae causae magnitudini desiderari orationem, et facundiam crederem; nec potius traditae cuidam a majoribus consuetudini utcunque mihi parendum esse


2994. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 406 | Paragraph | Section]

mihi erit, si sanctissimum propositum Vestrum, si egregiam Reipublicae in his Comitiis bene gerendae voluntatem, vel leviter adumbrare contingat; ut in iis, quae a me dicentur, quasi quodam in speculo, Vos ipsos paulum; Vestrorumque sensuum, et cogitationum imaginem contemplemini. Quo ego libentius, et pleniore bonae spei cum animo in hoc argumento mihi versandum esse video; Vix enim periculum est, ne sanctus, ne innocens, ne ipsi illi, a quo proximus est futurus, quam simillimus prodeat ex isto coetu, quem sagacissima superiorum Pontificum in spectandis hominibus diligentia,


2995. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 406 | Paragraph | Section]

quam simillimus prodeat ex isto coetu, quem sagacissima superiorum Pontificum in spectandis hominibus diligentia, accersendo quidquid usquam egregium est, ex omni pene lingua, et populo, et natione conflavit. Quem adeo una cum Principe Apostolorum genus electum, et regale Sacerdotium multo ego justius appellavero, quam ille Regis olim Epirotae Legatus veteres Romanos Senatores Reges appellaverat. Nec vero haec a me colligendae Vestrae benevolentiae gratia, quam maximi facio, dici putate, aut quo magis amplissima Vestra dignitate delectari Vos velim;


2996. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 409 | Paragraph | Section]

cum animo Vestro, re omnium docilissima, cui viriliter imperetis; ut, quod optimum esse factu nemo Vestrum ignorat, faciendum sine dubitatione statuatis: quod quidem non solum Ecclesiae, cui debetis omnia, sed etiam Vobis ipsis salutare, et frugiferum experiemini. Quam ob rem non hic ego, quod a plerisque ex hoc loco dicentibus saepe auditum est, illud a Vobis magnopere contendam ЕЕ. PP. ne in hac deliberatione quicquam humanae gratiae tribuatis; ne, quid privatim cujusque Vestrum intersit, cogitandum, et ponderandum arbitremini. Facile intelligo, utcunque magna, et excellens


2997. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 410 | Paragraph | Section]

arbitremini. Facile intelligo, utcunque magna, et excellens ista sit Vestra dignitas, homines tandem esse Vos, et hominum officia fungi, nec aliis artibus, quam iis, quarum humana infirmitas patiens est, creationem quoque Romani Pontificis, ut caetera mortalia, transigendam. Non is ego sum, qui rigidam illam veteris Ecclesiae sanctitatem non optandam potius, quam sperandam existimem, et qui remissis longa fortunae indulgentia saeculi moribus, ignoscendum aliqua ex parte non putem; eoque damnare non ausim, si Vestram quoque rem privatam una cum publica, una cum gentium omnium


2998. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 410 | Paragraph | Section]

examinate ponderibus: hos ipsos calculos diligenter, accurateque subducite: profecto invenietis, privatas omnium Vestrum rationes cum publicae utilitatis rationibus egregie conspirare. Optimum eligi, sine dubio publice interest: Hoc ipsum etiam sigillatim cujusque Vestrum interesse, audacter ego, et si vere consulatur, mecum ratio ipsa pronuntiat. Nemo dubitat, cum inter sapientes rerum suarum aestimatores de servitii conditione deligenda consilia agitantur, summam deliberationis in eo maxime verti, ut nos jugo quam fieri potest levissimo, et justissimo oneremus; quod ita


2999. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 410 | Paragraph | Section]

nobis sapientia quam praestantissimum adoptabimus, cujus propterea potestati subjecti, a libertate, pulcherrimo animi humani bono, quando ea necessario carendum est, minimum distabimus. Quid quod ut quisque prudentissimus est, ita maxime aliorum prudentium consiliis gaudet? Quam ego laudem in viro summi fastigii super omnes alias necessariam esse statuo; ut qui curam suam in res plurimas, ac diversissimas, nec unius mentis captui accommodatas distentam habet. Vis enim alioquin illa animi per semet excogitandi omnia, quae agenda sunt, cui primum sapientiae


3000. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 412 | Paragraph | Section]

mentis est, ut vulgarem nautarum sapientiam non imitetur; qui proposito tempestatis periculo, postquam levandum sibi onere navigium vident, jactura viliorum quarumque mercium, nobiles et pretiosas redimendas existimant. Quanto magis hoc animo esse debetis, cum haec ipsa, quae rerum ego Vestrarum viliora, et leviora voco, domesticas, inquam, possessiones, et commoda, non modo magna illa, atque praeclara curando non amittitis, aut minuitis; sed hac una maxime ratione constitutis, ac stabilitis? Nisi forte dubium, aut obscurum putatis scitum illud Evangelicum


3001. Gradić, Stjepan. Oratio de eligendo Summo... [page 415 | Paragraph | Section]

et providentiae; si idoneis ad flectendas hominum voluntates artibus urgendum sibi pulcherrimum hoc incoeptum suscipiat: et si inclinatis ad lucem veritatis accipiendam multorum Principum mentibus, ac certe Catholicae causae minus, et minus jam iniquis, uti velit, et sciat? Nam quid ego de controversiis inter Catholicos loquar, quorum divisae, et plusquam civiliter in diversum propugnatae de summis rebus fidei, ac disciplinae sententiae, ne in malum publicum erumpant, quanta animi contentione, qua dexteritate, qua prudentia opus esse putatis? quantae vero vigilantiae negotium,


Bibliographia locorum inventorum

Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1667], Oratio de eligendo Summo Pontifice, versio electronica (), 2879 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [gradicsoratio].


More search results (batches of 100)
First 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.