Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ego

Your search found 5030 occurrences

More search results (batches of 100)
First 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3406-3449:


3406. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Quod ubi factum est, nutavere et ipsi, Amadus autem eos confirmans: "Ne vos", inquit, "ista terreant; faciam enim ut libentius ea paulo postea contemnatis, quam antea suspexistis. Ante itaque quam quidquam aliud actum sit, ista, si sustinetis, reffellam." Cum ego: "A me quidem", inquam, "illa haud ita dicta sunt quasi tanto obsistere possint adversario; perge tamen ac impellere; cum te ipse non potuerim, tu me in tuam, si potes, sententiam pertrahe." Coepit ille tactaque, ut in principio orationis consueverat, fronte: "Istic",


3407. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

astutia est, sed eorum qui illa utuntur praepostere. At, inquis, ipsa politica astutia est! Noli quaerere; sane id non tantum illae Ciceronis voculae, sed ne tota quidem tua industria evincet; nam quod falsas viarum ambages pravosque illos modos insectaris, id ego non esse huius quam defendo politicae semper existimavi; germanam quippe genuinamque, non quae doctorum vitiis sit adulterata, politicam defendo, quae fraudes eas nunquam praecipiet. At, inquies, Mazarinus, qui praecipuus eius auctor


3408. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

In eo omnis tua ratio versatur quod politica utilitatem tantum propriam respicere videatur. Ex hoc eam a virtute alienam, ex hoc a prudentia secretam, ex hoc Epicuri dogmati conformem esse argumentaris. Hoc itaque expugnato caetera sponte sua corruant est necesse; in quo ego sic confido nihil ut facilius a me praestari posse putem, quippe monstrare tibi in quo deceptus sis abunde et ad victoriam. Recte tu quidem prudentiam actiones (ne multum circumeam) et publicas et privatas moderari disserueras, sed in eo vehementer es deceptus quod


3409. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

qua quis privato conflat odium (quae actio vel secundum te politicae est), eadem, inquam, inventione hosti quoque conflari odium quo urbs in fide servetur, quod inter actiones publicas iure refertur. Meam itaque de politica opinionem accipe et, si potes, acquiesce: nihil ego eam esse quam quaedam praecepta puto, quae doceant qui in hac aut illa particulari circumstantia prudenter sit agendum. Itaque nihil nisi prudentiam quae doceatur esse. At cum infinita sit singularium differentia, idcirco studium hoc compleri nunquam potest; hactenus vix


3410. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

alii postea corrupere, nempe naturae suae vitium in hoc sequentes. Noli itaque obiectare confusum esse quam quod maxime studium istud: fateor enim. Noli contendere nullos esse eius auctores: nam id quoque confiteor; necdum enim, ut aiebam, perfectum est. Ast ego non tam studium quam actionem ex politica factam defendo. Si ea tantum politice facta dicerentur quae Mazarinius aut nescio quis alius tradidit, quanta actionum publicarum turba nomine sibi debito fraudaretur! Nunc ego omnem actionem politicam appello quam quis cum quadam


3411. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

confiteor; necdum enim, ut aiebam, perfectum est. Ast ego non tam studium quam actionem ex politica factam defendo. Si ea tantum politice facta dicerentur quae Mazarinius aut nescio quis alius tradidit, quanta actionum publicarum turba nomine sibi debito fraudaretur! Nunc ego omnem actionem politicam appello quam quis cum quadam mentis solertia fecit. Itaque actiones prudentes sunt omnes quae rationibus respondent, politicae, quae insuper cum quadam inventione fiunt. Excludo fraudes, volo ut res et licite et ingeniose fiat. Hoc ea


3412. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

questus videtur quod a prisca illa sinceritate puroque agendi candore prorsus est descitum. Loquar an silentio rem praeteream animi pendeo; nam id ipsum dudum iam me torsit. Prorsus ut defendam, haud unquam fecerim; id hac tamen temporis necessitate laudare necessum. Nunquam ego vel voculam quae intentioni non respondeat proferrem ni necessitas sic secum ferret, nempe perdita mortalium pravitas tegere saepe consilia iubet atque aliquid etiam quod non sentias quandoque proferre. Melior quidem semper mihi visa est veteris ecclesiae condicio, quam


3413. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

utilitatem respiciat, apparuit; aliis quoque, quae Alonicus opposuerat satisfactum est; reliqui nisi vester assensus iam nihil est: quem si ista non extorsere, alias eripere sum paratus." Laudavimus omnes et pedibus, ut aiunt, manibusque in suam sententiam itum est. Ego autem quod vehementer in priori opinione essem confirmatus consideraturum me postea rationesque curiosius collaturum affirmavi. Post quae iusso puero ut librum ex more inferret, vir quidam occurrit, qui habere se, quae cum Amado conferret, affirmavit. Accurrit


3414. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Cum Pretus: "Magna", inquit, "me inter et Tharabalsum res in sermonem venit, dum tractatam a te materiam scrutaremur; ne cuncta referam, de patria politica sermo incidit: quam semel nostro in consessu tractari Tharabalsus admodum exoptavit. Ego vero paratus sum id oneris assumere bona vestra venia si vobis quoque id cordi esse intelligam." Omnes assensimus, Tharabalsus praesertim, qui id nutu, oculis, toto denique capite contendebat. Amadus etiam reposito quem praelecturus tenebat libro ad audiendum se


3415. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

suo prorsus repugnantibus ingerere se facilius possint. De ecclesiasticis etsi dicere ipse quoque nonnihil omnino possem, quod ut in aliis ita hoc quoque in genere non pauca mente seposui, tamen et ne argumenti magnitudine obruerer, et quod id Amado magis congruat, ego nihil afferam; ipse si velit adicere, ultro poterit. De tertio igitur hominum genere sermo mihi in praesens futurus est vestro hortatu nec minus, ut spero, benevolentia, ut illud pro posse persequar, quae illorum in actionibus suis regendis esse debeat politica, quis


3416. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

tamen accedere, honores capere, vitam non inquietam ducere cupimus. Hercle maius fortasse istud homine opus fuerit et ut optetur satis. Nec tamen succumbendum est, et quod in totum non possumus in parte ut assequamur, nihil intentati relinquere debemus. Hoc ego consilio mature rem examinavi saepeque intra me ipsum revolvi ea quae modo vobis sum allaturus. Necdum illis negotiorum turbis nos ingessimus, necdum mala populares nostros de nobis opinio pervasit, res adhuc integra est; possumus collatis rationibus ita nos communire ut et


3417. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Ad quod cum favor superum, tum fortunae indulgentia non levis, postremo nostra opera expeditaque in depromendis consiliis ratio adesse debent. Sed illa quidem ut dare alienum, ita persequi non nostrum est; de posteriori, ut nostra fert imbecillitas, expediamur. Duplicem ego cum inter nostros, tum in omni republica vivendi rationem puto, duram illam et leniorem alteram; cuius exempla cum alibi, tum Romae possumus capere infinita. Illam princeps Cato professus est, posterioris clarissimum exemplum Cicero dedit; nempe ille vir alioquin natura


3418. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

via neque duram illam prorsus, quia nimium invidiosam, nec laxam rursus alteram, quia ut plurimum erroneam, tenere in animis induxerunt, in iis, inquam, ipsis multa diversitas est; ut enim quisque natura severior aut liberalis magis, sic diversam vivendi normam assumunt. Hos ego omnes afferre nec constitui et, si constituerim, praestare nequaquam possim. Satis itaque fuerit si id efficiam quo vel unam recte in Croatia vivendi ostendam viam. Ac quoniam ad posita superius capita recurrendum est, id primum exsequar quis in domestica re


3419. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nonnihil dominationem faciat aspernari. Huic proximum est ita suos in officio servos continere ut nec querendi iis de domino nec fastidiendi occasio detur; nam id quoque ad famam popularem non parum confert eos habere servos qui suum ubique dominum cum laude nominent. Vidi ego eum, qui id neglexerit, non tantum servorum turba, verum aliis etiam ob id ipsum invisum fuisse. Iam id omittere nequaquam possum quod ab Amado toties inculcatum accepi, nihil coram servis praeter dignitatem suam vel ioci causa esse faciendum, ne contemptus inde


3420. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

domini haud unquam adeo caedunt ut quidam nostratum suos colonos. Sed eorum rursus pervicaciam et quod secus in disciplina contineri non posse videantur consideranti dubitare usu venit an non ex necessitate laudari hoc factum debeat. Faciant igitur alii ut aliis placet, ego id mihi hac in re pro norma constitui: ita agere ut neque iustitiae disciplinaeque inferam detrimentum, et cum homine rem mihi esse nunquam sim immemor. Ad uxorem iam filiosque, quia praestantissimam familiae partem, postremo transeamus. Fuerit id multum rationibus


3421. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

esse nunquam sim immemor. Ad uxorem iam filiosque, quia praestantissimam familiae partem, postremo transeamus. Fuerit id multum rationibus eius, qui populariter vivere constituerit, accommodatum si non inferiorem nec aliunde nisi e patria aut ad summum Ungaria ducat. At ego multos aetatis nostrae claros viros secus fecisse memoria teneo nec ultra in hoc quam murmur populare offendisse; quorum si quis vestigia vellet aemulari ne illi quidem amplius quidquam posset evenire. Itaque si eiusmodi inde commodum sive ad rei familiaris augmentum, sive


3422. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quis vestigia vellet aemulari ne illi quidem amplius quidquam posset evenire. Itaque si eiusmodi inde commodum sive ad rei familiaris augmentum, sive etiam ad vitae tranquillitatem consecuturum se intelligat, quod popularis illius odii detrimento longe superius sit, non ausim ego eiusmodi factum improbare. Iam patria eam lingua quantocius imbuere et ad cuncta popularia conformare quod expediat, nemo est qui non videt; nam id universim in uxore aeque atque se ipso cavendum est ne quid novitatis appareat neve


3423. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ne amplius quidquam. Ubi enim eiusmodi feminam reperias quae id non respuat aut prava contra litteras opinione aut, quod frequentius est, desidia muliebri; ut taceam quod nihil uspiam sit quod popularem magis illi viroque suo infamiam possit procurare. Itaque in totum ne ego quidem id suaserim; in parte non est quod impediat, nempe ubi per nimium otium licet librorum aliquid ipsam revolvere, quod tum praesertim facile potest evenire si, ut sunt apud nos nonnullae, Italicas litteras teneat. Cogor hic invitus licet in eam descendere


3424. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

at postquam eam iam accepere, cum nemo sit qui eam non concedat, nos quoque non abnuemus. De altera id pariter omnibus compertum habetur mulieri rei familiaris administrationem incumbere; at num dura illa et an omni tempore omnique feminae competat, in dubium revocatur. Hic ego, ut ut alii existiment, ita dicendum puto, primum ut, sicut aliis omnibus in rebus, ita in hoc quoque a libera femina vel etiam viro nihil praeter dignitatem fiat. Licet illi quid rerum ubique agatur inspicere et pro potestate corrigere mutareque; at proprias labore rustico


3425. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ita in hoc quoque a libera femina vel etiam viro nihil praeter dignitatem fiat. Licet illi quid rerum ubique agatur inspicere et pro potestate corrigere mutareque; at proprias labore rustico manus inquinare neque condicioni congruit et a sanioribus omnibus reprehenditur. Ego autem ne id quidem laudaverim si universum rei familiaris onus mulieri sic incumbat ut nullus sit qui eam sublevet. Alios haec cura premat, herae tantum supremum regimen comittatur. Itaque sciet quidem illa quid census, quid pecoris, quid terrarum, quid suppellectilium sit


3426. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

efficiamur proditores; quod quosdam non sine maximo dolore, etsi parum prospere, aetate nostra tentasse vidimus. Suus est et principi placendi modus, quem tuto et sine scelere possis exercere; si per flagitia adrepas aut ipsius te principis aut aliorum invidia perdet. Id ego et scriptorum testimonio didici et propriis non infrequenter oculis spectavi; quod in nostratibus eo maiori reprehensione dignum existimandum est quod condignum alioquin nunquam operae pretium ferant; cum, quacunque demum patriae ruina principi assentati sint, nunquam ad


3427. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

gratiam principis favorem mereri possit; quo tamen non tam ad proprium quam ad patriae commodum utetur si mea voluerit sententia stare. Equidem non ignoro mentione iniecta de iis me oportere artibus uberius disserere quibus ministrorum gratia possit occupari; at ego, quoniam non usquequaque vacat, brevissime expediam. Potissima hoc in genere sunt formae naturaeque liberalitas, linguarum, quae in aula floreant, cognitio, et commune his praesertim temporibus refugium: largitio. Sed in eo maxime discrimen adhibere oportet ne idem


3428. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

faciendum est; alterum ut hunc optimatum favorem aut prorsus abscondat, quo gentilium non subeat invidiam, aut omnino in vulgus proferat, quo invidiam metu reverentiaque compescat. Haec quod ad aulica attinet: quod autem agendam publice in Croatia vitam concernit, id ego ante omnia consuluerim ut, quoniam mediam inter rigorem nimium et extremam comitatem viam eligere est constitutum, eam vivendi rationem ineamus ut nuspiam nimii, erga inferiores nos populares potius, erga superiores autem nec non aequalium ambitiosiores abstractos magis,


3429. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

et extremam comitatem viam eligere est constitutum, eam vivendi rationem ineamus ut nuspiam nimii, erga inferiores nos populares potius, erga superiores autem nec non aequalium ambitiosiores abstractos magis, erga neminem vero, quod aiunt, confidentes nos praestemus. Hunc ego unicum modum puto quo popularium benevolentiae reverentiam in parte aliqua iungere possimus; quod tamen, ut et alia omnia, secundum temporis condicionem est regulandum; nam in civilibus cum nihil (ut ait Aristoteles) certi sit, infinitae sunt rerum differentiae quas omnes


3430. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

modi pro facultate vitare oportere; quod si autem fortasse accidat ut abesse nobis non sit integrum, tum deprecando, suadendo, praesentis alicuius illustris mulieris patrocinium implorando in id incumbere debemus ne vitio id nobis detur; quod si remedio locus non sit, profecto ego sanitati nostrae et conscientiae potius quam famae prospectum velim. Hic ego, cum in conviviorum memoriam sermo decurrit, non possum non recordari deterrimi illius vitii, quod pravus per omnia usus obtinuit ut nulli inter cenandum nisi de aliorum defectibus sermones


3431. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

integrum, tum deprecando, suadendo, praesentis alicuius illustris mulieris patrocinium implorando in id incumbere debemus ne vitio id nobis detur; quod si remedio locus non sit, profecto ego sanitati nostrae et conscientiae potius quam famae prospectum velim. Hic ego, cum in conviviorum memoriam sermo decurrit, non possum non recordari deterrimi illius vitii, quod pravus per omnia usus obtinuit ut nulli inter cenandum nisi de aliorum defectibus sermones sint. Hinc omnis in claros viros invidia, hinc mutuae dissensiones proveniunt. Istud


3432. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nihil antiquius habeant quam eiusmodi amicitiam perturbare. Itaque amicitia ipsa pro virili tegenda est et quos maxime diligimus, iis in extrinsecis his minimum deferre oportet; prudens enim amicus de eo non succensebit, aliorum autem machinationes sic facillime eludentur. Hic ego non repetam ea, quae sive ex dictis facile possunt consectari sive ex iis, quae tum diximus, cum de gentis moribus dissereremus, elici; non commemorabo serviendum esse gentis praeiudiciis, fugiendaque ea omnia quae, etsi in re aliter se habeant, in illius sententia


3433. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

fastidire. Haec totius vim continent orationis; illa enim omnis inde processit, in iisque versata est. Restat precari ut eadem benevolentia, qua me dicere permisistis, finientem quoque sustineatis." Assurexerat discessuros nos ilico existimans, cum Amadus: "Ego quoque" (inquit) "munus a te mihi impositum brevissime exsequar. Ecclesiasticus igitur, dum in collegiis studiorum causa versatur, haec habet observandas: ne delationibus gaudeat; affabilis in omnes; amicitiam, si qua forte sibi cum aliquo intercedat, qua potest arte


3434. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

spem consumptam, ubi patriae libertatem, me patriae, inclitae universitati legalem moderatorem, me vero eidem restitutum esse inopine intellexi, tum primum sensi humanum animum, sicut ad doloris gravitatem, ita ad insperati gaudii magnitudinem obstupescere posse. Attonitus ego scrutabar vias, rimabar modum, indagabam consilia quibus stupenda haec rerum conversio procurari perficique potuerit. Verum dum parte ex una praecipitii, in cuius margine iam versabamur, profunditatem, parte vero ex alia facilitatem illam reputavi qua commutatio haec absque


3435. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ulla reipublicae perturbatione et per ipsum illum principem peracta est qui vesanis adulatorum consiliis in transversum actus eversi patrii systematis auctor fuit, videbar mihi certe videre id nullo humano consilio, sed insigni divinae providentiae favore evenisse. Itaque ego diuturno compressi doloris sensu adhuc rigidus, ad sentiendam inexpectatam felicitatem imparatus, futurorumque potius cura anxius, inter spei metusque argumenta fluctuabam cum festivi inclitae huius universitatis sensus tam mihi quam et excelso consilio locumtenentiali


3436. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quae ipsis obtingit, provinciae se plene pares esse arbitrentur, oderunt legum vincula, et ut ipsi principis nomine arbitrarie agere possint, potestatem eius etiam ultra definitos per constitutionem limites extendere consueverunt. Ne invidiosa evadat oratio, nolim ego haec rebus nostris per specifica exempla applicare; qui illum, qui inter aulici et provincialis senatus praesidium invaluit, nexum, praesidiales illas inscio saepe toto dicasterio manipulationes recogitaverit, una et id reputarit, quod principes ea ferme tantum suscipere


3437. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sola enim frugalitate absque avaritia et zelo patriae serviendi absque ambitione libertas et comparari et iam parta tuto retineri potest. Hi sunt privati mei circa perficiendam et ad statum securitatis collocandam in proximis comitiis constitutionem sensus. Hos ego inclitae universitati in postrema hac, quam ante diaetam celebramus, congregatione ea de causa proponendos existimavi ut interea, dum agendorum series obiectum hoc pertractare admiserit, eos expendere, superinde mature deliberare sicque ea, quae hac de re in proxima


3438. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

legalem ante omnia deligere magistratum, tum vero reducto iam ad legalem pedem toto comitatus corpore resumere priores determinationes et, si quid addendum aut mutandum visum fuerit, haec constituere, reliquis vero legalem formam indere. In deligendo magistratu ego eos, quibus omnia de lege requisita adsunt et qui mihi maxime idonei videbuntur, candide proponam, inclitam autem universitatem exorabo ut in delectu eo advertere velit quod nunc non iam de talibus qui nil nisi violentis modis perficere, sed de talibus magistratualibus


3439. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sustentationem clementer addixit. Agnoscitis jam procul dubio, clarissimi viri, quot nominibus Augusta Sibi vos obstrinxerit, videtis, quanta vobis incitamenta ad explendas quam exactissime vobis concrediti muneris partes proponantur. Ego tamen de ingenuo vestro in litteras ardore ita persuasus sum, ut vos ne his quidem stimulis eguisse existimem. Scio ego, quid apud ingenuos artium et scientiarum cultores generoso incoctum pectus honesto valeat, scio, quid amor litterarum, quid sitis doctrinae efficere


3440. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

obstrinxerit, videtis, quanta vobis incitamenta ad explendas quam exactissime vobis concrediti muneris partes proponantur. Ego tamen de ingenuo vestro in litteras ardore ita persuasus sum, ut vos ne his quidem stimulis eguisse existimem. Scio ego, quid apud ingenuos artium et scientiarum cultores generoso incoctum pectus honesto valeat, scio, quid amor litterarum, quid sitis doctrinae efficere possit, quantum aucta ipso successu proficiendi cupiditas animum intendere soleat, nec diffido vos haud alia quam colendi


3441. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

el probitate vestra tuta conquiescat, ut adeo tam piam ejusdem intentionem non dico negligentia (quis enim id vel ominari praesumat?), sed vel levi aliqua remissione fraudare grande omnino piaculum videatur. Habetis praeclarum, quem vobis Augusta praeposuit quemve ego Altissimo ejus nomine talem hic status, ducem, qui vos confirmare dubitantes, fatigatos excitare, ancipites erigere possit et consolari. Colite hunc, ut par est utve ipsa Clementissima Domina vobis praecepit, ejus


3442. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

hujus disciplinam dirigendis, ita obtemperate, ut quoties ordinationes ejus expleveritis, toties homagialem Altissimo Mandato morem vos gessisse vobiscum reputetis. Mutuum inter vos ipsos amorem et amicitiam supervacaneum mihi videtur vobis commendare, credo ego, quod menti cuique vestrum alioquin obversetur, vos omnes membra unius corporis constituere atque eo nomine tam laudem, honorem et existimationem totius corporis, quam et si contra eveniat, ad singulum vestrum dimanare. Nullum, credite mihi, certius est angusti vilisque


3443. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

tuae pars maxima populi concredita est inspectioni. Noli quaeso objectorum, quae tractaturus es, tenuitatem fastidire, verum id tecum continuo reputa, scholarum, quibus praeficeris, utilitatem in plurimam Nationis nostrae partem dimanaturam esse. Me quod attinet, scio ego me non propriis meritis, sed mera Augustae benignitate muneri huic admotum. Notior mihi est virium tenuitas propriarum quam ut me parem regendis tot doctissimis viris putem. Forte si proprio mihi fata indulgere genio permisissent, illustri Coetui vestro adscribi ipse quoque


3444. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Notior mihi est virium tenuitas propriarum quam ut me parem regendis tot doctissimis viris putem. Forte si proprio mihi fata indulgere genio permisissent, illustri Coetui vestro adscribi ipse quoque sollicitus collaborassem. Nunc quoniam Sors et Augusta secus disposuere, ego me ipsum non tam praepositum vobis, quam socium explendae Clementissimae Dominae intentionis considero meque ea solum parte vobis ducem profiteor, qua propiori gradu ad accipienda Altissima iussa sum collocatus. Nolite quaeso vos in me alium quam vestrum litterarumque


3445. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quidquid mihi virium, quidquid facultatum Deus et natura concessit, id me totum in commune totius Academiae ac in singuli cujusque vestrum commoda laetum alacremque impensurum. Quod reliquum est, impendite vos doctrinam vestram, ego conatus meos intendam, ut res litteraria majora in dies in Academia hac incrementa accipiat hacque, quae sola nobis superest, ratione collocatam in nos omnes Suae Majestatis gratiam devoti promereamur.


3446. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quidve in eo tractandum veniret initio statim unico veluti obtutu ab omnibus inteligeretur, Magnificus Dominus Superior Regius Studiorum Director clarissimos DD. professores sic allocutus fuit: 2. "Post instauratam materna Augustae clementia Regiam hanc Academiam verba ego consiliaque vobiscum, Reverendissime Domine Director, Reverendissimi et Clarissimi Domini professores extemplo contuli qua potissimum ratione meliori iuventutis institutioni interea etiam, donec novi studiorum plani nobis copia facta fuerit, prospici possit; optassem


3447. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ille vero de vobis ad me iam retulerit, antequam tamen de utroque hoc meam Clementissimae Dominae praestem relationem, id Illa inter reliquas officii mei partes collocavit ut Academiam prius ipse debeam visitare. 3. Agam ego vobiscum ingenue liberaliterque, vos ut eandem mihi sinceritatem referatis, exorabo. Te, Reverendissime Director, de singulo professore, horum singulum de te interrogabo, ab omnibus vero, num sibi quapiam in specie impedimenta ponantur quominus munere suo rite defungi


3448. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

discipulorum non excedant. Studium operamque hanc, viri clarissimi, eo impensius a vobis flagito quo magis me miseret scholasticae iuventutis cuius magna pars ob hanc rerum temporumque conversionem libris destituta praelectiones auribus tantum excipere cogitur. 5. Ego ea, quae seu in rei litterariae incrementa, seu in vestra commoda promovenda idonea existimavi, nuper etiam cum me pedibus Augustae advolverem, ab ingenita Eius clementia coram deposcere non intermisi nec vana spe teneor eos, qui periculo anni huius probati regia subinde


3449. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

peregrinationibus, ad artium et scientiarum Academiam iam elonginquo respicitur. A labore, diligentia, conatuque vestro et totius Hungariae professorum pendebit seriusne aut citius communis haec patria insigni hoc instituto illustretur. Haec oro vos saepius vobiscum reputate, ego opus ipsum aggredior." 7. Hoc cum dixisset habita praevie cum ordinario loci concertatione Reverendissimum Dominum Stephanum Sinko in locum vita functi Domini Wolkovich, Gymnasii Zagrabiensis cathechetae, eiusdem Gymnasii cathechetam


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.