Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ego

Your search found 5030 occurrences

More search results (batches of 100)
First 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3736-3751:


3736. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xvii | Paragraph | Section]

patronus aliquis prisco illi Maecenati non absimilis, cujus ope se humo attollere, atque ad laudem eniti possent. Scitum est enim ingenii culpam fortunae tribuere, et comminisci aliquid, unde id, quod assequi non potueris, alieno potius, quam tuo vitio nequaquam sequutus esse videare. Hanc ego excusationis latebram, in qua multi poëtae vel mediocres, vel etiam mali saepe numero delitescunt, mihi omnino praeclusam esse video; cui ad hanc Homericae Iliadis interpretationem rite conficiendam, ut cetera omnia defuerint, patronus certe non defuit. Eum enim huic operi meo


3737. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xviii | Paragraph | Section]

urgere ad extremum, et currentem, quod ajunt, incitare non destitisti; qui opus ubi esset confectum, tua id impensa in lucem edere liberalissime, munificentissimeque jussisti, non multa exemplaria, quibus amicos munerares, tibi reservare, cetera omnia magno numero mihi habere, tuae in me, quam ego omnibus muneribus antepono, benevolentiae monumentum. Hujusmodi patronus cui obtigerit, non est credibile me in scribendo minus quam potuerim contendisse, ac non potius dedisse operam diligenter, ut te talem virum tui de me judicii, tuaeque in me liberalitatis minime poeniteret. Quamobrem si


3738. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiii | Paragraph | Section]

novitatis veluti prurigo, ut multi a proposito sibi fine aberrare turpiter malint, quam usitatis antiquorum itineribus eodem pervenire. Qui hoc morbo, atque adeo hac insania laborant, sua instituta, suaque commenta sibi habeant, me hominem e veteri disciplina veterum institutis uti patiantur. Hos ego, optime Balthassar, qui mihi in humanioribus studiis, quod de Tiresia etiam apud inferos Homerus ait; soli sapere videntur, ceteri umbrarum vagari modo , hos, inquam, habui auctores, et magistros, hi mihi facem quodammodo praetulerunt, meque eodem,


3739. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiv | Paragraph | Section]

inquit, non ut interpres, sed ut orator . Quid ais, M. Tulli? convertisse te illas orationes affirmas, ut interpretem convertisse negas? quid est aliud convertere, quam interpretari? qui porro interpretantur, quo eos alio, quam interpretum, nomine verum est appellari? Ego vero, inquit, etiam cum meas orationes scribo, utor scientia litterarum, quam qui solam profitentur, grammatici vocantur; sed, quod huic eloquentiae quasi fundamento amplissimum totius eloquentiae velut aedificium impono, atque superstruo, eas sine ulla controversia scribo non ut grammaticus,


3740. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxviii | Paragraph | Section]

illa jam erit, non libertas, sed, inani specie, falsoque nomine libertatis abutens, licentia; qua nullum est in interprete vitium majus, et quo animi hominum magis offendantur. Utinam ego essem ejusmodi, ut moderatae illius libertatis exempla ex me peti possent. Ea certe passim in toto opere mihi usus ese videor, non temere de inconsulto, sed ita ut ratio vel postulabat, vel, ut levissime dicam, patiebatur. Nec vero dubito, ut hoc etiam adjungam quod valde ad rem pertinet, multa


3741. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxx | Paragraph | Section]

ipse idcirco alibi vocat pervicacem, superbum, insolentem . Qui hujusmodi sit, eum post Aristotelem philosophi omnes, quotquot de moribus scripsere, si rogentur, magnanimum esse negabunt; ac dicent longe esse transgressum eos fines, intra quos magnanimitas continetur. Ego magnanimum, si minus sapientum, certe vulgi judicio, a quo non abhorrent poëtae, fuisse concedam: praesertim quum meminerim ab ipso Homero, semel ut opinor, μεγάθυμον appellari. Quid ergo displicet? hoc nimirum, quod nemini sano placere possit:


3742. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxi | Paragraph | Section]

hoc loco proprie dicitur, quid aliud possumus intelligere, quam dementiam, sive, ut Tullius definit, mentis ad omnia caecitatem qua qui laborant, mente capti perhibentur: sin autem furor non proprie dicitur, quaero qua ratione aut ego, aut alius quisquam possit divinare, quem potissimum furorem poëta, vel interpres velit intelligi. nulla est enim animi cupiditas impotens et effraenata, quae non aliquam habeat cum furore similitudinem, atque ob eam rem non interdum furor nominetur. multi enim mortales, quod Cicerones


3743. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiv | Paragraph | Section]

offundens noctem caliginis atrae. hoc inquam, genus, ubi Latina cum Graecis contulerint, quale sit, certius judicabunt; mihique erunt, quemadmodum spero, multo aequiores, quum viderint, quorum vestigia presserim, quae mihi exempla proposita duxerim ad imitandum. Horum ego exemplorum, ne sim longior, cetera quidem, Balthassar eruditissime, tibi, atque aliis, si qui erunt tui similes, qui laborem minime fugiant, quaerenda, ubi sunt, et contemplanda relinquo. unum esse video, quod ab Homerico interprete, de optima, et usitata veteribus interpretandi ratione agente,


3744. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxix | Paragraph | Section]

regulam, ad quam referrem ea, quae ipse facerem; haec veluti mensuram, qua adhibita, intelligerem, concessa interpreti libertas quo impune progredi possit, quem ad finem, sine ulla reprehensione prudentium hoc in genere virorum, pervenire. Quem ego finem, errore atque inscientia, fortasse non raro sum transgressus, verum ut sciens et prudens non dico transilirem sed attingerem, meumque jus omne usurparem, a me ipse impetrare vix unquam potui; atque id quod Tullius praeclare fecisset admirans, tamen ipse facere non sum ausus. Grammaticorum


3745. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xli | Paragraph | Section]

cur hoc genus interpretandi, quo me judicavi uti oportere, optimum debeat existimari. Reliquum est ut dicam aliquid de mea hoc in genere facultate, quod et partitio illa postulat, a qua sum exorsus, et vero supra ego me facturum esse promisi, parum fortasse considerate: sed initio videndum fuit, quid pollicerer; nunc, re promissa, fides aliquo modo liberanda est. Hoc ut paucis transigam, nec diu consistam in eo sermone, in quem veni oppido non libenter, sic equidem statuo: facultatem, qua de agimus, tribus


3746. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xli | Paragraph | Section]

illud Hesiodeum
καὶ κεραμεὺς κεραμεῖ κοτέει καὶ τέκτονι τέκτων,
καὶ πτωχὸς πτωχῷ φθονέει καὶ ἀοιδὸς ἀοιδῷ. sive, ut ego meo more converti,
Fictori fictor, fabro faber invidet; odit
Mendicus mendicum, oditque poëta poëtam: haec ne quis mihi objectet, quid inter me et Eobanum intersit, quanta sit


3747. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliii | Paragraph | Section]


Praedixit. quae nos nunc omnia perficiemus.
Quare, agite, obdurate, supremum et ferte laborem,
O fortes Danai, donec victricibus armis
Evertamus opes Trojae, Priameia regna. 45 In his ego versibus meum judicium non interpono; nec dico, quid mihi videatur scriptum heic esse contorte ac perturbate, quid frigide, quid parum numerose, atque etiam parum Latine; horum, inquam, nihil dico, ac tantummodo volo eos versus conferri cum meis; et, si mei forte, quemadmodum spero, meliores,


3748. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliii | Paragraph | Section]

volo eos versus conferri cum meis; et, si mei forte, quemadmodum spero, meliores, vel, ut verius loquar, tolerabiliores videbuntur, hoc postulo, ut Homeri amatores habeant mihi aliquam gratiam, quod Iliadem Latino carmine sic expresserim, ut aequiore animo legi possit; optent autem, quod ego me, non tam de mea laude, quam de operis perfectione, ac de communi utilitate cogitantem, optare profiteor, ut post me existat aliquis, qui, meis hisce minime contentus, scribat ipse multo meliora, quae possint


3749. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

studiosi non modo ferre, sed etiam admirari. Equidem arbitrabor, me laboris mei fructum cepisse non poenitendum, si multorum studia commovero, meoque exemplo, aut heic Romae, aut uspiam terrarum, excitaro aliquem interpretem tanta facultate, quantam rei magnitudo requirit, qui efficiat id, quod ego, hac ingenii, et doctrinae tenuitate, atque his occupationibus, efficere non potuerim; qui denique Homerum exhibeat Latine loquentem non modo eodem carminis genere, quo ille usus est, verum etiam eadem vi, et eadem suavitate orationis. Hunc ego jam nunc animo prospicio, hunc admiror, huic


3750. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

quantam rei magnitudo requirit, qui efficiat id, quod ego, hac ingenii, et doctrinae tenuitate, atque his occupationibus, efficere non potuerim; qui denique Homerum exhibeat Latine loquentem non modo eodem carminis genere, quo ille usus est, verum etiam eadem vi, et eadem suavitate orationis. Hunc ego jam nunc animo prospicio, hunc admiror, huic faveo, hujus veluti formam mihi effingens, excellentiam et magnitudinem contemplans, me ipse contemno, et meam hanc interpretationem prorsus despicio. Quae tamen, dum expectabitur is, quem dixi, Homero dignus interpres, et erit nemo praeter Eobanum,


3751. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

cur debeat omnino repudiari. Habes jam ea omnia, quae mihi hoc in sermone dicenda esse constitueram; de cura non mediocri, qua tua mandata sum exsequutus, de optimo interpretandi genere, quo sum usus, de mea in eo genere facultate. quam tu si parem operi difficillimo fuisse judicabis, tuam ego agnoscam in me benignitatem, qui mihi plus tribuas, quam quantum Veritas patiatur: sin autem imparem, meam tu agnosces in te observantiam? qua fit, ut tuae voluntati obsequi coner non solum in iis, quae praestare atque efficere possum, sed etiam in iis, quae non possum.


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.