Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ego

Your search found 5030 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 798-807:


798. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 1v | Paragraph | Section]

allaturus. Quanquam non parum profecto me recreat mansuetudo tua, Sanctissime Pontifex Alexander, cuius aspectus mihi multo iucundissimus securitatem et quasi certum quoddam presidium polliceri uidetur; Vestra item humanitas, Reuerendissimi atque amplissimi patres, quos ego cum silentio, tum attentione summa ad audiendum me paratos conspicio. Neque enim, quod mea uel plurimum interest, insignis hec hodierne Concionis materia aut uerborum ornatu aut sententiarum splendore aliquo indiget, sed pura et simplici enarratione contenta nudam duntaxat uocem sine arte,


799. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

anxietate sanguis uel sudor tinctus sanguine omnibus membris totoque corpore sese effunderet. Ille in terra proiectus ad celum oculos totamque mentem conuertens ter in hunc modum dixisse perhibetur: Mi pater si possibile est transeat a me calix iste: uerum tamen non sicut ego uolo: sed sicut tu: Et apparuit ei angelus confortans eum. Sed dicet hic fortasse aliquis (utar enim uestra bonitate amplissimi patres: ac paululum a proposito digrediar: quoniam me tam diligenter attenditis) dicet inquam aliquis: Quid est quod Christus patrem orabat ut calix ille


800. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

persona diuine sicut omnia his uerbis elocutus est: Deus deus meus clamabo per diem: et nocte: et non exaudies me. Quia et circa horam nonam dici clamauit in cruce: Heloy Heloy lama Azabatani. Et hac nocte proxime preterita clamauit, id est orauit ad patrem: de qua ego oratione nunc loquor: Orauit, inquam, pro sua liberatione dicens: Mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste: et non exaudies ; quia (ut ostendi) exauditus non fuit. Peracta igitur oratione uenit ad discipulos: quibus a somno excitatis ait: Dormite iam et


801. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5v | Paragraph | Section]

sed una ratio uobis (ut credo) opitulatur: quod ea que apud uniuersas nationes bona et sancta putantur eadem uos mutato in contrarium et sensu et nomine mala atque impia existimatis: et id quidem ita uobis prescribitis imitandum: obseruandumque ut si bonus aliqis inter uos (quod tamen ego fieri posse non arbitror) sed si quis forte inueniretur eum quasi sceleris crimine conuictum tollere possetis e medio: essetque apud uos bene agentibus pena proposita: male uero premia constituta: atque hoc modo certatim in tenebras, id est in scelus et nequitias uestras rueretis. Omnes


802. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6r | Paragraph | Section]

rana, cyniphe, musca, peste, ulcere, grandine, locusta, nocte, primogenitorumque interitu strauistis, quod muros Hierico in uoce tubarum psalmorumque deiecistis. Hic ille est, popule stulte et insipiens, cuius tu uirtute, cuius auspicio hec omnia et alia multo plura peregisti. Sed quid ego hec commemoro sceleratissime genti, si tamen gens appellanda est et non ferarum teterrima multitudo? Aures habent et non audiunt: oculos habent et non uident: pedes habent et non ambulant. Vos ergo, patres, quibus dei optimi munere ueritas reuelata et celitus missa est sapientia, quibus et


803. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6v | Paragraph | Section]

enim ex nubibus illis aquarum fontes Saluator: ut fluminis impetus letificaret ciuitatem suam: cuius saluberrimo potu nulli homines: nulla toto orbe regio esset expers. In omnem enim terram exiuit sonus Apostolorum Christi et in fines orbis terre uerbum eorum. Quamquam quid ego huc sum delapsus quasi uel ex nostris dubitet quispiam uel ex alienis negare possit ea que diximus omnia de Christo intelligenda esse? et prophetas ipsos alium quendam diuinis illis uocibus cecinisse: non eum qui a nobis colitur Jesum mundi redemptorem? Neque enim apud Judeos mihi sermo


804. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

tota die manus suas. posuerunt enim lignum in pane eius: et cornua in manibus eius. foderunt manus eius et pedes eius: dinumerauerunt omnia ossa eius. distillant manus eius mirrham: et digiti eius guttas. Eleuatio enim manuum suarum sacrificium uespertinum. De cuius supplicii atrocitate quid ego multa dicam? cum omnes sciant quantus sit dolor eas corporis partes ferro transfigi: que plurimis sunt contexte neruorum coeuntium fibris: ubi pene omnis uiuacitas sedes suas: et quasi arcem quandam retinere uidetur. Ecce autem paulo post horrenda adesse prodigia: et subita


805. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7v | Paragraph | Section]

se reuoluens: quasi capite innueret quod manibus non poterat: Joani ait: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam. Cogitate nunc uiri optimi et mentes uestras tanto dolori. tante pietati queso recludite: qui status: que conditio: qui erat tunc animus miserrime matri. Ego certe uidere uideor perennes lachrymas: mestissimos eiulatus: dispersos crines: manus sanctissimas modo faciem: modo caput plangentes. Sed age omittamus hec omnia: cum eadem sacri etiam euangeliste consulto fortassis omiserint et Mariam uirginem nihil aliud nisi uerba illa notissima


806. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

generis animalia deseuit. Quid autem fecerunt furiosissime bestie. crudelissima portenta scelerum et flagitiorum omnium nequissimi latrones? Sed quid fecere? corpus illud sanctissimiiam a communi luce: a libero spiritu seiunctum inusitata quadam rabie ferro transfigi permittunt. Sed quid ego scelus extenuo minusque apud uos dico: atque ipse cogitans sentio? quasi hoc permiserint tantum Judei ut fieret et non effecerint ipsi: Immo uero aliter esse non potuit: duo enim in omni delicto maxime spectari solent: animus scilicet et euentus. Sed quis Judeorum animus fuit tunc cum


807. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8v | Paragraph | Section]

eterne deus: qui intueris abyssum: qui sedes super cherubin: qui extendis celum sicut pellem: qui rotas orbem, illuminas solem, regis mundum, calcas tartarum: ostende queso faciem tuam et uidebimus: porrige dexteram tuam et surgemus: infunde spiritum tuum et renouabimur: Atque hunc quem ego oculis nunc meis aspicio tue ciuitatis Hierusalem Vicarium, tue hereditatis conseruatorem, tuarum ouium pastorem: Hunc tu inquam nobis clementissime domine pro tua diuina pietate: que exuperat omnem sensum: custodias, foueas, conserues, protegasque. Respice quesumus domine in faciem


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.