Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: meritum

Your search found 304 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 28-55:


28. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_290 | Paragraph | Section]

regio genere nobilis, dum adhuc sub tutela patris ętatem ageret, mendico ęgrotanti (quoniam aliud, quod daret, non habebat) seipsum despolians proprium amiculum dedit. Quo quidem ille indutus (tantum donatoris misericordię meritum fuit) e uestigio sanus consurrexit. Postea uero quam defunctis parentibus liberam suscepit bonorum possessionem, tam prompto animo omnia egenis dispertiuit, ut ea non prius habuerit quam donauerit.


29. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_307 | Paragraph | SubSect | Section]

palmas suas extendit ad pauperem. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die nouissimo. Sed multa dare locupletiorum est, pauca tenuiorum; nec tamen ideo non par meritum, quarum ęqualis affectus. Animum etenim largientis pensat Deus, non donum. Nec quantum oblatum est inspicit, sed de quanto. Vidua paupercula duo ęra minuta misit in gazophylacium, et diuitibus pręfertur. Vidua


30. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_316 | Paragraph | SubSect | Section]

tradunt Martiniano, militum pręfecto, pro filia, quam nequitię spiritus possederat, supplicanti respondisse: ne se opem posceret, cum et ipse peccator esset, sed, si in Christo confideret, eidem supplicaret, iuxta fidei meritum gratiam ab ipso impetraturus. Credidit Martinianus, et domum rediens Deum precatus incunctanter, filiam a demonio liberauit, ut predictum ab Antonio fuerat. Pulchre igitur unico responso Antonius tria simul expressit


31. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_326 | Paragraph | SubSect | Section]

pręerat, exibebat. Quasdam in monasterio longa ualitudine oppressas, ut saltem squalore leuarentur, lauari iusserat, sed ancillis sororibusque cunctantibus protinus ipsa accedens lauit. Tantumque humilitatis abbatissę fuit meritum, ut illę lotę e uestigio sanarentur. Tres erant diuersis infirmitatibus laborantes: alia paralytica, alia demoniaca, alia uero leprosa. Magnum miraculum fuit tales langores curasse, sed non minus mira extitit


32. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_396 | Paragraph | SubSect | Section]

iubet, sanxisse scimus. Nunc, ne a proposito discessisse uidear, quantum foeminę quoque orationum ui efficere potuerint, breuiter exponam. Quibus nihil obstitit sexus fragilior, quin par cum uiris meritum et ęquam mirabilium faciendorum potestatem adipiscerentur. Anna, Helcanę coniux, diutinę sterilitatis opprobrium, cum Deum orasset, foecunditate compensauit. Genuit primo Samuelem, genuit deinde filios tres


33. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_405 | Paragraph | SubSect | Section]

de Trinitate scripserit, qui mente sic abstracta Trinitatis sacramentum fuerat contemplatus? Sed ne contemplando tantum apprehendisset, nisi, ut apprehenderet, pie prius ac iuste uiuendo dignus euasisset. Vitę sanctitate meritum sibi comparet, qui uult contemplatione proficere. Scriptum est enim: Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lętitiam. Qua quidem bonitate pręditus diuus


34. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_448 | Paragraph | SubSect | Section]

uirginitatem accuratissime seruauerat, prostibuli obruta est spurciciis. Postquam uero ab ipso Abraham sene, uehementer de eius perditione solicito, diu quęsita et tandem inuenta illo hortante ad montem rediit, sanctitatis meritum, quod peccando amiserat, poenitendo recuperauit. Sic perdita ouis boni pastoris humeris reportata lupi fauces effugit et electo tandem Dominico gregi meruit computari. Nunquam in Deo uana spes poenitentis fuit.


35. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_375 | Paragraph | Section]

seruum suum Dauid ea se indulsisse protestatus est, ut, quia ipse Deum plus cęteris dilexerat, plus etiam a Deo dilectus nosceretur. Quod autem Salomon potius quam ille, ut templum Domino construere electus sit, non tam meritum quam mysterium fuisse constat. Perfectę charitatis cultum et in pueris illis in Babylonem abductis uiguisse quis negauerit, quando captiuitatis necessitatem, in qua erant, superare potuerunt, nunquam religionis suę


36. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_388 | Paragraph | SubSect | Section]

non traderis in manus uirorum, quos tu formidas. Sed erruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus. O grande charitatis meritum! Capitur, quatitur, uastatur, funditus euertitur Hierusalem, et inter tot gladios furentium inimicorum is, qui proximum ab iniuria liberauerat, diuina uirtute protectus liber expersque periculi fuit.


37. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_457 | Paragraph | SubSect | Section]

contraxerat, sed iam non paucis miraculis clarebat. Vide ergo, quantum interfuit inter ornatum illum et nuditatem istam! Ille impudicicię fomes fuerat, ista * corr. ex iste meritum prębuit mirandę sanctitatis. Quid est autem, quod Paulus apostolus ad Timotheum scribens uelle se dicat, ut mulieres orent in habitu ornato? Nunquid in sericis aut purpura eas orare pręcipit? Minime quidem, quippe


38. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_498 | Paragraph | SubSect | Section]

aqua usus est, deinde annos sedecim pomis coctoque abstinuit. Postea uero etiam panem sibi interdixit ac per biennium holere tantum et lentibus uixit. Hic duorum Machariorum discipulus fuit, quorum mores imitando adeptus est meritum. Sanctus quoque presbyter Hieronymus ad Eustochium uirginem scribens, quanto labore in eremo carnis tentationibus repugnauit, recenset atque inter multa: De cibis — inquit — et potu taceo, cum etiam languentes


39. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_507 | Paragraph | SubSect | Section]

uero, rex Israhel, cum omnes, qui de domo Achab regis erant, iussu Domini interfecisset, continuo audire meruit: Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israhel . Itaque obedientię eius meritum filiis etiam posterisque eorum usui fuit. Quartę enim generationis huius extitit finis in Zacharia, filio Hieroboam, Sellum, filio Iabes, regnum occupante. Amasias, rex Iuda, cum aduersum Syros expeditionem


40. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_552 | Paragraph | SubSect | Section]

potuit. Sed neque Heliam neque Heliseum uxores habuisse aut liberos habuisse legimus, et a nemine ante Euangelium pręterquam ab iis mortuos ad uitam excitatos, ut miraculi raritas ac magnitudo seruatę castimonię testetur meritum. Hieremias quoque diuinum accipit mandatum, ne uxorem habere uelit neue prolem suscipere. Itaque, quod in matris utero sanctificatus fuisset, uirginitate probauit. Qua etiam meruit, ut urbe a Caldeis capta temploque


41. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_570 | Paragraph | SubSect | Section]

potuit; abduci, ut prostitueretur, non potuit, quoniam Deo uouerat castitatem. In Catharina uirgine uicti philosophi scientiam, patienter tolerata tormenta constantiam, rotarum fractio impiorumque percussio meritum testantur. Sed ne uirginalis quoque candoris ac puritatis deessent testimonia, de abscissę ceruicis uulnere lac, non sanguis effluxit. Exanime corpus angeli sepelierunt, monumentum oleo manat. Et, si tantus honos


42. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_576 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctificatus esset et nulla libidinis labe inquinatus. Dunstano quoque episcopo de illa reuelatur celebrandam esse in terra, quę digna fuerit, ut in cęlo celebris esset inter sponsas Christi. O grande uirginalis pudicicię meritum, quo tanta comparatur felicitas, ut anima hominis honoretur in Dei regno et corpus cariem nesciat in sepulchro! Quasdam autem etiam apud infideles reuerenter habitas legimus. Luceiam, Romanam


43. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_579 | Paragraph | SubSect | Section]

sacris uirginibus pręesset. Quas etiam ęquauerat castitate, cęteris uirtutibus superabat. Elizabeth lantgrauio tradita uotum uouit, si marito superesse sibi contingat, Deo se in castitate seruituram. Et casti propositi meritum habuit etiam coniugata. Post uiri obitum de ingentibus diuitiis ad ultimam deuoluta est paupertatem, rapientibus omnia, qui se lantgrauio succedere dixerant. Vnde ab episcopo Bambergensi suscipitur pieque sustentatur.


44. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_587 | Paragraph | SubSect | Section]

nec postea ab inimicis infestati sunt, quandiu uixit Samuel. Hinc percipitur, quantum deprecatio, quantum lachrymę, quantum ieiunia prosint poenitenti. Quid est enim aliud urbes amissas recuperare nisi pristinę uirtutis meritum, quod peccando deperditum fuerat, instaurare? Peccaui — inquit Dauid — Domino , cum adulterio, homicidium iunxisset, et statim meretur audire: Dominus quoque transtulit peccatum


45. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_632 | Paragraph | SubSect | Section]

species uersa est in speciem carnis. Rursum orauit, atque ubi pristina sacramento facies rediit, credenti iam ac poenitenti illi obtulit. Experimento credidit mulier. Quod si absque eo credidisset, multo maius fidei sibi meritum accessisset. Beati enim, qui non uiderunt, et crediderunt. Stephanus, presbyter Constantinopolitanus, caput foeminę hostia sacra contingens, ab ea demonem, a quo uexabatur, expulit. Quę liberata dixit sibi


46. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_372 | Paragraph | Section]

coniectari. Quod cum quidam terrę Hus habitatores minus obseruarent, simplicem illum et rectum Deoque probatum uirum Iob, eo quod calamitatibus opertus fuerat, iudicarunt iniustum. Ipsi Dominus inter aduersa patientię meritum exaggerat, sed falsi rerum existimatores non habentes, in quo eum manifesto arguant, occulti criminis reum putant, quia in miseriis uident, digni illi talia ob culpam perpeti, qui talia passum


47. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_384 | Paragraph | Section]

sit passus. Et eandem ancillę temeritas patricidio pollutam dicere non dubitauit. Pudeat nos uilis ancillulę procacitatem sequi uelle, ut hominum mores ex casibus ponderemus. Non semper quicquid aduersi euenerit, ad culpę meritum est referendum. Viros amittebat Sarra, non quia peccauerat, ut uiduitate puniretur, sed quia non peccauerat, ut intacta digniori uiro copularetur. Ad hęc tamen illi inconsultius errant, ne dicam impudentius, qui


48. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_388 | Paragraph | SubSect | Section]

millium bellatorum exercitum potuit superare. Magni profecto animi uir, si uitiis postea non fuisset deprauatus, ita ut idem et patientię et impatientię exemplum sit. Innocentissimum nanque Dauid et semper optime de se meritum capitali odio persecutus est, ob hoc tantum, quia sibi militaris uirtutis gloria eum pręferri audiuit. Sed quanto ille aduersus Dauid extitit infensior, tanto ipse erga eum se gessit submissius. Necis in persecutorem


49. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_396 | Paragraph | SubSect | Section]

affectus iam, quid ageret, nesciebat. Antonium ergo abbatem consuluit, utrum illum dimittere deberet, a quo talia patiebatur. Vtrique consultum est, modicum adhuc sustinerent, donec alter sicut pietatis ita et patientię meritum impleret, alter ingratitudinis uitium emendaret, ne grauiorem animi quam corporis lepram incurreret. Itaque, cum admoniti tranquillius manere simul coepissent, Eulogius dies quadraginta superuixit, leprosus die tertio


50. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_400 | Paragraph | SubSect | Section]

beneficium reddere assuesceret. Nam se ab illa priore, quoniam mitis et mansueti ingenii erat, officiis fuisse superatam. Sancta ergo ac prudens foemina eam sibi consciuerat sociam, quam non tantum liberaliter alendo pietatis meritum consequi posset, sed etiam constanter perferendo patientię adipisci mercedem. Quota quęque est, quę talem non abdicasset filiam, qualem illa alienam adoptauit, quę cum tali manens se perditum iri non timeret, qualem


51. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_416 | Paragraph | SubSect | Section]

in fratrum coetu psallentem expirasse. Tunc ergo uideri coepit, cum e uita egredi oportuit, ut palam esset cęcitatem illam non culpę fuisse, sed probationis, qua auctum est per patientię uirtutem uitę meritum. Ab ore morientis columbam exisse et ad cęlum euolasse uisam ferunt. Columbę igitur puritate interius totus nituit, qui oculis tantum exterius orbus fuit. De Didymo Alexandrino testatur Hieronymus, qui eius


52. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_444 | Paragraph | SubSect | Section]

genere ad cęlestem gloriam angelorumque triumphum peruenitur. Quamobrem haud alium animum etiam iis inesse oportet, quibus patiendi deest occasio. Sic enim sine martyrio martyrii meritum adipisci poterunt, sicut adeptum credimus beatum Dominicum, prędicatorum patrem. Qui cum iter ageret, intrepidus in hereticos, qui sibi insidiabantur, incurrit. Ab iis percunctatus, quid facturus esset, si comprehensum


53. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_505 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi pręsciuit. Et cum ad ecclesiam perrexisset sermonemque ad populum habuisset, in solio suo sedens animam efflauit. Quam sub columbę effigie in sublime uolantem quidam conspexere, ut eo uisu et puritas uirginitatis et meritum patesceret sanctitatis. Donatum, presbyterum apud Aureliam, Galliarum urbem, ferunt, cum dies dormitionis eius instaret, nunquam preces intermisisse, donec animam exhalaret. Deprecatio enim


54. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_518 | Paragraph | SubSect | Section]

pro reatu satisfecerit, cum multo leuiore cruciatu id effici potuisset. Etenim debitum, quod sponte redditur, pluris ęstimat Deus, quam quod ab inuito iuste extorquetur. In hoc obseruatio ęquitatis est, in illo remissionis meritum, ut pauca etiam libenter soluenti multa condonentur. His igitur intimis animę angoribus extrinsecos adde, ardorem utique illum, quo omnis delictorum scoria ita penitus excoqui debet, ut ad nihilum


55. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_593 | Paragraph | SubSect | Section]

felicius, obdormiuit. Terribiles illi nondum confesso, cum per tenebras traheretur, demones fuere, haud dubie terribiliores futuri, si ad gehennam usque pertraxissent. At uero, quam fortis Seueri pietas, quam potens meritum, qui de ore tam rapacium luporum erripuit predam et animam ab Orci faucibus auulsam inseruit cęlo! Ex quo liquet tunc maxime sanctorum precibus nobis opus esse, cum expiramus. Iam iudicatis nihil proficiunt preces. Nulla


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.