Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: plurima Your search found 854 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 14-20:14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] multitudo perrexit Constantinopolim et cepit eam.
15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] totum suburbium ad hospitium peregrinorum, exeuntes enim de domibus illis expeditas hospitibus dimiserunt. Mox autem ita confertim replete sunt hominibus et iumentis, ut non pateret aditus transeundi. Sed non eos suburbane domus capere potuerunt, licet constricti et constipati manerent, plurima uero pars totius comitatus regalis curie morabatur extra in tentoriis per campum diffusa. Ciues uero alii pauebant, alii mirabantur inconsuetam multitudinis frequentiam intuentes.
16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] per atiem gladii preualerent. Igitur Tartarorum acies suis castris circa totam uillam defixis, ceperunt eam undique impugnare sagittantes acriter et telorum ymbrem interius iacientes. E contrario uero Hungarorum infausta rebellio totis se uiribus defendere conabatur intendentes balistas et arcus plurima in hostiles cuneos iacula emittebant multos e machinis lapides intorquendo. Sed letifere Tartarorum sagitte infallibiliter penetrantes certiorem inferebant mortem. Non enim erat torax, clipeus, uel lorica quam non transfoderet ictus Tartarea manu uibratus. Cum ergo altrinsecus duobus aut
17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] emittebant multos e machinis lapides intorquendo. Sed letifere Tartarorum sagitte infallibiliter penetrantes certiorem inferebant mortem. Non enim erat torax, clipeus, uel lorica quam non transfoderet ictus Tartarea manu uibratus. Cum ergo altrinsecus duobus aut tribus diebus pugnatum fuisset et plurima iam strages ex miseranda plebe foret peracta, ne quicquam infelices dextris languentibus resistebant. Et quia locus non satis erat munitus, die quadam uno impetu Tartari irruperunt, nec fuit ultra congressio, nec resistentia ulla.
18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] pauore, quantum ex eo, quod uidebant Hungaros desperabili metu constringi, cogitabant aliqui ciuitatem deserere et cum rebus et familiis ad insularum presidia se conferre. Ceperunt autem uanos agitare rumores, confingentes opiniones uarias et inanes. Dicebant alii, quod ingentes machinas et plurima instrumenta bellica Tatari fabricarent, quibus ciuitates has deicere conabuntur. Asserebant alii, quod ad montis instar terre ac lapidum congeriem aceruabant et sic ciuitatibus supereminentes facile eos esse capturos.
19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] electo, sed de illorum peruersitate dolebat, qui ueneno inuidie tabescentes decorem matris ecclesie iniurarum neuis inficere satagebant. Ibant per uicos et plateas iracundie facibus inflamati, nil nisi in clericos obloquentes, minarum in eos iacula intentantes, in minores et predicatores conuitia plurima iacientes. Simulabant alii rationes allegare iuris asserentes ex eo electionem constare non posse, quia scrutinium ex solis clericis et non etiam ex laycis extitit celebratum. Alii uero abiecto pudore palam dicebant se inuidentie saniem, que cordis fibras corrodit acrius, sustinere non
20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] ab eis fuerit status priuilegii clericalis, die Iouis in carnipriuio, die Iouis in Albis Pascalibus, die Iouis in octauis Pentecostes, pessimos belli euentus et infelices casus personarum et rerum passi sunt. Et quorum antecessores nudis pedibus a Spalatensibus pacis federa olim rogauerant plurima seruitia et honoris obsequia tamquam maioribus impendentes, nunc uice uersa ciues nostri, dati eis in predam, eorum pacem coacti sunt exoptare. Sic ergo completum est in eis illud prophete Zacharie oraculum, ubi de clericis dicitur: Qui tangit uos, tangit pupillam oculi mei. Et post hec,
Bibliographia locorum inventorumToma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
1 2 3 4 5 6 7 8 9 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.