Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: natura

Your search found 1830 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 369-406:


369. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

ac pacem precario postulauerit. Atque cum ei nouitas generis non modo ab externis, sed etiam a ciuibus obiceretur, saepiusque ob hanc maxime causam magna mercede insidiis esset petitus, semper tamen sollertia magis quam ui aperta periculum euasit. Nam quum esset natura incruentus (mallebat enim delinquentes bonis mulctare quam capite de iis inquirere) satis sibi esse arbitrabatur cognitis inimicorum insidiis periculum euitare. Itaque facile in odio gratiam fingere solebat, latente tamen dolo concordantes committere, atque inter amicos, quod quidem


370. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

uestem pretiosam, aut equos phaleratos, aut coelatum argentum dono non dederit. Atque iccirco nemo ad eum tam inimico accessit animo, quin amicissimus abierit. Hoc insuper famae huius principis multum conferebat, quod Italis, genti et lingua promptae, et suapte natura adulatrici ac quęstui deditae, largiri solebat, quo externos in suas laudes et scriptis et sermone celebrandas excitaret. Hanc enim uocem crebro etiam inter pocula usurpabat, principem nihil magis decere quam famam et gloriam. Haec satis de eo dicta sint, ne institutum opus a cursu suo


371. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

sua fratris filio rege titulo tenus constituto regimen rerum omnium sibimet uendicaret. Itaque inculto illo dicendi modo, et a Scytharum more, a quibus Hungari originem ducunt, nequaquam abhorrente exorsus, haud mediocrem etiam animi motum atque iram, cuius erat natura impotentior, prę se ferens, utpote pro certo fere habens regnum Hungariae aduenae cessurum, Alienigenam, inquit, dominum, uiri Hungari, patiemur, cum et Hungarorum legibus cautum sit, ne quis peregrinus cuiuspiam magistratus obtinendi ius in Hungaria habeat, et


372. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

sequi dedignantur. Ad haec ut nostrorum hominum prouerbio utar, nonne pro monstro esset habitum ursini capitis animal, cui caetera membra leonis essent? Abhorret enim natura ab inepta ac deformi eiusdem corporis diuersitate. Porro certum est id regem in regno esse, quod caput in corpore. Cur igitur Hungaris externum regem imponemus, lingua, moribus, institutis a nobis differentem, et quem, quum usus


373. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

de regionis hauserat immanitate, et ipse mero simul et ira, quam singularis auaritia exasperauerat, malis consultoribus incitatus, ministros conuocat, de iniuriis monasterio illatis longa conqueritur oratione. Erat enim, ut ab his, qui hominem nouere, accępi, natura, ut plerique sunt Dalmatae, usque ad fugam audientium, ut dicitur, loquax. Quos ubi ad ulciscendam iniuriam satis concitatos uidit ― quippe Hungari his, quos mercede colunt, fere in omnibus promptissime parent, tantique eos faciunt, quorum se amicitiae dediderunt, ut ne consanguineis


374. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

capiunt, eiusque iussu incolumem conseruant, et quia Stephanus ciuem ab se deuictum occidere nefas putauit, et quia fortis uiri nihil motus audacia maluit uiuum suae laudis quam mortuum testem habere, adiecta ad fortitudinem etiam clementia, quamuis fuerit alioquin natura non admodum mitis. Dum hoc modo Coruini hostium impetum sustinent, regulus cum Laurentio Huuilaceno, Quinqueecclesiarum episcopus, et multi alii huius factionis uiri e manibus uictorum euadunt, atque in loca satis tuta se recipiunt. Varanensis uero prior (caeteris partim in


375. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

Reginae ardens, sed inane de Vladislaui coniugio desiderium. At reginae animum re ex eius uoto gesta, ac si deleto reguli exercitu regnum sibi simulque optatum confirmasset matrimonium, ingens laetitia incessit. Qua gestiens (ut sunt foeminae natura temperandis animi affectibus impotentes) credebat ea uictoria rem suam magnis auctibus creuisse, atque ob id Hungarorum dolum percipere non potuit, qui ei, inscio, ut arbitror, rege Vuladislauo (nondum enim in


376. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

nonnulli generis nobilitatem in principe maxime admirantur. Quare ingenium tuum moribus eorum, quos recturus es, accommodabis. Et id tibi in tractandis tuorum animis faciundum arbitror, quod prudentes medici in curandis corporibus facere solent, qui sane pro corporum uarietate, aegrotantiumque natura necessario diuersa corporibus adhibent medicamenta. Est igitur tibi noscendum Hungarorum ingenium, moresque eorum penitus animaduertendi, qui quidem multum lupi in se haud falso dicuntur habere, atque ita his imperandum, ut te amando simul et timendo uenerentur, admirationeque


377. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

animaduertendi, qui quidem multum lupi in se haud falso dicuntur habere, atque ita his imperandum, ut te amando simul et timendo uenerentur, admirationeque dignum putent. Neque enim alterutro regnum Hungariae administrari potest, propterea quod neque timor per se satis tutus est, quum natura ipsa hominum odia excitet, neque sola lenitate ac mansuetudine regia apud Hungaros dignitas retineri potest. Porro quibus odium euites, amoremque promerearis artibus, noui te satis esse instructum. Nemo enim innocentia, mansuetudine, clęmentia et caeteris id genus uirtutibus tibi


378. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

uerbis Beatricem, atque falso ducite gaudio, donec conditum aurum ab ea, modo id publicae utilitati cedat, extorqueatur. Iure enim publici boni causa pecuniae ab ea repeti possunt, quas illa a colonis per speciem publici boni exegisse fertur. Qua plane oratione rex natura et pecuniae auidissimus, et Hungaris nondum notus, primis imperii temporibus, non modo morbum auaritiae callide texit, sed ne ullam quidem suspitionem dedit se quicquam seorsum sibi quaesiturum, edoctus, puto, a Iano


379. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section]

principem suscepturos. Facile enim, tametsi fide uiolata, qua regi Matthiae armis eius coacti obstricti erant, ad hoc impelli potuerunt, experti grauem Hungarorum dominationem. Sane arbitrabantur mutato principe, et eo alienigena, sese intolerabili quodam iugo exoneratum iri. Natura enim comparatum est, ut quaeque gens, modo absit emulatio, malit suae linguae principi quam externo parere. Maximilianus, Austrianorum erga se animo ac uoluntate comperta, nihil cunctandum ratus, ne, prius quam ipse arma sumeret, aut Hungari


380. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

Atque ita ueniam copiis instructus, ut non modo hostium spes ac nostri opprimendi fiducia uana euadat, sed etiam Hungarorum discordia, qua hostes fraeti in nos impetum faciunt, omnino comprimatur. Nec demum terreat quempiam uestrum, aut natura timidum, aut consilii mei belliue euentus ignarum, haec mea, forte similis fugae, salutaris tamen profectio. Certum habete hoc consilium neccessario captum ingentem Maximiliano metum incussurum, uobisque unicam salutis uiam apertum iri.


381. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitus, atque uni ex ducibus dato negocio imperat, ut ni Hungari dederent castellum, tormentis illud funditus dirueret, quo scilicet hostibus a tergo summotis et tutius Hungariam intraret et commeatus haberet liberiores. Hungari qui Vastone in praesidio erant, fama amissi Vesprimii, quod loci natura satis tutum esse uidebatur, perterriti, deditione facta hostes intra moenia accepere, pacti ut incolumes cum rebus suis abirent. Austriaci Albam Regiam ab Hungaris desertam occupant et depopulantur. Alemanus praesidio satis


382. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

aduentu in agro Sisiensi erupisse, quorum opinioni ipse haud facile accedo, praedicant. Nempe a Plinio in orbis terrarum descriptione Peïsonem, ni mendum sit in codice, uocari suspicor. Porro hic lacus magnitudine sua et natura aquae, piscibusque, quos suauissimi diuersique ab aliis fert saporis, est memorabilis. Nam quum, quod in tota Hungaria humoris est, per hyemem gelu astringatur, haec sola aqua raro admodum congelascens, continuis


383. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

belli fortuna, quod ipse ultro intulisset. Alberthi ad suos oratio. Itaque prius quam praelium committeretur, huiuscemodi uerba apud suos fecisse dicitur: Etsi, milites, haec terra, quam nunc Hungariam dicunt, natura ipsa, quę quidem singulis fere gentibus suas atribuit regiones, antiqua nostrae nationis patria est ― Hungari nempe, ignobilis gens Scythiae Asiaticae, depulsis olim partim Dacis, partim Pannoniis atque Illyricis, progenitoribus nostris, quum hi essent in


384. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

erunt. Haec est enim illa regio, fortissimi uiri, quam mediam Danubius, tot fluuiorum confluxu incolis percommodus, intersecat, quaeque uniuersi pene orbis felicitatem complectitur. Est enim optimis feracissima fructibus, uinetis ― quae profecto nostris regionibus coeli intemperie natura omnino negauit ― et quorum fructu nihil suauius, speciosissima equis, et caetero omnis prope generis pecore affatim abundans, auri atque argenti, multorumque praeterea metallorum ditissima, omnibus denique rebus, quae non modo ad uitae usum spectant, sed et luxum possint ministrare


385. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

instructissima. Haec itaque praemia nos, milites, si uictores fuerimus, manent. Sin autem pulsi terga hosti dederimus, effugium in hostili terra nusquam patebit. Spes reliqua salutis, si praelio cesserimus, nulla est futura. Quae enim uenia sperari potest ab hoste iniuria lacessito, et eo natura ipsa crudelissimo? Etenim non latet uos Hungarorum in deuictos feritas. Quam quidem saepius quum caeterę nationes ― quoniam hoc agreste hominum genus saeuitiam fortitudinem esse putat ― tum nostra gens, non quidem Hungarica uirtute, sed quorundam nostratium, ut scitis, proditione


386. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

dolorem dissimulauit, totamque huius rei culpam in Boëmos, prudenti quidem consilio, sed parum prospero euentu, transfert, quandoquidem Hungaris tutius alias esset uel peruicaciter obluctari quam eorum cedere contumaciae, quoniam natura, ut plaerique Scytharum, magis ferocis quam fortis animi sunt. Nam qui praesertim dubia erant in regem fide, uidentes illum exarmatum, et ob id regiam inter Hungaros fere amisisse authoritatem, non modo eum ueluti ignauum hominem contemnere, sed etiam noua in illum consilia inire


387. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

ei inuidebat, quia nouitas hominis immensae auaritiae coniuncta illustribus genere uiris inuidiae simul et odio, ut fit, erat, et quia, quum esset regi ob eximiam in partes fidem accaeptissimus, rebus omnibus moderari existimabatur. Thomas igitur metu quam natura blandior, ut plęrisque nouis hominibus mos est, singulos procerum ambiendo ac benigne appellando, apparatisque epulis identidem accipiendo ― hac enim comitate Hungari capiuntur ― persuasit omnibus, ne quid ibi grauius contra regis uoluntatem in sacerdotes


388. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

quam cultura sterilis ac asperi circa soli uictum quaerere, illis eo libentius est assensus, quia ingens eius animum cupido incesserat nouae urbis in eo loco condendae, quo primum Dalmatiam petens nauibus erat delatus. Verum natura munitior locus uisus, licet urbi amplificandae haud satis esset commodus, ubi nunc Rhacusa sita est, quoniam, praeter quam quod aeditus esset atque magna ex parte praeruptus, a circunfuso insuper mari pene undique ea


389. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

Beatrici, quod nec polliceri ei inconsulto Vuladislauo honestum fuerat, nec propter foeminae sterilitatem erat ullo pacto promittendum. Quocirca non tam Beatricem, quum eius cupiditatem sexus et naturae fragilitas aliqua ex parte excuset, quam Hungaros accusandos censeo. Natura enim muliebris animus affectionibus obnoxius eius tantum modo perturbationis uictor fere euadit, quae uel nullam, uel minimam, ut ita dicam, promittit uoluptatem. Cuius equidem rei admonitus cogitatione referam paucis miserabilem cuiusdam puellae casum, quae dum nimio moderari nequit


390. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

potentissimum regem, charitate fratrem tui amantissimum. Vladislauus, Poloniae regno Albertho fratri cesso, Pragam petit; Poloni mouent contra Valachos et Moldauos. Facile Wladislauo simul in omnem humanitatem suapte natura propenso, simul quieti dedito, Polonus orator persuasit, quum praesertim nollet fraternum amorem ulla iniuria exhaustum uideri. Huc accedebat quod in rem suam fore arbitrabatur fratrem aliena opera regem constituendum, moxque potentia aequalem prope sibi


391. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

inopia attigimus. Quid uero ibi tuis auspiciis gesserimus, quantumue tibi gloriae fructusque haec expeditio pepererit, uelim ipse per te me tacente reputes, ne ea parum prudenter iactare uideamur, quae sane tuae magis fortunae quam nostrę uirtuti tribui debent. Ea nimirum conditione omnes tuos natura in lucem aedidit, ut quicquid decoris uirtute sua, industria, uigiliis, labore parare possent, id totum te maxime illustraret, caeteris uero tuorum tantum ex eo laudis accederet, quantum tu ipsis permisisses. Nemo enim remigi potius


392. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

utilia suadentibus credendum erat. Paucis post diebus circiter quingenti Turcae partim equites, partim pedites praedae incitati auiditate rursus in maritimos Dalmatas incursionem fecerunt, qui quum temere in agrum Scardonitanum, natura montibus asperrimis munitum, penetrassent, locorum angustiis, simulque Cossuli ― ex eo genere Illyrici hominis, qui se Romanos putant ― astu pene interclusi uix inde ad quadraginta ex suis amissis praeda nequicquam petita euasere. Id sane tenuis admodum solatii fuit Dalmatis


393. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitum tunc haberent numero Turcis praedonibus longe superiorem. Sed quum et copiae his non ex ueterano ac belli perito milite, uerum collectitiae essent, et legatus ipse ad exercitum Andraeas Zancanus sola lingua, ut plaerique Veneti, satis strenuus, animo uero quum suapte natura timido, tum propter nullum militiae usum ob imminens periculum prorsus abiecto, haudquaquam ausi sunt cum inermi fere congredi hoste, utpote ad praedam, non autem ad praelium a domo profecto, ac longi itineris labore omnium rerum neccessariarum inopia prope enecto. Itaque


394. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

regis illiberalitate offensis. Est enim fere sapientibus solemne regibus, quum ineunt regnum neminem ab se tristem dimittere. Huius regis auaritiae quum fama extra Italiae quoque fines uulgata esset, ferunt quendam Dalmatam, ut est ea gens in alienis rebus inquirendis natura paulo curiosior, ita de Alfonsi rebus sensisse: regem aut esse mente captum, aut propediem (iam enim de Gallorum in Italiam ingressu rumor spargebatur) regnum, ut euenit, fuga deserturum. Huic furori aliud insuper facinus, et periculo et scelere par addidit Alfonsus: nam quum ad


395. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

obluctantur, humillime submitti, atque infringi consueuit. Quod sane illis ita euenire necesse est: nam quum aut metu tantum, aut fiducia uulgi ritu agantur, fortitudinis, quae his affectibus moderatur, impendentibus periculis omnino obliuiscuntur, quandoquidem hominibus non tam natura insit uirtus quam industria aquiratur. Quo fit, ut Galli, quod et caeteris fere nationibus, quae sub regibus uiuunt, usu uenire solet, e bello cui rex non interfuerit, uictoriam perraro reportent, propterea quod regis praesentia, tamquam admotis stimulis, milites


396. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

loca limiti hostium praepositi erant, ne hyemem sine ullo praelio segnem omnino transigerent, crebro cum hostibus leuia conserebant certamina. Est oppidum in Troezenio agro Venetae ditionis, ab ipsis Venetis instauratum, natura pariter et operibus perquam munitissimum, Naupliam scriptores uocant. Hunc locum praeter caeteros ciues ad mille Albanesiorum equitum incolebant, qui eo ex diuersis Peloponesi atque Achaiae regionibus Turcarum graue Christianis


397. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

uix excedit, duplex fossa satisque lata ducta est, cuius non minimam etiam partem aqua per effossam terram a Cretico irrumpens mari obtinet. Portum habet ostio in Libycum pelagus uerso uix quindecim longarum nauium capacem, atque haud ita natura loci, sed mole undis obiecta tutum. Ex alio quoque latere, qua urbs continenti adhaeret, suburbium est muris ac turribus, fossaque haud angusta itemque duplici, nisi qua mari praeceps imminet, cinctum. Ab ipsa urbe fossae tantum interuallo dirimitur: nam ligneo ponte ex suburbio


398. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

praesenti exemit neci, partim uictorum libidini, quod quidem ingenuis morte ipsa haud quaquam leuius fuit, partim nefandae atque detestabili uictimae reseruati sunt, mox foedum caeteris, regi uero triste etiam spectaculum exhibituri. Hos enim rex, alioqui minime sanguinarius natura et mancipiorum cupidus, ad se pertractos in conspectu suo pene inuitus interfici iussit, quo, ut quidam existimant, caeteros Christianos eo terrore segniores in repugnando redderet. Tametsi sunt, qui credant Turcas id manibus ciuium in


399. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

in pelagus haud procul Olchinio effunditur. Sed neque eius regionis incolis assentior, qui lacum, ex quo Dirilo seu Boiana emittitur, post Slauenorum in Illyricum irruptionem (ea est Dacica Gothorum gens, ut alio loco demonstrauimus) crebris terremotibus solo suapte natura humente et pluribus distincto fontibus erupisse tradunt, dum ualidior terrae concussio aquarum ultro etiam emanantium laxiores efficit uenas. Ipsum insuper montem Adrium, qui dorso mediam secat Dalmatiam, multis in locis ingenti proruisse lapsu arbitrantur, et largiores e radicibus


400. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsos reges, ut non modo Romanae Ecclesiae iniurias, sed et suas ulciscantur, nec sinant mercatores regna per scelus occupare, undique Venetis bellum concitat. Iam coeperant Christiani principes pontificis uerba non modo auribus, sed et animis admittere: nam praeterquam quod reges natura ipsa, cuius uis maxima est, uitae ac fortunae, ut fit, dissimilitudine populorum imperium auersantur, utilia simul et honesta suadebat. Itaque Francorum regem per se quoque in Venetos male animatum rogat, ut se octingentorum equitum auxilio ad Bononiensem


401. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

in patrem iniurii existimabimur, si, quod ipse eiurat et in nos merito conferendum est, uirtute nostra occupauerimus. Immo et ipse pater mutata sententia uictorem amplectetur, fortitudinem admirabitur, et demum imperio eum dignissimum iudicabit, quem fortuna in id fastigium euexerit. Natura enim cogente pater, modo animi perturbatione uacet, omnes liberos eodem charitatis gradu habet, nisi quispiam filiorum maiore uirtute plus paternae beneuolentiae ad sese merito traxerit. Vt finem orationi Selynes imposuit,


402. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

promissi fide ac constantia, alienae rei continentia admirandus. In hac tamen fere sola re ualde, nec immerito culpatur, quia quum optaret iudices ac praefectos suos quam optimos esse ― crebro enim eos iustitiae admonebat ― grauabatur in eorum uitam ac mores inquirere. Vnde quum esset natura humanissimus, adituque praeter illius gentis superbiam facillimus, fraude tamen aulicorum deferentibus querelas nullus fere aditus patebat. Quo facto sicut ipse per se nihil peccabat, ita ad uindicanda suorum peccata haud satis animi habebat. Et licet omnes ante se Othomanos reges


403. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

ac ingentibus erumnis ereptum non modo libertate donasse, sed etiam accolarum uictores hostiumque suorum dominos fecisse. Nec immerito: nihil enim magis auersatur Deus, summus rerum omnium parens ac dominus, quam hominum in homines impotentem dominatum. Nam quum non natura, sed fortunae iniuria et humana cupiditate seruitus sit constituta, nulli mortalium maius scelus suscipiunt, quam qui propria auctoritate abutentes suae praesertim nationis homines inclementi ac dura affligunt seruitute. Quid enim refert seruilibus operibus praemi et seruum esse aere


404. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum cum copiis penetraret, hostesque ab exercitu imparatos persequeretur, ratus omnes Hungariae urbes in ditionem suam facile cessuras, si Hungaros commisso praelio profligasset, an uero omisso tam audaci et periculoso consilio Taurunum, licet loci natura et operibus, ut dictum est, munitissimum, obsidione premeret, nec Hungaros, quos timeri a suis uidebat, per inuia plaeraque et difficilia transitu loca cedentes insequeretur. Tandem tutiora suadentibus accedens, ne hosti in sua et ignota Turcis terra pugnandi et rei bene gerendae


405. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

perniciem ruere quam in seruitutem incidere, si caeteri Hungari imitari in animum induxissent, Sauum amnem Turcae haudquaquam traiecturi fuissent. Coeterum, quoniam Taurunum ab omnibus partibus, praeterquam ab ea, quam Sauus praeterfluit, et loci natura et operibus a rege Matthia Coruino egregie emunitum erat, omnes Turcarum in deiciendo muro conatus adeo uani euadebant, ut regem desperatio urbis expugnandae incesseret, iamque de soluenda obsidione ac discessu coeperat cogitare, quum duo transfugae Moesi, ex eo genere


406. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

44 45 46 * natura Z: naturae Mg: ab quare quoquo usque ad Vuladislaus Danubio deest in K


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.