Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: natura

Your search found 1830 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 435-444:


435. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

Idcirco plęrumque impos sui ferebatur ueluti nauis tempestate, cum reuulso gubernaculo iactatur quo fluctus impulerint: hinc pernicies multorum, hinc reipublicae naufragia exordium habuerunt. Quamquam haec mortalium natura est ut saepe uanis, interdum etiam pestiferis cogitationibus inuadantur: eas tamen rectrix ratio, quae fuerit bonis disciplinis confirmata, protinus tanquam ab arce deturbat, nihil admittens in contubernium praeter honestatem.


436. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

prorogaretur. Semper hi duo ordines in urbe Roma cunctis etiam in locis inter se dissenserunt, nec unquam huiusmodi simultas uel tacitis mentibus extirpabitur. Quippe quum uulgus aequare se nobilitati uel ignauia uel natura uel legibus nequeat, odio in ipsam incenditur, dehinc mores et omnem uitam probris atque criminibus incessit atque proscindit: pro grauitate superbiam, pro moderatione timiditatem, auaritiam pro frugalitate iniqua


437. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

uitiis inquinare, tamen si canes, equi, et alia animalia optima sunt, quae generosissima, certe uerisimile est idem in hominibus euenire; eo quidem magis quoniam nobiles uiri, qui ubique locorum in pręcio habentur, et natura, et institutione, et suorum exemplis (quos rari sunt qui non imitari uelint) ad uirtutem accenduntur. At uilis et indocta multitudo nulla maiorum habet uestigia quę sequatur nisi turpia, quorum magis conduceret


438. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

ingenuis disciplinis non tam ob ignauiam, quam quod hortentur ad uirtutes, infesti sunt: quas si quando nanciscuntur, uidelicet bonę artes quum ad ingenium sibi dissimile accesserint, commutata natura in factionem uitiorum abeunt, ac ueluti uilissimi transfugae fractis pudoris atque modestię claustris omnia per summum nefas perturbant. Nam Pompiliorum et Catonum exempla non facile reperias. In uniuersum id dixerim:


439. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

aut mente perspici possunt (nam ea mala quibus frequenter mortales affliguntur, e suis flagitiis ortum habent), dii, inquam, stulte creduntur mutuis inter se odiis laborare, qui uel humano generi additis uirtutum igniculis in natura pręcipiant, ut inter se caste atque concorditer aetatem agant, ac ueluti parentes semper ad honestatem incitant. Quod nisi deflectendum esset ab incepto sermone, multo apertius tibi facerem deos Apathes


440. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

excitauit. Ac mihi quidem uidetur excellentissima ingenia saltem duabus maximis de causis ad summum niti debere, ne scilicet indignioribus se pareant tum imperio potiantur: qua re nihil in terris amplius aut pulchrius hominum potestati natura tribuerit. Quodsi quispiam tacitus haec secum reputauerit, nequaquam diuersus a mea sententia recedet. Igitur ex antiquis regibus labente quotidie uita nostra in deterius facile coniectura possumus assequi quales principes habituri


441. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

Ita plęrumque fit, ut hęreditaria regnorum successio procliuior ad impotentiam et alia scelera quam ulla tyrannys existat: ab Heroibus enim non semidei, sed fere noxę procreantur. Demus tamen quempiam regem natura benignum, liberalem, uirtutis amantissimum: quam citissime lenitatem hanc omnem consilia malorum peruertent. Quid detractores et inuidi? cessabunt aut insecare lingua, aut uirus in auribus principis instillare quoad cuiusque optimi


442. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

sibi perferendas? Quod ingens regnum, aut quę respublica potens diu uel externorum bellorum uel domesticarum seditionum fuit immunis? haud quiescit unquam genus humanum, nec statu, quem fors obtulerit, contentum est. Quippe natura mortalium in hoc praua dici et existimari debet, quod in suo quisque negotio hebetior semper nouas res molitur, sperans, si conditionem fortunae mutauerit, successus meliores adepturum. Proinde bis duntaxat a Romanis in


443. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

Nihil refert dissimules an oblitus sis, nam utramque paginam legisti: magis tamen putarim falli memoria, aut sane, quod uerisimilius est, ad huius modi collationem animum non adiecisse. Quippe ita natura delectatione totos proluunt quo pacto aliunde premantur non satis uideant, quod uel in uenatoribus et citharędis deprehenditur: illi studio persequendarum ferarum allecti laboribus haud


444. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

uehementibus exagitentur tempestatibus, quam terribiliter balenas et orcas extimescant, quantas calamitates et miserias patiantur, nemo satis explicare pro atrocitate rei potest: an quicquam usque adeo firmum atque munitum uel natura uel hominum industria fecit, quod stridentes illę procellae ac decumani fluctus non quassarent, disiicerent, demolirentur? Quanto satius angusto myoparone margines radere terrarum, qui quodlibet foramen


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.