Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: natura

Your search found 1830 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 488-497:


488. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii | Paragraph | Section]

fugiunt consuetudinem amicorum, vitant eorum congressus, abhorrent a conuiuiis et gymnasiis, omniumque suauitate sensuum, non dubium est peccare aduersus naturam: indidit enim penitus in visceribus atque adeo in ipsis medullis titillationem voluptatum: quibus nisi vtamur, videbimur male sentire de natura, planeque ingrati esse, quod eius munus gratuitum contemnimus, quae nihil facit absque summa ratione. Et mihi persuasum est inquam nihil esse flagitii in perfruendis voluptatibus, si modicae concessae temperate, atque cum ratione susceptae sint: nam omnia nimia


489. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii_v | Paragraph | Section]

quam summa dei optimi benignitate idoneam ad omne genus virtutis inueniendum, tractandum, ediscendum accepimus. Quid igitur obstat inquit quo minus degere iuste sancteque possimus absque cognitione literarum, quandoquidem iusticiae semina habemus in natura insita? Sane plurimum: nam quomodo iusticia vteris si quid sit iusticia nescias, neque iusti teneas definitionem? quod vt multis voluminibus explicatur, ita non discitur sine multo labore. Nonne ridiculus apparebit, si quis e vulgo, qui nunquam antea tibiam inflasset,


490. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4v | Paragraph | Section]

Dum igitur homines palantes et vagi primaeuis illis temporibus, seorsum quisque incertis sedibus per siluas et campos agerent, parum differre a bestiis credebantur, quod sicut illae solum ventrem curarent, de recta quidem institutione viuendi nulla inter eos ratio extaret: sed postquam natura instigante, quae semper ad optima ocultis quibusdam igniculis hortatur, coeperunt habere congressus, miscere colloquia: coetus facere: coepere quoque paulatim etiam feros mores exuere, deinde aedificatis succaessu temporis domiciliis et vrbibus, quasi in vnum corpus coalescere. Tunc tenui


491. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c | Paragraph | Section]

ex subiecto flumine pro libidine haurirent. Nam vnius hominis memoria tot res tam diuersas complecti non potest, si vel cornicis aetatem superaret. Haec est illa commoditas ex studiis philosophiae ad veram normam viuendi, de qua paulo ante loquuti sumus. Et nimirum haud obscuris rationibus ad ea natura inclinamur, cui quidem parere imprimis tutum atque honestum est. Quare tametsi naturae magnam vim esse non ignoramus, tamen sine praeceptis philosophiae, quae literis tradita sunt, constat debilem et mancam esse ad ineundae uiae rationes, qua recta ducimur ad beatam uitam. Nec propterea


492. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d | Paragraph | Section]

sententiae: nec deerunt, qui etiam carpant (nihil nunc dicam de permutatione sedis affectionum) quod re ipsa diuidis rationalem animam a sensitiua vno in corpore collocans exercitum animarum inter se dissidentium. Atqui magis credere decet eandem dici rationalem et sensitiuam in natura, sed propter diuersas operationes, nominibus etiam appellari diuersis, sicut dicimus vnum eundemque esse qui Penum gubernat: sed cum promit, aut condit, ita promum condumque variae solemus appellare: neque alium dixeris hominem dum ridet, alium dum lachrimatur: vna quidem his origo est, sed


493. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii | Paragraph | Section]

epiglotim in arteriam incidente, et ob id intercluso spiritu, fuisse suffocatos homines. Constat igitur ex praedictis diuersas esse res numeroque differentes potentiam animalem et vegetabilem atque in vno animante vtramque inesse. Proinde si duabus animabus bruta animalia dotauit natura, vt altera praestarent plantis, Cur non credimus homini perfectissimo in terris animali ea parte, qua bestiis antecellit, ac propius ad deum accaedit, qua sola inquam homo dici potest, ac deus quidam inter caeteras animantes, mentem procreatricem rationis et intellectus, non eductam de


494. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii_v | Paragraph | Section]

vt Leones, Tygres, Pantherae, Lynces, quaedam vero imbelles, ut Cerui, Lepores, Damae, Alces. Neque ex his generosi foetus gignuntur, neque ex illis imbelles, sed vnaequaeque naturam et mores parentum retinent, qui per genituram traducuntur. Igitur si modo aliorum animalium rationalis animae natura, vis, et inclinatio nunc ad has, nunc ad alias res per seminis propagationem haberentur, nonne partus sequerentur vndequaque naturam progenitorum? Et a sapientibus sapientes, fortes a strenuis, et rursus dementes ab insanis, Ingavi procrearentur ab inertibus? Caeterum longe secus


495. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4v | Paragraph | Section]

sentiendum, cuius sapientia omnem cogitationem exuperat? quippe magnitudo diuinae mentis ex incredibili varietate rerum: quas creauit, dignoscitur. An dicemus eum nesciuisse, nisi ad vnum scopum sua tela dirigere, qui mirabili varietate caelum et terram ornauit? Neque de forma rerum loquor, sed de natura, praecipue caelestium globorum. Aliam Lunae, aliam Solis, aliorumque syderum ex effectibus eorum conditionem conspicimus: ex quo licet coniectare supercaelestes quoque substantias variis esse naturis praeditas: quas largitur indefesse benignus ille parens ac sapientissimus opifex ex Thesauro


496. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii_v | Paragraph | Section]

satis esset, vni tantum homini immensam atque infinitam cupiditatem in animo inseuit: Non eam dico cupiditatem, quae radicatur in parte irrationali, ex profundisque tenebris et inexplicabilibus errorum labirynthis emergit, ac fere malorum omnium caput est, Sed congenitam in natura cum ipsa anima, per quam appetimus nostri perfectionem et securitatem. Atqui non videmus hic quamdiu viuimus, quippiam tale illi oppositum, vnde satiatus animus conquiesceret, vltra mundum (quatenus magnus est) extenditur semper aliquid infinitum et immensum, cuiusmodi ipse est, appetens.


497. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page f_v | Paragraph | Section]

esse honestius illa cogitatione, per quam assequimur, ne obliuiscamur nostrae dignitatis, crebroque in caelum suspiciamus anheli expectantes, faelicem reditum ad Deum? Vnde vero maiorem vtilitatem redundare putemus, quam ex virium rationis cognitione, cui tanquam imperatrici natura seruos affectus subiecit, in eiusque posuit potestate? Quae vt Dei quasi simulachrum est, ita nos ab inquinatione sordium rerumque terrenarum concupiscentia dehortando iubet, contemptis fluxis et caducis, quae pertrahunt in interitum, defigere animum in virtute, atque in diuinarum rerum


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.