Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: commune

Your search found 336 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 124-149:


124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 784 | Paragraph | SubSect | Section]

circumcidere noluerit, ne vel ad horam cederet Iudaizantibus et seductoribus, utque veritas Evangelii tanto firmius puriusque remaneret apud Ecclesias. 21 Quinta circumstantia est Locus, cuius ratio etiam interdum dicta factaque variat. Ierosolymae initio Christiani aliqui sua bona in commune redigebant. Duae erant eius rei gravissimae causae, aut etiam plures Prima, quod alioqui eis auferebantur a persecutoribus. Secunda, quod multi eo cultus divini, et praesertim discendi Evangelii gratia ex multis, ac etiam remotissimis locis proficiscebantur, qui necessario sustentari


125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 840 | Paragraph | SubSect | Section]

veritas intelligi potest, quam si falsa ea esse quae veritati obiecta sunt, detegantur: et hoc quidem mentientium absolutiore dedecore, si mendacia ipsa proficiant veritari. Et quidem sensu humanae opinionis commune iudicium est, nequaquam veris falsa sociari, neque haec terum genera mutuo sibi assensu contineri: quia per generis differentiam adversante natura, nunquam dissidentia coeant, nec diversa consentiant, nec sibi invicem aliena communia sunt. Quae cum ita sint, interrogo inter verum et falsum


126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 875 | Paragraph | SubSect | Section]

vox nulla praecesserit: verum compunctum cor, et pro populo lachrymabiliter ingemiscens, Scriptura clamorem vocavit, Et Apostolus: In quo clamamus, Abba pater. Ubicunque in veteri Testamento, ἀλλοφύλους, id est, alienigenas legerimus, non commune omnium externarum gentium: sed proprie Philistim, qui nunc Palaestini vocantur, accipiendi sunt. Hieron. 1. Commentar. in Amos, cap. 1. Spiritus tam in Novo, quam in veteri Testamento, ubicunque sine additamento ponitur, in bonam partem intelligitur: e contrario


127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 878 | Paragraph | SubSect | Section]

de suo spiritu dicunt, per spiritum edocti citius illud corrigunt: falsi autem, et falsa denunciant, et in sua falsitate perdurant. Gregor. super Ezech. Homil. 1. Et Hieron. in 4. Comment. in Ezech. cap. 13. Cum Prophetarum, inquit, nomen secundum regulam Scripturarum bonis malisque commune sit, in eo differunt, quod boni Prophetae esse dicuntur sapientes: mali autem stulti et insipientes. Vide Regulam 185. Inter caetera prophetiae mir acula hoc quoque mir andum habent libri Prophetarum, quod sicut eis verbis res, ita nonnunquam verba rebus exponuntur: ut eorum non


128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 885 | Paragraph | SubSect | Section]

docere: ut cum veri ieiunii formam describit, aut veram poenitentiam, primo capite, et alias. Idem possis de Ieremia dicere, qui multo plura historica habet, et de aliis: sed ubique praedominatur prophetia, et autor etiam fuit prophetes. Dicit vero Iunilius, Prophetiam id habere commune cum proverbiis, quod cum utraque externa specie videantur difficilia, intellectu tamen non sint ardua. Porro proverbialis tractationis species est, ut Iunilius inquit, quaedam figurata locutio, aliud sonans, aliud sentiens, et in praesenti commonens tempore. Quae definitio solis


129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 885 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen et Cantica adiicere ac Sapientiae librum. Huic parti dicit alicubi admixtam esse simplicem doctrinam, non quidem principaliter, sed solum ad commendationem aut etiam explanationem proverbiorum: ut est dictum: Initium sapientiae est timor Domini. Repetit vero, Proverbia id cum prophetia commune habere, quod superficie difficilia videantur, cum intellectu non sint ardua. In hac vero tantum Scripturae parte, ait ille, licere non textum Scripturae considerare, sed sensum: cum in caeteris tribus ita mysticas allegorias admittamus, ut narrationis fidem repraesentare necesse


130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 885 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur: Prophetae opus aggreditur, ita cum ait: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri: proverbialibus utitur verbis. omnia tamen ad doctrinae probationem, ut diximus, inseruntur. Habet autem simplex doctrina, eius sententia, commune cum historia: quod superficie faciles videantur, cum re ipsa sint difficiles. Hactenus dixi de prima parte ad superficiem Scripturae pertinente, nempe de specie dictionis aut tractationis: nunc de aliis quatuor agam, ac primum de autoritate Scripturarum. Sunt igitur


131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 886 | Paragraph | SubSect | Section]

Trinitatis. Cap. 3. Quot modis pater significetur. Cap. 4. Quot modis filius significetur. Cap. 5. Quot modis significetur persona Spiritus sancti. Cap. 6. Quid habeant commune vel proprium personae Trinitatis. Cap. 7. Per quot species divinitatis operatio designetur. Cap. 8. Quibus modis ex collatione ad creaturas Deus significetur. Ca. 9. Quid de praesenti seculo Scriptura


132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 887 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vel ad creaturas collatio, sicut et de Filio diximus. Sed et Patris Filiique persona Spiritum sanctum significat consequenter: quia quicquid horum dicamus, etiam personam Sancti spiritus aut cooperatricem, aut consubstantialem intelligimus consequenter. Quid habeant commune vel proprium personae Trinitatis. Cap. VII. Hoc habent proprium personae singulae Trinitatis, quod Pater nunquam dicitur Filius, nec coniunctis sermonibus, Spiritus sanctus: licet divise et spiritus dici possit, et sanctus. Nec Filius Pater proprie dici potest, aut


133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 931 | Paragraph | SubSect | Section]

scomma. Exod. 24, Forsitan quia non erant sepulchra in Aegypto. Isa. 10, Visitabo super fructum magnificentiae cordis regis Assur. Sic Ieremias dicit ad filium summi sacerdotis, Non vocaberis amplius Pascut, sed Magor, id est: non clarus, sed pavor. Aliquid habet cum hisce tropis commune figura, qua sub forma ioci, alicui atrocia proponimus, aut minamur. Sic Phalereus dicit, Homerum aliquando in iocis magis terribilem esse quam in seriis: ut cum Polyphemum facit pollicentem Ulyssi id beneficium pro munere vini, ut postremum devoret. Sic sapientia dicit apud Solomonem ad


134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 935 | Paragraph | SubSect | Section]

non correspondet Increpationibus, cum sit numeri diversi. Isa. 22, Illic morieris, illic pompa quadrigarum tuarum: Morieris non bene vel significatione, vel persona convenit cum Pompa quadrigarum. Linacer admodum apte utramque hanc figuram definit: Zeugma est, quoties in similibus clausulis commune aliquid in una positum, in aliis non mutatum desideratur: Syllepsis est, cum in dissimilibus clausulis eiusmodi commune in una positum, in caeteris satisfacere non potest, nisi mutatum. ANADIPLOSIS est geminatio vocis, cum vox in priori membro posita, praesertim in fine, etiam


135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 935 | Paragraph | SubSect | Section]

Morieris non bene vel significatione, vel persona convenit cum Pompa quadrigarum. Linacer admodum apte utramque hanc figuram definit: Zeugma est, quoties in similibus clausulis commune aliquid in una positum, in aliis non mutatum desideratur: Syllepsis est, cum in dissimilibus clausulis eiusmodi commune in una positum, in caeteris satisfacere non potest, nisi mutatum. ANADIPLOSIS est geminatio vocis, cum vox in priori membro posita, praesertim in fine, etiam in secundo mox initio repetitur. Scaliger Epanastrophen vocat, forte magis speciali convenientioreque nomine.


136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 959 | Paragraph | SubSect | Section]

pernoscamus, et quam similitudinem ac convenientiam earum rerum, et quatenus vox sit ab alia re ad aliam translata, expendamus ac animadvertamus. Ut si intelligere vis, cur vel Christus vel satan Leo dicatur: oportet te animadvertere, in quanam proprietate Leo cum Christo aut cum satana conveniat. Commune autem est ei cum Christo fortitudo, magnanimitas et victoria: cum satana vero ferocitas, crudelitas, et caedes hominum. 3 Verum ut tanto melius intelligatur haec utilis admonitio, etiam paulo aliter hanc eandem Regulam proponam. In huiuscemodi Metaphoris debet quisque sacrae


137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 961 | Paragraph | SubSect | Section]

voces proprie positae: sed etiam, quod tam diversae res quomodo inter se copulatae sint, non facile est animadvertere: ut Eph. 2, Iam non estis hospites et incolae, sed cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum, etc. Hic non facile est videre, quid commune habeat civis et aedificium, aut virgo et aedificari, quod in superiore Regula ponitur. Itaque illis quasi diversissimis rebus inter se coniunctis turbatur animus non praemonitus. 14 Hisce Regulis commode et illud addi potest, quod Hebraei crebro coniungunt voces multum a se


138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 961 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Deus vult indicare summam arctissimamque adiunctionem populi Israelitici per subligaculum, inquiens Ier. 13, Sicut subligaculum adhaeret lumbis viri, sic ego applicavi mihi domum Israel. Sic et Ier. 43. eadem vis huius Metaphorae urgetur: Sicut pastor induit vestem suam. Huc etiam facit commune notumque proverbium: Indusium propius est pallio. Haec volui iam dicere, tum ob explicationem loci Paulini et vestis nuptialis, tum etiam, ut hinc discamus cavere errores, qui nobis in Metaphoris occurrere solent. Solent Grammatici eas vocare Metaphoras reciprocas, cum aliquae


139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1056 | Paragraph | SubSect | Section]

sese accommodare coacti sunt, constat vero, iam tum Graecum sermonem in declinatione fuisse. Quam rem consiliumque illorum, nisi Lector diligenter observaverit, male de eis sentiet, et non raro ab eorum sensu menteque aberrabit. Usi enim sunt interdum vocibus ac phrasibus aliquibus ut tunc commune vulgus, non ut veteres illi eruditiores scriptores florente Graeca lingua. De lapsu Paulino ex alio in aliud, deque eius circulari sermone alibi in hac parte prolixius disservi. Illud quoque ei perusitatum est, ut cum etiam particulare aliquod argumentum tractat,


140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1076 | Paragraph | SubSect | Section]

et monachi media nocte surgentes in suis templis boant. His igitur omnibus observatis, putant se solos esse, qui perpetuo rite ieiunent, perpetuo pro suis et aliorum peccatis, veluti redemptores quidam humani generis, lugeant, et sint perpetuo poenitentes. Illud autem est commune omnibus ieiunii cuiusdam indicium in Papatu, quod dicentes mea maxima culpa, tundant pectus, et etiam faciem aliquando. Sic enim Iudaei in magno animi moerore facere solebant, ut et de Publicano Lucae 18 legimus. Atque haec de ieiunio dicere volui, ut aliquanto appositius ac


141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1110 | Paragraph | SubSect | Section]

homines: terrenum illud sacerdotium et sacrificia desitura, sed illum caelestem sacerdotem ac functionem eius fore aeternam. Illum igitur ibi accedendum esse, et per eum ad thronum gratiae perveniendum. Sic quoque contra Iudaeorum somnia declaraverunt Christus et Paulus, nihil esse profanum aut commune, nihilque contaminare hominem, omnium esse liberum usum a Deo concessum, regnum caelorum non consistere in cibo aut potu, aliisve externis. Magnum denique lumen attulit caelesti doctrinae Paulus, quod declarata historia aut typo duarum uxorum et filiorum Abrahae, fidei ac


142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1192 | Paragraph | SubSect | Section]

Bibite ex hoc omnes? non rasi tantum in missificando, sed plane omnes Christiani: ut ipsemet Christus exposuit, cum dixit, Qui pro vobis effunditur, ab omnibus vult sumi pro quibus est effusus: et Paulus ad omnes Corinthios scribens, institutionem ac mandatum Christi, indicat omnibus Christianis commune esse. Nec semel hoc tantum a Christo mandatum est, sed etiam repetitis vicibus, teste Paulo, qui addit praecedenti mandato secundum, inquiens: Hoc facite, quoties biberitis, in mei commemorationem. Tertium: Quoties de hoc pane comederitis, et de hoc calice biberitis, mortem Domini


143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1210 | Paragraph | Section]

124 Quot modis Filius significetur. Cap. V. ibid. Quare his quinque modis loquatur Scriptura de Filio. ibid. Quot modis significetur persona Spiritus sancti. Cap. VI. ibid. Quid habeant commune vel proprium personae Trinitatis. Cap. VII. ibid. Per quot species divinitatis operatio designetur. Cap. VIII. ibid. Utrum haec in Deo sint essentia, an voluntate. ibid. Quibus modis ex


144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1225 | Paragraph | Section]

401. quaeque ut ex vero fonte petatur observandum 8. 9. simplex quae 122. 123 doctrinae Ethicae et Theologiae collatio 10. 11. genera in literis Sacris duo 8. S. totius fundamentum et basis 38. verae corruptio 115 doctrinae simplici quid cum historia commune. ibid. ad Doctrinam simplicem quae referenda. ibid. in Doctrina Christiana genus quoddam studendi et proficiendi insincerum 11. caelesti ne per philosophiam decipiamur, summopere cavendum 12. de bonis operibus unde maximi


145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1228 | Paragraph | Section]

50. ex iis quid discendum. ibid. quo sermonis filo conscriptae sint 240 historia Mosis de creatione quomodo cum sana philosophia conveniat 441. etc. plurimum iuvat intelligentiam literarum S. 104 cum Historia quid doctrinae simplici commune 123 in Historia sanctorum patrum doctrina ab eorum vita distinguenda 50. ratio. ibid. historiarum gentilium cognitio theologo necessaria 339 ad Historiarum sacrarum lectionem quae necessaria 50. 51 in Historiis


146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1229 | Paragraph | Section]

quid 307. etc. quid Hebraeis 306. religiosum 312. remissius 312. verum 306 ieiunii abusus 306. causa efficiens naturalis 307 de leiunii causa finali alios aliter sentire 308 ieiunii contrarium 312. cuiusdam iudicium commune omnibus in papatu 313. divisio 312. efficiens causa 307. excruciationes quomodo intelligendae 308. hypocritici species 312. indictio 309. non una certa forma 307. pii species 312. possibilis seu naturalis divisio. ib. profani subdivisio. ibid.


147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1231 | Paragraph | Section]

necessitas 401. 402. theologicarum in papatu neglectus 439 lector optimus 166 lectoris cura prima et summa quae 15. secundaria. ibid. leo pro Christo, et pro diabolo positus 95. qua ratione Christum significet 341. quid commune habeat cum Christo 196. quid item cum diabolo. ibid. leptologia 230 levare caput aut faciem 330 Levitarum distinctio 334. stirps unde. ibid. leviticos typos Christum monstrare 350


148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1238 | Paragraph | Section]

sed ex Dei voluntate loqui. ibid. Prophetia quid 121 Prophetiae consuetudo quae 115. 116. tempora tria. ibid. inter Prophetiam et typum quid intersit 128. 129 Prophetiae quid cum proverbiis commune 122 Prophetiarum divinarum libri quot 122. partitio 57. variae formae 230. 231 Propositio quibus constet membris 204 Propositionum in Apostolicis scriptis difficultas unde 243 propositiones interdum quasi studio occultari


149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1243 | Paragraph | Section]

raro sensum mutare 206. 207 Tridentinae synodi nona sessio 432 Tridentinum conciliabulum unde sit 440. concilium cur novam religionis formulam fabricarit 426 Tridentinorum patrum regula. ibid. Trinitatis personae quid commune habeant, vel proprium 124 de Trinitatis significationibus 123 Trituratio qualis apud Iudaeos usitala 336 Troiae nomen unde 288 Tropologia in Scriptura S. libera 90 tropologiae et historiae non eadem lex.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.