Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: facit

Your search found 1222 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 298-348:


298. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fides. Frustra Romani liberos se esse iactitarunt, dum orbi terrarum dominarentur. Fidei enim Christianę ueritas uere liberos reddidit credentes, non potentię fastus terrenę. Sola quippe ex corruptibilibus incorruptos et ex mortalibus facit immortales. Virtus etiam fidei in eo enituit, quod ex tam infirmo principio tantum roboris concepit, ut humiles homines, pauperes, inermes | neque persecutionibus | neque cędibus cohiberi potuerint, quin longe late-que reuelatę diuinitus ueritatis uerba disseminarent.


299. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Illos autem nescire dicitur Deus, quos a se reiicit | et procul a beatorum repellit consortio. vnde ait: Matth 7 Non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum cęlorum, sed qui facit uoluntatem Patris mei, qui in cęlis est, ipse intrabit in regnum cęlorum . Nemo itaque sibi de sola fide plaudat. iustitiam iungat fidei, si uitę ęternę pręmia consequi desyderat. alioquin ne miracula quidem aliquando fecisse illi proderit, a quo abest iustitia. Ideo


300. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uacare auditionibus queunt. Transeamus ad eos, quos auditores tantum et non factores uerbi esse diximus, de quibus Domini sententia est : Luc6 Qui audit et non facit, similis est homini ędificanti Nescitis, quid petatis. Quod si nescit quid petat , qui pręferri cęteris appetit, nonne cęcos et improuidos homines facit ipsa humanę laudis affectatio? Etenim dum laudari cupiunt, ad uulgi opinionem uiuant necesse est | et magis placeant simulatione quam ueritate. Necesse est etiam ut offensi irascantur, ne timidi et abiecti reputentur; ut inuideant, ne aliis minoris ęstimationis


302. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam quęrendę laudis gratia | urbibus ac prouinciis imperare. Nunc reliqua, quę ad mortem hominis pertineant, Euangelii loca percurrendo, more holitoris inter salubres herbas | eam tantum, quę ad pręsentem usum facit decerpentis, inquiramus. Naturale est omnibus animantibus mortem timere | In his tamen quę ratione utuntur idest in hominibus, timorem istum a natura insitum | uitę immortalis cupiditas superat ac uincit.


303. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

discors erit. Et si nosse desyderas quantum ignauus auditor et impiger inter se differant, audi in Euangelio Dominum dicentem: Luc6 Omnis, qui uenit ad me et audit sermones meos | et facit eos, ostendam uobis cui similis sit. Similis est homini ędificanti domum, qui fodit in altum | et posuit fundamentum supra petram. inundatione autem facta illisum est flumen domui illi, et non potuit eam mouere. fundata enim erat supra petram. Qui autem audit et non facit,


304. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et facit eos, ostendam uobis cui similis sit. Similis est homini ędificanti domum, qui fodit in altum | et posuit fundamentum supra petram. inundatione autem facta illisum est flumen domui illi, et non potuit eam mouere. fundata enim erat supra petram. Qui autem audit et non facit, similis est homini ędificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluuius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna. Sicut ergo infirmus et imbecillus est qui non facit opera, ita


305. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

audit et non facit, similis est homini ędificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluuius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna. Sicut ergo infirmus et imbecillus est qui non facit opera, ita ad omnem malignę tentationis impetum constans est et stabilis, qui assidue in bonis operibus exercetur. Quamobrem solicite nos admonet Iacobus apostolus et ait: Iac1


306. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Sathanas alligatum tenuerit, quanuis longo peccandi usu iam obdurueris | et toto tempore in scelerum tuorum monumento iacens contabueris, exolue tandem uincula, rumpe laqueos omnes | et diutinam mortem detestatus ad illum conuertere qui suscitat mortuos | et qui sepultos tumulatos-que facit reuiuiscere | et excusso de pedibus puluere mundatos exire, qui dimitti iubet peccanti non tantum septies, sed etiam septuagies septies. Semper itaque spera in Domino | et ora cum Propheta et dic: ps.


307. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sunt, recordarentur. Nobis uero, quibus non iam littera, sed spiritu uiuere conuenit, uittę istę in corde, non in paliis reponendę sunt et nunquam dimittendę. Quid enim ita ardenter amplecti debemus ut mandatorum memoriam? Quorum obseruatio nos ex corruptibilibus facit incorruptos et ex mortalibus immortales et ex terrenis cęlestes, quę denique diabolo nos erripit et Deo coniungit. Talia considerabat uir sanctissimus Dauid, cum diceret: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine! Super


308. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dolore, immo nec sine metu, ne ipsi quoque cum peccatores simus, in illas incidamus. Legimus enim in Deuteronomio execrationes de monte Hebal a Leuitis Dei iussu prolatas, et inter legendum contremiscimus. Maledictus, inquiunt, qui facit sculptile, quod est contra primę tabulę mandatum. Contra secundę autem pręcepta delinquentibus dicitur: Deut. 27 Maledictus qui non honorat patrem suum et matrem suam! Maledictus qui transfert terminos proximi sui!


309. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod est contra primę tabulę mandatum. Contra secundę autem pręcepta delinquentibus dicitur: Deut. 27 Maledictus qui non honorat patrem suum et matrem suam! Maledictus qui transfert terminos proximi sui! Maledictus qui errare facit cęcum in itinere! Maledictus qui peruertit iudicium aduenę, pupilli et uiduę! Maledictus qui dormit cum uxore patris sui et reuelat operimentum loculi eius! Et qui dormit cum iumento uel cum sorore uel cum socru uel cum uxore proximi! Et qui percusserit proximum et qui pro


310. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| Dominus tamen non attendit uerba, sed animum intentionem-que orantis, et magis irritatur quam placatur, cum id, quod bonum est, proposito usurpatur non bono. Tale quippe facinus et Hieremias deuouet dicens: Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter! Cum ergo hic quoque fraudulenter agat, qui orandi studium, ad laudem Dei institutum, ad suam uertere nititur, erit utique maledictus | et dum uulgi plausum captat, uideri, non esse sanctus cupiens,


311. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

te secum simul contempta uirtute per deuia uitiorum trahant, audeo dicere (quis enim uerum dicere non audet?) capitaliorem illis inimicum habes neminem. Talibus autem carere non posse, non eos deserendi difficultas facit, sed male sibi consulendi stulticia. Quid enim illo homine dementius, qui mauult perire cum scelestis | quam cum probatis uiuere? Tu si tua salus tibi est curę, ut esse debet, istos ipsos aut tecum simul si potes ad


312. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pollicetur | nullam de tot offensis unquam se exprobraturum, si offendere desieris | et secundum sua pręcepta coeperis operari. neque esse suę uoluntatis asseuerat, ut moriatur peccator, sed ut conuertatur et uiuat. Omnia ergo facit, ut saluti tuę consulat. atque huc tendit, quod pręcipit, quod promittit, quod minatur, quod flagellat, quod delinquentem non statim perimit, quod aliquando etiam beneficiis ad poenitentiam prouocat. Denique ut peccatoribus


313. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Si ergo mundari se aliquis ita credat | et pro delicto satisfacere, uehementer fallitur. Immundior etiam efficitur ipsa confidentię temeritate. Vnde per Hieremiam prophetam a Domino arguitur dicente: Quid est quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa? nunquid carnes sanctę auferent a te malicias tuas? Profecto (ut diximus) non solum non auferent, sed etiam addent. immo si is qui talia pręsumit, poenitentiam non egerit, in dies deterius


314. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ego mittam inter uos. Gladius hic iustitia Dei est, quę breuissimam uitę huius uoluptatem uno ictu mutat in perennem amaritudinem. Hoc ipsum idem Dominus etiam in Euangelio testatus ait: Si dixerit malus seruus in corde suo: Moram facit dominus meus uenire, et coeperit percutere conseruos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis, ueniet dominus serui illius in die qua non sperat, et diuidet eum | partem-que eius ponet cum hypocritis | illic erit fletus et stridor dentium. ubi sunt qui poenę dilationem


315. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

etiam mala quędam his contraria fieri iussit, ut bona malorum comparatione optabiliora redderet. Paradisum itaque magis desyderamus, quia scimus et infernum esse; uitam propter metum mortis plus diligimus. Lucem iocundiorem nobis facit molestia tenebrarum. sanitatem anxietas ęgrotationis pręstat gratiorem. et ut ad uirtutis culmen studiosius niteremur proposita peccatoribus supplicia compulere. Ergo et diabolus ideo creatus, ut eius foeditate offensi magis affectaremus inseri consortio angelorum.


316. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quia unus eorum finis est nocendi hominibus. Abadon Et habent, inquit, supra se angelum abyssi cui nomen Hebraice Abadon, quod est Exterminans. Extorres enim a cęlesti patria facit, qui suę consentiunt tentationi. Quis unquam tam terribilium bestiarum, tam malignorum spirituum | uel sęuitias uel dolos posset euadere, nisi periclitantibus Dominus opem afferret, nisi furorem eorum uis diuina cohiberet astum-que


317. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lędunt, tu beneficiis contende. Illi ore detrahunt, conuitiantur, maledicunt, tu pro eis ut sese corrigant | et correcti saluentur deprecare. Sequitur enim: Vt sitis filii Patris uestri qui in cęlis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. et pluit super iustos et iniustos. Vide quanta est huiusce dilectionis merces. bonum pro malo reddendo filii Dei efficimur | Deo-que similes reddimur. Ille solis pluuię-que beneficium, hoc est temporalium


318. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

secunda XIII Pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit uobiscum. Consensus in eandem fidem, in eundem inuicem diligendi, inuicem iuuandi affectum | facit pacem istam. De hac dicebat Saluator: Io. 14 Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis, non quomodo mundus dat, ego do uobis. Mundana enim pax non de Deo idem sentire | nec iisdem moribus uiuere, sed tantum ab iniuria


319. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Opera illorum sequuntur illos. et in Euangelio non ociosis sed operariis datur denarius. Vnde Apostolus: Ad Gala. VI Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Non ergo qui scit sed qui facit bonum, beatus est. Porro cum benefeceris, Deo gratias age. Ipsius donum est quicquid boni agimus. Bonam uero actionem | bonorum contemplatio parere solet. Maximi ad uirtutem


320. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

enim bona (ut Apostolus ait) non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. ut uidelicet ex conuersatione nostra Deum laudent, se corrigant | et una nobiscum saluentur. Caue etiam nequando inuideas melioribus. qui enim bonis inuidet, diuinę benignitati calumniam facit, cum omnis hominum bonitas ex Deo sit. Gaudeamus igitur bono alieno ęque ac nostro | et in aliis, sicut etiam in nobis Dei beneficia laudemus. Illum uero qui uirtutibus nos antecellit, et diligamus corde | et opere imitemur | neque in quo ipse profecit, sed in quo nos


321. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De fructibus bonitatis. Caput XII Primum quidem iustorum preces exaudiri | et eorum merito in impios quoque uindictam differri sacrę historię ueritas fidem facit. Gen. 18 Oranti Abrahę ne pereat iustus cum impio in euersione futura Sodomorum respondit Dominus | parsurum se urbi, si in ea decem tantummodo iusti fuissent inuenti.


322. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

filii Dei effici merentur et domus in qua habitet Deus. Quod filii Dei fiant, Ioannes in epistola testatur dicens: prima II Si scitis quoniam iustus est Deus, scitote quoniam et omnis, qui facit iustitiam ex ipso natus est. Idem in Euangelio: Io. I Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex Deo nati sunt.


323. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

leprę humilior Quare etiam locus leprę humilior est quam cętera quę sana sunt? quia peccatum ad terram animam premit | humi-que allidit | undę et labi, atque cedere dicitur qui peccat, stare uero et rectus esse qui non peccat. humilem itaque leprę locum grauitas peccati facit atque pondus. de quo Dauid lamentabatur dicens: ps. 37 Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue grauatę sunt super me. Non est huius loci de hostiis quoque et


324. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eius a uobis ne exaudiret. Quę enim communicatio lucis ad tenebras (ut Apostolus inquit) quę societas Christi cum Belial? Cum autem a Deo quis recedit, continuo fit diaboli seruus. Io. 8 Nam si omnis (ut Saluator ait) qui facit peccatum seruus est peccati, nonne etiam diabolo seruit, qui eum ut peccet stimulat? Iudei uitiis dediti cum se iactarent Deum habere patrem audiunt: Io. 8 Vos ex patre diabolo estis et desyderia patris uestri uultis facere.


325. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Deum habere patrem audiunt: Io. 8 Vos ex patre diabolo estis et desyderia patris uestri uultis facere. Quam sententiam secutus Ioannes apostolus ait: prima 3 Qui facit peccatum ex diabolo est, quoniam ab initio diabolus peccat. Quanta igitur infelicitas est, ut homo a Deo factus, ad imaginem Dei creatus | ei-que in filium adoptatus nequissimi demonis mancipetur seruituti |


326. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

regnum Dei possidebunt . Hinc sane in Apocalypsi talibus flagitiis pollutos angelus Domini a sancta ciuitate propellendo clamat: Apoc. XXII Foris canes et uenefici et impudici et homicidę et idolis seruientes, et omnis qui amat et facit mendacium . Hi et conscientię stimulis incessanter agitabuntur | et poenis exterius illatis affligentur, dicente Domino: Esaię LXVI Eorum qui pręuaricati sunt in me, uermis non morietur et ignis non


327. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

scientia imprimis pręditus ait: Ad Cori. prima VII Si acceperis uxorem non peccasti; et si nupserit uirgo non peccauit. Quin immo ut ostendat etiam in coniugio esse aliquid boni: Qui matrimonio inquit iungit uirginem suam bene facit. Nihil enim ab ipso rerum autore Deo constitutum est, quod non bonum sit, licet aliud alio melius atque perfectius. Tunc autem primum nuptię ab eo constitutę sunt, cum masculum creasset et foeminam | benedicens-que ipsis dixisset: Crescite et multiplicamini et


328. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Estote ergo misericordes, sicut et Pater uester misericors est. Mutuum istud elemosina est, quę non ab eo restituitur qui accipit, sed qui pręcepit. qui dat pro modicis magna, pro temporalibus sempiterna | et eos regni cęlestis facit hęredes, qui sui terreni patrimonii partem impendunt pauperibus. Qui enim miseretur pauperis, foenerat Deo. Sed etiam qui miserendo mutuum dat | nec aliquid pręterquam quod mutuatum


329. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Luc. 14 Illos-que ad coenam Dominus pręcipit inuitandos, quibus deest referendę gratię copia. ut non ab iis remunerationem, sed a Deo expectes. Parum uel nihil facit lucri qui tribuit diuiti. et licet multo plura receperit quam dederit, nihil tamen ad illud, quod a Domino tribuendum speratur. Luc. 19 Ideo et Zacheus dimidium bonorum suorum pauperibus


330. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fuit graue | centum ex prophetis, quos Iezabel impiissima persequebatur, neci subtrahere, in speluncis abscondere, cum-que fames esset, suis impensis pascere | et tibi molestum erit, si uni sancto aut alteri necessaria obtuleris? quę non illis oblata, sed sibi computat ipse qui facit sanctos, et pro elemosinis tam modicis ęterna se repensurum bona pollicetur? Cęterum etiam ecclesiis conferenda beneficia sunt. ut qui altari seruiunt, his utantur.


331. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

In libris itidem diuinis audimus Raphaelem angelum Tobię dicentem: Tob. 12 Bona est oratio cum ieiunio et elemosina | magis quam thesauros auri recondere; quoniam elemosina a morte liberat, et ipsa est quę purgat peccata, et facit inuenire uitam ęternam. Times ne si dederis, ipse egeas? Sed dare elemosinam magis prodest | quam thesauros recondere. Times mori? sed elemosina a morte liberat. Times damnari? sed elemosina peccata


332. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

peccatis. et in Euangelio: Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis. Iuxta superiorem sententiam elemosina resistit peccatis ne illa committamus. iuxta sequentem, ab iis quę iam commisimus, facit ut emundemur. Reliquum est ut a pręteritis expiatos | et a secuturis custoditos Deo nos offerat pro innocentia suscipiendos, pro iustitia pręmiandos.


333. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in diuitiis suis, sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra. Ingrati Ingratos etiam facit habendi auiditas: non attendunt quantum acceperint, sed quantum ipsi appetierint. et quoniam nullum beneficium ęquare potest auari hominis cupiditatem, immemores beneficiorum fiunt. Nabal Reg. primo 25


334. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

bene recte-que collocatis | et amicos tibi compares | et Deum magis demerearis. Vt autem quisque maxime indiget, ita et maxime erit adiuuandus. Qui uero ditiorum delectum facit, quibus beneficia impendat, non amicus est sed foenerator. Vsuram enim cum sorte simul exigere uidetur, qui locupletioribus donat. dignus decipi, quoniam de recipiendo cogitauit cum daret. Cęterum inimicis quoque benefacere


335. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et simultatem in beniuolentiam conuertat. Ne ingratis quidem subtrahenda sunt beneficia. quanuis enim illi non referant gratiam quam debent, referet ille qui nullum bonum sua fraudat mercede, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Qvaliter nos gerere debemvs in dandis beneficiis. Caput XXIII In omnes itaque beneficia conferenda sunt, sed tamen


336. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ionas Et si Ionas propheta tempestatem in mari passus mergi uoluit ne alii mergerentur, quanto magis pręferenda est cuiusque hominis animę salus corporis nostri saluti? Omne tamen beneficium non tam res ipsa magnum facit | quam uoluntas. Magnum est, cum libenter, cum cito offertur, cum toto animi affectu impenditur; displicet si cunctanter, si triste, si superbe, si serius quam oportuit pręstatur, si denique pene a nolente et


337. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non sunt igitur mittendę Euangelii margaritę ante porcos | ne conculcent eas pedibus. Prouerb. 9 Iniuriam sibiipsi facit inquit Salomon | qui erudit derisorem, et qui impium arguit, sibi maculam generat. et iterum ait: Prouerb. 23 In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui.


338. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

3 Hic est, quem neque frigidum neque calidum sed tepidum tantum Apocalypsis appellat. Cui uidelicet satis uidetur, si peccata cauerit, quanuis boni nihil operetur. Sed dum in isto tepiditatis proposito insipienter perseuerat, nauseam facit Domino dicenti: Incipiam te euomere de ore meo. Pręcepit enim Dominus non solum discedere a malo, sed etiam facere bonum. Quod si bonum non feceris, licet a malis abstineas, non es executus quod iuberis. Nolle autem


339. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ab Ecclesia propellitur | et ab ore Domini ueluti mucidus panis expuitur | atque ad tenebras relegatur, ut semper patiatur malum, qui nunquam facere uoluit bonum. Mat. 3 Omnis enim arbor quę non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Mar. 11 Ficus etiam habens folia, sed non et fructum, a Domino maledicitur et arescit. Luc. 13 Illam quoque ficum dominus uineę succidi


340. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cum innocens esset, pro peccatis nostris ab incredulis quos ipse saluare uenerat, comprehendi, ligari, conspui, cędi, occidi uoluit. Atque ita se submisit obtulit-que ultro omnibus impiorum iniuriis, qui mundum pugillo continet, qui terram respicit et facit eam tremere, in quem angeli intueri gaudent, quia uita est omnium quę uiuunt, et autor quę subsistunt. Quid ergo uel magnificentia eius maius | uel humilitate abiectius? Nemo ęquare potest eius humilitatem, quia nemo habet tantam de qua descendat sublimitatem.


341. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 129r | Paragraph | SubSect | Section]

| qui una cum dracone in profundum ceciderunt. Itaque etiam illi, qui eum sequuntur superbe et elate se gerendo | et sub potenti manu Dei humiliari contemnendo, eodem loci corruant necesse est. Sordet enim uita eorum nauseam-que facit Domino, qui in superbiam erriguntur. Iohele propheta teste qui ait: iohel. 2 Ascendet foetor eius | et ascendet putredo eius, quia superbe egit . Superborum igitur foetor ascendit, quia dereliquerunt odorem humilitatis


342. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est in Epistola dicentis: prima 3 Quicquid petierimus accipiemus ab eo, quoniam mandata eius custodimus | et ea quę sunt placita coram eo facimus. Obedientia postremo facit, ut inter amicos et discipulos Christi censeri mereamur, postea tandem cum Christo quoque beati futuri. Io. 15 Vos inquit amici mei estis, si feceritis quę pręcipio uobis. Alibi


343. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qui ergo parum patiens fuerit, qui odientem non dilexerit, qui denique pro iniuria beneficium beniuolentiam-que non reddiderit, Patris cęlestis filius esse non poterit. Ille solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, ut doceat te omnes diligere, neminem lędere, nullam appetere uindictam cum offensus fueris, sed potius offensa te dignum iudicare. Hęc humilitatis, hęc patientię uirtus est. Virtus autem (ut Apostolo placet) in


344. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum sitirent. saturauit-que illos Dominus manna de cęlo pluente | et aquis fluentibus de petra. Vide quam mitis, quam misericors est Deus. non continuo impatientiam nostram punit, sed interdum uotis murmurantium facit satis, ut beneficio prouocet ad poenitentiam. At uero si benefacta non profecerint | nec murmurationum cessauerit impia temeritas, tunc demum ulciscitur ingratos et iuste poenas exigit ab obstinatis. numeri 11 Ideo illi


345. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

vitio erga proximvm. Caput XXV Persequamur igitur nunc in proximos impatientiam | ostendamus-que quanto ipsa suo autori detrimento sit. Hęc est quę nos facit iracundos, ita ut leuissimis interdum de causis intemperanter commoti rixemur, depugnemus, ad arma concurramus. Canum ferocium ista rabies est, qui portento tantum contra se digito irritantur | et frendenti rictu hominem allatrant.


346. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

liberis | neque Dei sacerdotibus | neque foetibus in aluo matrum adhuc latentibus pepercere. Moabitę (!) Vt autem ista quoque minus miremur, Moabitarum impatientia facit. qui regis Idumeorum ossa de tumulo erruta ignominię causa igni cremarunt. Quis erit iracundię finis, si neque morte eorum, quos odio habet satiatur | et in corpora quoque humo obruta desęuit?


347. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

festinabit | amos 6 et conuertet (ut in Amos propheta est scriptum) in amaritudinem iudicium | et fructum iustitię in absinthium, non causam consyderans dum iudicat, sed personas. Nec solum iniustum ueri-que nescium hominem facit impatientia, sed etiam si ei ratione non resistitur, ad insaniam usque adducit. unde furere dicitur is qui impatientię stimulis actus ira inflammatur. facies irati.


348. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

maledicitur in Ecclesiastico, ubi scriptum est: xxviii. Susurro et bilinguis maledictus; multos enim turbauit pacem habentes. et: Prouerb. 25 Flagelli inquit plaga liuorem facit, plaga autem linguę comminuet ossa. Cui simile est illud Salomonis: pue. 25 Iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.