Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: facit

Your search found 1222 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 850-853:


850. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Zoroaster Armenii, genere Pamphylius, qui in bello mortuus, ad inferos descendi, et a Diis haec addidici. Erum Plato lib. X. de Rep. XII. die postquam mortuus fuerat, super pyram positum revixisse affirmat. Sed Plato idem Zoroastrem Oromazi, non Armenii filium in Alcib. I. facit. Aut tres ergo, aut quatuor, et non unus videntur fuisse Zoroastres. Ioannes autem Goropius, in Gallicis, Zoroastrem neminem unquam fuisse autumat. Sicuti neque Hermetem Trismegistum, neque Orpheum. Nominum horum etymis, nescio a qua Cimeria lingua, qua et Adamum, et reliquos patres ad Nochum


851. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

post diluvium a patre obtigerint, a secunda hac Magiam ortam esse, affirmatque inde a Zoroastre, Oromazi filio, idest a Iapeto Nochi filio charissimo ad Persas venisse. In qua re, multiplex patet Goropii error. Nam si Zoroaster nemo unquam sua sententia fuit, qua ratione Iapetum, Zoroastrum esse facit? Deinde apud Iosephum, Bactra non Iapeto conditori tribuitur, se Geteni, uni ex Arami filiis. Hic autem Semi filius fuit. Persae autem conditi sunt, non a Iapeto, aut quopiam e suis, sed ab Elimo, Semi filio alio; sicuti a fratre eius Arphaxedo Chaldaei. Inter quas duas gentes magia omnis, et


852. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

tradunt. Et Chaldaicum etiam nomen ipsius Zoroastris esse videtur: quando prorsus simili nomine Suidas Zoromasdem, Zoroastro subnectat. Et Dinon, et Hermodorus apud Laertium scribant, ex interpretatione nominis, Zoroastrem, astrorum cultorem fuisse. Quod cum Epiphanio consentit qui Astrologiae eum facit inventorem, et Suidas Astronomum nominat et astrologica scripsisse asserit. Astrologiam autem omnium gentium maxime apud Chaldaeos floruisse, nemo ignorat. Azonacem quendam Plinius praeceptorem eius fuisse nominat. Nec fuerit a vero absonum, si Azonacem hunc dicamus, de schola Semi aliquem


853. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

usu hodie est apud Peripateticos, quae in sola Aristotelis verborum interpretatione versatur tota, nihil pensi habens si res aliter se habeant, quam ipsi in duce suo intelligant. Sed eam quae interspersas, interseminatasque mundo virtutes, quasi de latebris, ac tenebris in lucem evocans, non tam facit miranda, quam operanti naturae famulatur. Et eam quae universi partibus inest Sympathiam, quasi artifex promit, et in usum de mundi recessibus, gremioque naturae profert. Hisce vere declaratis rebus, palam arbitramur esse factum Magiam integram, non esse aliud, quam Dei


Bibliographia locorum inventorum

Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.