Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: necessaria

Your search found 443 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 108-112:


108. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

immunitate defectionis quoque ad Hungaros impunitatem ciuitatibus, Viannae maxime, quae regionis caput est, polliceri iubet. Desciuerat autem haec urbs ad Matthiam Chugniadem Coruinum, clarissimum omnium post Attilam Hungarorum regum (si necessaria, fame urgente, deditio defectio dicenda sit) cum obsidionis impatientia, tum odio Friderici imperatoris, qui, ut ante dictum est, quum nollet diadema, quo Hungarorum reges utuntur, restituere, bello a Matthia Coruino est uexatus. Itaque intra paucos dies circiter sex millia


109. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

sed ueluti ciuis ad regem uenio legitimum. Nam si more gentium Matthiae filius in paternum regnum, quod ex pellice natus est, succedere prohibetur, tu prae omnibus regnum Hungariae, quo utique pater tuus immerito quondam fraudatus est, iure debes possidere. Quam ob rem hac non minus iusta quam necessaria transitione patriae leges non resoluo, sed quem debui, suffragio meo, a quo sane ferendo per summam iniuriam summotus sum, regem eligere, ad eum inimicorum demum iniquitate, reditu in patriam non impetrato, confugio, singulari certe ignominia affectus,


110. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

Quos quidem quiescentibus auxiliariis Christianis, qui cum ipsis Turcis aduenerant, primo fere congressu in fugam coniectos magna ex parte trucidarunt, equisque atque armis haud paruo reguli emolumento spoliarunt, utpote qui nulla ferme re ad talem expeditionem necessaria instructus Lyssum accesserat. Maior uictoria ex cęde quam captiuitate hostium fuit: quinquaginta tantum ex Turcis uiui Lyssum adducti, caeteri partim interfecti, partim fuga elapsi. Pheris cognita suorum aduersa pugna, quos trans Drinonem


111. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

caritate laborare, dato suis mandato, uti praetorianis, praesertim gregariis militibus, triticum minimo precio uenderent. Quo facto nec patri gratuitis largitionibus suspectum se praebuit, nec illi defuit, unde stipendium militibus suis et caetera necessaria suppeditaret. Qua profecto benignitate adeo praetorianorum uoluntatem promeritus est, ut eum omnes fere imperio dignissimum propalam praedicare non dubitarent. Cui quidem, praeterquam quod aduersa praelii fortuna potius miserationem quam ullum attulerat contemptum, multo magis


112. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

himaratum Turcae uocant, hoc est hospitalem domum, in qua esculenta rogatoribus peregreque aduenientibus perpetuo ministrantur. Loco autem bonam Aegyptiorum uectigalium partem attribuit, unde tam templi sacerdotes quam hi, in quos benignitas conferenda esset, necessaria capere possent. Porro apud Machomethanos non modo reges, sed etiam omnes magnae fortunae uiri templa hospitalibus aedibus adiunctis aedificant, easque domunculis exornant et commodis pro facultatibus instruunt. Auctor templi sepulchrum sibi in eodem templo


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.