Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: esse

Your search found 15871 occurrences

More search results (batches of 100)
First 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 10836-10842:


10836. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

Ille miser ubi apud Ahmat visier passam captiuus sistitur, tormentis excruciatus, capite tandem plectitur. Parcebat enim impius ille carnifex nemini, sed quoscunque captiuos habere poterat, statim crudelissime enecabat, asserens Mahometanae religionis, ac peruetustae consuetudinis turcicae esse, ut dum eorum caesar foris iam in bello esset, nemini parci neque etiam fidem seruari debere. Cumque iam diem dies truderet, frustraque obsessi, nostra se expectare auxilia cernerent, de exitu suarum fortunarum consultare sunt coacti. Nam praeterquam, quod ab hoste praemerentur


10837. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

est interceptus, ac graui supplicio interfectus, alter uero comite fortuna incolumis nostra euasit in castra. Hic data sibi facultate et copia loquendi, quos in ipsa obsidione reliquerat socios, non solum uehementissime oppugnari et maxima ui praemi, uerum etiam extrema iam siti perimi, rem summo esse in periculo nec iam uires sufficere, nec ferre defensionis laborem ulterius posse, nisi illis tempestiue succurratur, ac alia multa multis uerbis et rationibus lachrymabundus edissirit. Diuulgato passim per castra tanto Petriniae et obsessorum periculo, post quorundam


10838. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

ab hostibus aedificaretur et contempta scintilla exarserit ignis, quam perniciosa ex minimoque morbo enata sit pestis, quam ingens ex parua nubecula inundauerit per omnem regionem tempestas, cunctas regni reliquias deuastans. Recenti exemplo esse Scisciam, toties belli machinis fulminatam, concussam ac propemodum solo adaequatam, Drenchinam dirutam, Bosiako in cinerem et fauillam redactam, Hraztouiczam, Ripachium et Bihichium caeteraque antiquissima Croatiae propugnacula expugnata; Brezt, Hergouichi, Letouanich, Berkussa, Zredechko et


10839. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

gradu testudineo incedentes, in militiae campum uenirent, nunc temeritatem, quod pauci multis resistere praesumerent, exprobrabant, praeteritam quoque cladem Breztensem illis in memoriam refricabant, ac dira quaeque non minus superbe quam imperiose, ni Euro uelocius, si salui esse uelint, illinc abscederent, minabantur. Verba quidem hostes nostris dare videbantur, interea tamen ab oppugnatione non cessabant, sed quo citius uoti compotes euaderent, dies noctesque stupendos ad euertendam Petriniam agebant cuniculos. Extremum iam hoc


10840. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

suo cuidam gregario persuadentes hanc obeundam iniungunt prouinciam, ut quibuscunque posset artibus hostes falleret et studia eorum aperiret; dolus enim an uirtus, quis in hoste requirat? Hic itaque more turcico abrasus, habitu quoque et lingua, quam probe callebat, Turcam se esse simulans, noctu clam in hostium castra commigrat, ex manipulis Ianicherorum se unum esse mentitur, cum quibus ut incognitus familiariter conuuersatur, singula quaeque accurate obseruat, aditus omnes explorat, si qua in arcem ingredi posset, omnem tentat uiam. Nacta itaque occasione


10841. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

posset artibus hostes falleret et studia eorum aperiret; dolus enim an uirtus, quis in hoste requirat? Hic itaque more turcico abrasus, habitu quoque et lingua, quam probe callebat, Turcam se esse simulans, noctu clam in hostium castra commigrat, ex manipulis Ianicherorum se unum esse mentitur, cum quibus ut incognitus familiariter conuuersatur, singula quaeque accurate obseruat, aditus omnes explorat, si qua in arcem ingredi posset, omnem tentat uiam. Nacta itaque occasione nocte intempesta maenia subit, et uigili quis sit, quid fieri


10842. Stepanić... . Historia obsidionis Petriniae et... [Paragraph | Section]

eos aut desperatione fractos abire, aut saltem metu perculsos fugere rati, propere habito tam peditum, quam equitum delectu, sine mora insequuntur, turpem illis obiiciunt fugam, uituperiis afficiunt, minis territant, terga praementes ad pugnam lacessunt. Tandem nostri ubi iam moram in periculo esse cernerent, mox gressum conuertunt, inuocatoque numine diuino, magna ui, maiorique impetu in hostes aperto Marte irruunt, terga dare cogunt, fundunt fugantque ac in Colapim uastis gurgitibus absorbendos impellunt. Multi Turcarum ibi caesi, pauci ex condicto uiui capti, pars magna flumine


Bibliographia locorum inventorum

Stepanić Selnički, Nikola; Stjepan Medak (1553-1602; c. 1596.) [1596], Historia obsidionis Petriniae et cladis Szerdarianae, versio electronica (), Verborum 3031, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [stepnobsid].


More search results (batches of 100)
First 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.