Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: esse

Your search found 15871 occurrences

More search results (batches of 100)
First 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 11146-11149:


11146. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n24 | Paragraph | Section]

quibus nihil sublimius fuit, nihil elegantius, quodque ad veterum poetarum copiam, et maiestatem propius accederet. Sed cum Latinae poeseos laudem claris cerneret veteris, nostraeque memoriae scriptoribus occupatam, satisque intelligeret, nullam mediocribus poetis in re litteraria gratiam esse; liberiorem exercenda industria, et proferendi ingenii campum delegit, illyricas camoenas: accensus gloria nobilis in Ciuitate Poetae Ioannis Gundulae Francisci filii, consobrini sui; cuius ingenium per ea tempora magno cum ciuium, exterorumque plausu in edendis elegantibus fabulis, et


11147. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n27 | Paragraph | Section]

versus iterarentur, ipse interim, quae erant proponenda sufficeret. Nec vero eam mentis celeritatem commune poetarum extemporalium incommodum sequebatur, qui ad foetus ingenii sui, utcumque primo illo aestuantis animi ímpetu profusos, necessaria limae cultura perpoliendos impatientes, ineptique esse solent; neque enim is erat, qui vitia festinationis tum sua sponte, tum amicorum admonitu animaduersa, non libenter agnosceret, iisque non facile occurreret, ac mederetur, quique subitis iuxta, ac meditatis secundae curae beneficium accomodare non posset. Ac frequentissimus quidem


11148. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n31 | Paragraph | Section]

fine consumptus; quandoquidem integram domum, florentem Rempublicam, incolumes amicos, et plenam desiderii Ciuitatem excedenti relinquere datum est, neque malorum, quae proximis hisce annis infelix turba perpessi sumus, aut partem, aut quod viro sapienti non multo leuius est, spectatorem esse necesse fuit. Praeclare itaque tecum actum est Vates clarissime, et omnino
Felix morte tua, nec in hunc seruate dolorem. Non vidisti subuersam repentino motu terrae Patriam tuam, et ex vrbe quondam florentissima, pulcherimaque deforme bustum


11149. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n32 | Paragraph | Section]

superstes es, multo plenius, et vberius, quam caeterum mortalium vulgus; erisque porro quoad quidquam honoris litteris, et gratiae bonis artibus, pretiique supererit, in posterorum animis, in memoria temporum, fama rerum: cum nos vicissim, quos ad breue spatium superstites tibi fortuna esse voluit, aeternis obliuionis in tenebris obruti, sepultique iacebimus. Sed praestat audire Musas tuas de te, tuisque loquentes laudibus, nec ullum finem facturas immortalia tua erga se merita praedicandi, et celebrandi.


Bibliographia locorum inventorum

Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1670], De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica (), 3196 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - vita] [word count] [gradicspalmottaevita].


More search results (batches of 100)
First 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.