Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: esse

Your search found 15871 occurrences

More search results (batches of 100)
First 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 11542-11546:


11542. Matijašević... . Carmen ad v. c. Iacobum Candidum,... [Paragraph | Section]


10   Hic modicum nil nilque potest vulgare notari.
Sed quod tantarum confusus imagine rerum
Obstupet applausor populus longaque ferendum
Laude putat dignumque, vigil quod fama loquatur.

Quem fontem rear atque caput moliminis esse
15   Huius et unde novae surgunt exordia pompae,
Allapsu dulci vigiles subeuntia sensus?
Auctorem demum tanti didicisse paratus
Ex hilari potui laetantis murmure vulgi
Auditi toties acclamavisse MARINO.
20   De serie


11543. Matijašević... . Carmen ad v. c. Iacobum Candidum,... [Paragraph | Section]

potui laetantis murmure vulgi
Auditi toties acclamavisse MARINO.
20   De serie cuiusque rei sum certior inde
Factus ab indigenis confectae nuper ad Urbem
Appulsus hanc ante meos, post singula vidi
Ipse, canam quae cuncta simul, licet esse videbor,
Materia vires superante, relatibus impar
25   Sufficeret vix Smyrna quibus vel Mantua cantu.
Haec ergo velox ad grandia quaeque CAPELLUS
Publica magnifico praebet spectacula sumptu
Tempus in id non visa Phari, nec forsitan


11544. Matijašević... . Carmen ad v. c. Iacobum Candidum,... [Paragraph | Section]

meae mihi carmine Musae.

Separat inferna solidis a parte perennis
Strata pavimentis hanc contignatio sedem,
80   Quam ductus paries ad celsi culmina tecti
Summa bipartitu geminasque subinde diremptu
Ex una facit esse domos: per limen initur
Quaeque suum separque foris distinguit utramque,
Horrisoni conversa feros Aquilonis ad ortus.

85   Impendet quae prona mari Solemque cadentem
Aspicit, ingenti parem spatiosa receptat


11545. Matijašević... . Carmen ad v. c. Iacobum Candidum,... [Paragraph | Section]

timendum
Exertas ex parte manus audacter in ictum.
Vix primas hinc hincque ferox assultus in iras
195   Exarsit propius nudamque lacessere partes
Coeperunt pugnam, cum duro pluribus orsu
Vidisses livere genas, pugnoque nocenti
Esse caput tuber naresque cruore madere.
Nunc his in mala pugnos haerere frequentes,
200   Nunc illis parili demirareris adactos
Arte ve1 in pandum tali molimine ventrem
Cominus ingestos, ut vi de ponte voluti
In stratam molli sint plures


11546. Matijašević... . Carmen ad v. c. Iacobum Candidum,... [Paragraph | Section]

tot imagine rerum
Nequaquam veteres obliviscare sodales,
Qui descripta supra tecum conspeximus una
345   Facta geri, fuit unde frequens sua cuique voluptas.
Altera. sed potior, fuit id mihi causa canendi,
Ut mea nimirum vetus observantia nota
In rerum queat esse caput, cui versibus idem
Absenti defertur honor, quem grandibus illi
350   Plenius obsequiis coram tribuisse solebam.
Hisque tuum nugis munus patiare rependi. FINIS.


Bibliographia locorum inventorum

Matijašević Karamaneo, Antun (1658-1721) [1712], Carmen ad v. c. Iacobum Candidum, versio electronica (), 351 versus, verborum 2196, Ed. W. H. Allison H. C. Schnur [genre: poesis - carmen] [word count] [matiasevcaramancarmen].


More search results (batches of 100)
First 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.