Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: esse

Your search found 15871 occurrences

More search results (batches of 100)
First 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 14001-14040:


14001. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 1 | Paragraph | Section]

Non mediocrem tamen mihi Dolorem attulit quod Tu opus caetera insigne nescio qua a Gente Croatica alienatione commacularis. Si rem tantisper Tecum aequius reputaris, agnosces, Vir clarissime, Scriptori cum scriptoribus, minime vero cum gente ipsa rem esse debere. Concedes etiam quod in ipsa re Litteraria, non ex Scriptore uno aliove obscuro, verum e probatissimis qui extant authoribus singula Natio debeat aestimari. Denique profitebere vel invitus quod nihil minus scriptorem ducat, quam animi impotentia; hujus


14002. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 1 | Paragraph | Section]

minus scriptorem ducat, quam animi impotentia; hujus autem nullum gravius indicium sit, quam jacta vel in adversarium convitia- quid dicam, si integram plane nihil ejusmodi promeritam gentem insectetur? Agnosce verba tua et, si potes, inficiere justum esse meum populariumque meorum dolorem. Vix in destitutum omnibus solidae eruditionis subsidiis monachum qui, ut otium suum falleret, explosam dudum ab ipsis Patriae Historiae Alumnis de Diplomate Alexandri M. fabulam resuscitare adnisus fuerat, incidisti


14003. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 4 | Paragraph | Section]

notitias, aut, si eae tibi adfuerunt, ut Croatas cavillare possis, Te easdem scientem volentemque dissimulasse. Quid sibi vult his: contra tamen sentiunt Croatae iam supra transactum est. Scriptori cum scriptoribus, minime vero cum gente ipsa rem esse debere. Cur tamen Tu Croatas perpetuo crepas? Cur scriptores Croaticos non dicis? Ast tu id ipsum dicere voluisti! Figuratus hic loquendi modus, ut pro Scriptoribus gentis alicujus gens ipsa nominetur, Tibi inadvertenti elapsus est!


14004. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 5 | Paragraph | Section]

damnari Tenebras haud aequo animo ferentes. Quid Tibi opus fuit hoc rursus aculeo? Cur Tu, qui caeteris in rebus Sententiam gravi semper Iudicio promis, quoties de Croatis agitur, Declamatoris Personam induis? constat Tibi rem necdum confectam esse an majores vestri, qui in tertia emigratione Panonias insederunt, eundem cum primae et secundae emigrationis Hunnis et respective Avaribus populum constituant? Scio majori te eruditione pollere quam ut rem hanc per Prayum, et Desseritium vestros extra


14005. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 5 | Paragraph | Section]

controversiam collocatam arbitreris. Qui vel solum Assemannum et Iordanem de originibus Slavonicis attentius evolverit, facile perspiciet, improbos hic et Pray, et Dessericii Labores filum Ariadnae in Labyrintho hoc minime praebere. Quid itaque si Hungaros eundem esse cum Hunnis Attilianis populum negem? Quorsum omnis de antiquitate Aborigenum nostrorum contentio devolveretur? Scilicet ut Chrobatos septimo, Hungaros nono primum saeculo cultioribus Europae gentibus innotuisse statuamus, id si ita se habet, Cur Croatae


14006. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 5 | Paragraph | Section]

tamen oportet: nimirum ut Tu aculeum exerendi habeas occasionem. Dicis Te a nonnullis Croatis audivisse originale comentitii Diplomatis illius in Tabulario Capituli Chasmensis asservari . Vide quid agas. Scin Tu Capitulum Chasmense Locum esse credibilem? Scin quod unum falsum Instrumentum in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret? Idne agis ut in id authoritate publica inquiratur? Statue mihi idoneos testes et efficiam ut publica eatenus investigatio suscipiatur. Sed habes paratum


14007. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 5 | Paragraph | Section]

eatenus investigatio suscipiatur. Sed habes paratum effugium: ii a quibus Te audivisse dicis Croatae erunt dubio procul Testes minime idonei, erunt idiotae qui nec quid sit de Systemate Legum nostrarum Locus credibilis, nec quando M. Alexander vixerit, nec quis esse potuerit inter ejus Cancellariam et Tabularium Capituli Chasmensis nexus noverunt; jam vero Tibi ipsi expendendum relinquo quam insigni caetera operi tuo labem per id adsperseris, quod Plebejis ejusmodi Testimoniis uti non dubitaveris. Cum tamen


14008. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 8 | Paragraph | Section]

reddere velim. Ego praestantiae operis Tui Iustitiam reddidi, spero quod Tu egregiis Nationis nostrae Authoribus idem praestare non recusabis. Quo Loco id tantum a te postulo vehementer ne ad faciendam inter vestros nostrosque Authores Contentionem descendas; scis rem esse invidiae plenam, scis primos ferme vestros Scriptores Bonfinium, Ranzanum Galeotum exteros fuisse; scis denique quale inter Extensionem Hungariae et Croatiae discrimen intercedat. Praestolor tuum responsum. Vale.


14009. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 10 | Paragraph | Section]

non nullis et minutis quibusdam Authoribus, ac illis demum Croatis qui vulgaribus ducuntur rumoribus fabulas illas adscribam? Iam vero quid isthic Criminis, quid injuriae latet? Tute fateris Glavinichium, Orbinum, Ratkajum, Bedekovichium illarum Fabularum esse Patronos, his adjungendus fatente Kerchelichio notis prol. periodi 2. § 1. pag. 32. Ioannes Zakmardy Regni Proto-Notarius, qui Diploma Alexandri Macedonis agnoscit, non quidem (ut animadvertendum Kerchelichius putavit) ex officio fidei dignitatis suae, verum, ut homo


14010. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 10 | Paragraph | Section]

Ratkajo, eas tantum, quas ex illo perceperunt Sententias requirere, et nisi eodem probentur, de quovis opere (tale meum est) audacter solent pronunciare. Horum porro hominum, quos tu existere subdubitas, si qui, ais, forte sunt, horum, inquam, hominum non parvum esse apud vos numerum plurimi non dubitant, et auctor Laudatae Panegyris in Conspectu Zagrabiensis Academiae, quam Tu moderaris, sine metu asserit, inquiens Ratkajum sine discrimine Tomcum, Tuberonem, Orbinum, secutum fuisse, eorumque errores ita postea disseminasse ut e popularium nostrorum


14011. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 10 | Paragraph | Section]

quam Tu moderaris, sine metu asserit, inquiens Ratkajum sine discrimine Tomcum, Tuberonem, Orbinum, secutum fuisse, eorumque errores ita postea disseminasse ut e popularium nostrorum Animis vix evelli possint; demum Kerchelichius Loco cit. scribit se a viro quopiam Religioso monitum esse quod Diploma Alexandrinum tuerentur passim Monachi. Haec et similia somnia (ait Kerchelichius pag. 50) evidentia erant, et Certitudines memoria quoque mea, ut certe his adversari ante annos 20 nefas fuisset, utinam apud omnes nunc quoque culpa careat;


14012. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 11 | Paragraph | Section]

de non nullis minutis Scriptoribus, de quae vulgo intelexisse existimer; secutus hac in re sum morem Scriptorum optimae Notae, qui ubi semel iterumque verbis nitidis ac planis pro opportunitate Sententiam suam declararunt, consveverunt deinceps liberius uti vocabulis; nimirum servile esse judicantes quam religiosissimam ubique praeseferre sermonis cautionem. Neque curantes quorundam levium hominum evitare cavillos, siquidem immunes se sciant a Censura eorum qui et Iudicio pollent et a partium studio plurimum absunt; atque hoc abunde sufficere deberent ad omnem, qua petor,


14013. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 12 | Paragraph | Section]

perfricui, non Regnum, non gentem inclutam Croatiae, quae tantum abest ut Invasionem Hungariae, aliorumque Christianorum dignorum meditetur ut potius continuo excubet ne ab Hostibus Christiani nominis invasionem patiantur. Libro II. Pag. 208 scripsi Praefligatam esse a praeclaris rerum Sclavonicarum commentatoribus fabulam Chehi et Lehi, frementibus licet Croatis, qui pro Diplomate Alexandri M. tanquam pro aris et focis decertant . Tu haec verba mea intricato sane ac prolixe Dilemmate sollicitas quod in Suma nihil aliud continet quam me


14014. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 12 | Paragraph | Section]

Marcellovichio. Neutrum ex Verbis meis inferri potest; nam equidem neque hic, neque alibi scripsi fabulam seu Chehi, seu Diplomatis Alexandrini a tota gente Croatica ab omnibusque Scriptoribus Croaticis recipi, sed a multis popularibus, et a minutis quibusdam Scriptoribus, quod veri simillimum esse jam demonstravi. Porro quaeris a me quales nam intelligam Scriptores qui comenta illa profligarunt, exteros an Croatas? Exteros intelligo, non Croatas; Ego enim hactenus in nullum Croatam Scriptorem incidi qui fabulas illas data opera et, ut dicunt, positive profligarit. Non dico


14015. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 13 | Paragraph | Section]

quos tu praeter Lucium et Kerchelichium a vobis probari scribis? Hii cum Te attestante nondum editi sint, quid contineant scire nec debui nec potui. Ergo, inquis, cum ab ceteris tantum profligata illa commenta dicam, ab omnibus domesticis recepta consequenter asserui cum palmari injuria. Nego id esse consequens. Nescin' Tu aliud esse hospitem ejicere, aliud non recipere? Duo igitur ab exteris ejectas esse ex historia Sclavica fabulas, illas a quibusdam Vestris scriptoribus, uti a Kerchelichio, non receptas; quare palmarem mihi facis injuriam dum scribis: me, ne totam gentem continuo


14016. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 13 | Paragraph | Section]

a vobis probari scribis? Hii cum Te attestante nondum editi sint, quid contineant scire nec debui nec potui. Ergo, inquis, cum ab ceteris tantum profligata illa commenta dicam, ab omnibus domesticis recepta consequenter asserui cum palmari injuria. Nego id esse consequens. Nescin' Tu aliud esse hospitem ejicere, aliud non recipere? Duo igitur ab exteris ejectas esse ex historia Sclavica fabulas, illas a quibusdam Vestris scriptoribus, uti a Kerchelichio, non receptas; quare palmarem mihi facis injuriam dum scribis: me, ne totam gentem continuo lacessere possim, non desinere


14017. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 13 | Paragraph | Section]

quid contineant scire nec debui nec potui. Ergo, inquis, cum ab ceteris tantum profligata illa commenta dicam, ab omnibus domesticis recepta consequenter asserui cum palmari injuria. Nego id esse consequens. Nescin' Tu aliud esse hospitem ejicere, aliud non recipere? Duo igitur ab exteris ejectas esse ex historia Sclavica fabulas, illas a quibusdam Vestris scriptoribus, uti a Kerchelichio, non receptas; quare palmarem mihi facis injuriam dum scribis: me, ne totam gentem continuo lacessere possim, non desinere omne Scriptorum Croaticorum Corpus in uno Ratkajo et Bedekovichio


14018. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 13 | Paragraph | Section]

inferi timebant; fremuere demum populares illi Vestri e quorum animis a Ratkai disseminati errores vix evelli possunt. Libro II. pag. 179. scripsi: Croatas haud aequo animo ferre, majores suos ad Cimerias Tenebras damnari. Hunc Tu dicis esse aculeum. Fateor. Quid, inquis, eo opus erat? Nempe ut pungerem Idiotas illos Croatas, qui celebrem tot Patratis egregiis facinoribus gentem Croaticam non satis gloriosam putent nisi ei fabulae tribuantur origines. Non ego Verbis illis Croatas ad Tenebras damnari, sed indicare


14019. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 14 | Paragraph | Section]

tractasse. Pagina eadem scripsi: me a non nullis Croatis audivisse, originale Diplomatis Alexandrini in Tabularis Capituli Chasmensis asservari, quibus recitatis Tu me his aggredereris: vide quid agas. Video. Scin Tu Capitulum Chasmense Locum esse credibilem? Pridem scio. Scin quod unum falsum Instrumentum in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret? Hoc Iuris consulti et critici aegre concedant sine multis exceptionibus et distinctionibus. Et quid Tibi videtur? Tabularium Apostolicum vaticanum an non publica


14020. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 14 | Paragraph | Section]

possum me Diplomatis hujus ne vestigium quidem reperisse. haec Tu. Iam audi observationes meas. Tu Rumorem multorum ore Croatarum sparsum, de asservato in Cista privilegiorum Regni Diplomate Alexandrino mihi perscribis; vide quid agas? Scin' Tu Cistam illam Privilegiorum Regni Locum esse Credibilem? Scin Tu, quod unum falsum Instrumentum in Tabulario publico repertum totius Loci fidem labefactaret? Dic sodes, quo animo fers argumentum proprium in Te torqueri? Et tamen bene retorquetur, quoniam Tu eadem de cista Regni narras, quae Ego de Tabulario Capituli


14021. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 15 | Paragraph | Section]

opus erat, ut Regni Tabularium ejusdem rei gratia inspiceres? Nonne vel mendax fama ac sparsus ab imperitis rumor ad id Tibi sufficiebat? Sed mittamus haec, ne a Criticis et Iuris consultis vapulemus. Libro II. Pag. 120 scribo: Diploma Alexandrinum et Historiam Chehi esse figmenta Croatarum. Hinc Tu arguis me odio plusquam Vatiniano in hanc gentem laborare. Iam supra docui a me non gentem, non omnes scriptores, sed aliquos minutos, et vulgus Croatarum intelligi; hos autem nullo odio prosequor, sed obstinatam eorum credulitatem exagito,


14022. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 16 | Paragraph | Section]

et Ego me osorem gentis Croaticae, omniumque Scriptorum Croaticorum Censorem iniquum dici patiar? Eo quod figmenta Croatarum scripsi? At, inquis, ea dici non potuisse Croatarum figmenta, siquidem fabulae hujus auctores Croatae non sint, sed aut Bohemi, aut Poloni. Do non esse Croatas primos fabulae auctores, neque in Libris meis istud asserui. An propterea figmenta Croatarum salvo verborum proprietate scribere non potui? An ignoras pace Grammaticorum iisdem vocabulis compellari et primos rei cujuspiam Auctores et strenuos propagatores? Nunquid Te


14023. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 16 | Paragraph | Section]

haereticorum figmenta appellabunt Theologi plura eorum dogmata ab antiquis haereticis procusa et ab his adoptata ac propagata? Nunquid Te auctore Canonistae non amplius dicent Isidori figmenta generatim falsa illa monumenta in illius collectione contenta, eo quod certum sit, non omnia ab illo esse fabricata? Nunquid te auctore non imposterum Te auctore vocare licebit Historicis fabulatores Bonfinium, Thurocium, eo quod plurimas tabulas non ipsi procuderint, sed ex aliis exscripserint? Cum itaque exploratum sit Diplomatis Alexandrini et Chehi fabulam a vestris Scriptoribus non


14024. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 16 | Paragraph | Section]

Te auctore vocare licebit Historicis fabulatores Bonfinium, Thurocium, eo quod plurimas tabulas non ipsi procuderint, sed ex aliis exscripserint? Cum itaque exploratum sit Diplomatis Alexandrini et Chehi fabulam a vestris Scriptoribus non nullis, minutis illis quidem in Illyris esse praeseque propagatam, erroresque adeo feliciter an infeliciter dissemminatos ut Teste nuperno Panegyrista Zagrabiensi ex animis popularium Vestrorum vix evelli possint: vel severissimos Grammaticos haud intercessuros spero quod fabulas illas figmenta Croatarum appellavi;


14025. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 16 | Paragraph | Section]

uti minaris, per Ephemerides vulgare libuerit, oro ut hoc Scriptum meum una simul vulgare digneris, quo Litterati judicare ex amborum Oratione possint cuinam nostrum suffragentur rationes; si autem Tu solus meo praetermisso responso in publicum locutus fueris, scito et ad meum obsequium paratos esse Typographos. Ego in Concertationibus Litterariis rationes in medium proponendas, minas procul ablegandas esse existimo; Nam equidem ita comparatus sum, ut adversarium ratione pugnantem dociliter audiam, minitantem Dignitatis suae splendore vel authoritate etsi revereor, non tamen


14026. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 17 | Paragraph | Section]

ex amborum Oratione possint cuinam nostrum suffragentur rationes; si autem Tu solus meo praetermisso responso in publicum locutus fueris, scito et ad meum obsequium paratos esse Typographos. Ego in Concertationibus Litterariis rationes in medium proponendas, minas procul ablegandas esse existimo; Nam equidem ita comparatus sum, ut adversarium ratione pugnantem dociliter audiam, minitantem Dignitatis suae splendore vel authoritate etsi revereor, non tamen metuam. De caetero me Favoribus magnificentiae Tuae impense commendo. Dabam


14027. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 17 | Paragraph | Section]

Croaticorum Corpus, verum monachos ineruditos imbutumque fabulis vulgus impetrieris. Cur hanc eandem declarationem posteriori cuipiam Librorum inserere recusas? Videris Tu quidem Prima Epistolae Tuae parte sub finem indicare notatos a me Textus adeo omnis in Croaticam gentem criminationis expertes esse ut eosdem non nisi leves quidam homines possint cavillari, caeterum eos a censura eorum, qui et Iudicio pollens, et a partium studio plurimum absunt tutos esse. Verum ego ne hac quidem honorifica compellatione adduci possum ut alium Textuum illorum sensum concedam. Feci ego copiam


14028. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 17 | Paragraph | Section]

Tu quidem Prima Epistolae Tuae parte sub finem indicare notatos a me Textus adeo omnis in Croaticam gentem criminationis expertes esse ut eosdem non nisi leves quidam homines possint cavillari, caeterum eos a censura eorum, qui et Iudicio pollens, et a partium studio plurimum absunt tutos esse. Verum ego ne hac quidem honorifica compellatione adduci possum ut alium Textuum illorum sensum concedam. Feci ego copiam Scriptae Tibi Epistolae viro primi subselii, populari Tuo, cujus Iudicii vim merito suspiciunt omnes qui eum intimius noverunt, et Tuto Tibi possum asseverare


14029. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 17 | Paragraph | Section]

librum Tuum pervolverunt, sermo intercessit, qui non apertum Nationis Croaticae contemtum in te notarit. Sit proinde animi levitas, sit defectus Iudicii, sit partium studium quod indicati a me Textus adeo in sinistram partem accipiantur, non meum solius, sed plurium etiam aliorum hunc esse errorem, vides. Si nos qua pusillos respicis, quid Te vetat quominus ad sedandos nostrum animos declarationem, quam petii, Tibi alioquin futuram minime indecoram subsequo cuipiam Libro injicias. Sed Tu authoritatem Principis non modo in Sacra, sed et Litteraria Republica Viri


14030. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 17 | Paragraph | Section]

declarationem, quam petii, Tibi alioquin futuram minime indecoram subsequo cuipiam Libro injicias. Sed Tu authoritatem Principis non modo in Sacra, sed et Litteraria Republica Viri archi-praesulis Colocensis, popularis mei, obtendis. Fateor me hoc Loco officii mei a te admonitum esse; fateor me omnem hanc Controversiam primo statim Loco eidem deferre debuisse. Quis enim inter planam, et simplicem meam Textus Tuos intelligendi rationem, et adumbratam diversis coloribus explicationem Tuam rectius pronunciare possit quam is, qui cum Summa in Rebus Litterariis


14031. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 18 | Paragraph | Section]

Tuos intelligendi rationem, et adumbratam diversis coloribus explicationem Tuam rectius pronunciare possit quam is, qui cum Summa in Rebus Litterariis authoritate polleat, eandem non minori cum eruditionis Laude conjunxit, cuive honor rei Litterariae tam Hungaricae quam et Croaticae ex aequo curae esse debet. Quod ita Principio imprudens neglexi, id a te monitus inpraesto, totumque Causae hujus arbitrium Excellentissimo Viro illi ita defero, ut si is honorem seu Gentis, seu Rei Litterariae Croaticae per textus tuos haud laesum, aut vero per Explicationem epistolae Tuae eidem


14032. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 18 | Paragraph | Section]

ita Principio imprudens neglexi, id a te monitus inpraesto, totumque Causae hujus arbitrium Excellentissimo Viro illi ita defero, ut si is honorem seu Gentis, seu Rei Litterariae Croaticae per textus tuos haud laesum, aut vero per Explicationem epistolae Tuae eidem congruam jam redditam esse Compensationem pronunciaverit, nullam ego quoque imposterum obmovere velim Quaestionem. Sin, ejus ipsius Authoritatem interpello ut Te ad praestandam honoris resarcitionem permoveat. Ut videas quam ingenue Tecum agam, ipsum Scriptae ad eundem Epistolae Exemplar adnecto, nimirum


14033. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 18 | Paragraph | Section]

obmovere velim Quaestionem. Sin, ejus ipsius Authoritatem interpello ut Te ad praestandam honoris resarcitionem permoveat. Ut videas quam ingenue Tecum agam, ipsum Scriptae ad eundem Epistolae Exemplar adnecto, nimirum ut si quid adhuc pro Causa Tua apud eundem perorandum esse existimaveris, id tanto facilius praestare possis. Ego verum Te meque ab omni ulteriori hujus Molestia liberum pronuncio; uterque enim nostrum, Tu scribendis, ego agendis rebus, utilius possum tempus collocare. Patere tantum, Vir Clarissime, ut ad pauca aliqua


14034. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 19 | Paragraph | Section]

rem omnem ex usu ipso aestimabo. Si ego de origine Hunnorum a Daemonibus incubis, de Diplomate Attilae, de vendito pro alba Equa Regno sermonem faciens una aliave vice praemisissem fabulas has a minutis quibusdam scriptoribus Hungaris sustineri, postea vero universim pronunciassem: haec esse Hungarorum figmenta, non argumentis impugnanda, sed sibillis excipienda; et alibi, frementibus Hungaris, qui pro varietate harum fabularum tanquam pro aris, et focis decertant, denique alibi, contra tamen sentiunt Hungari Majores suos ad Cimerias damnari Tenebras, aegro animo


14035. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 19 | Paragraph | Section]

Diplomatis Alexandri M. jam profligarunt frementibus Croatis (vide, an non hic totum scriptorum Croaticorum Corpus contraponas, ut primum priorem propositionum tantum ad exteros restrinxisti) qui pro illa, tamquam pro aris, et focis decertant . Hic Tu particulam qui restrictivam esse statuis, et hunc orationi illi tribuis sensum: quod illi tantum Croatae fremant propter excussam sibi fabulam, qui pro illa tanquam pro aris, et focis decertant. Verum Explicationem hanc vel sola in superioribus Parenthesibus facta combinatio suapte excludit. Quid? quod


14036. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 20 | Paragraph | Section]

sensum attribuisti mihi omnino prorsus inexpectatum, nimirum Tu excusationem hoc Loco ita Texis: ut inde non obscure conficiatur, quod Sententia haec Croatae majores suos ad Cimerias Tenebras aegro animo ferentes ostendant Alexandri M. Diploma hunc sensum facere deberet ineptos esse illos, qui Croatas ad Cimerias Tenebras damnari sibi imaginantur. Si gens illa ad Cimerium Bosphorum habitasse statuatur, ego malo iterum per Te a Defectu Iudicii notari, quam ut Tuas has propositiones aequipolere concedam. Verum Tu dum ipsam


14037. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 23 | Paragraph | Section]

attinere an ab Illyris descendant, cum eos pyraticae adeo deditos fuisse constet ut Polybius non aliquorum sed comunes omnium hostes appellat. Caeterum de eo, an Illyri Gallicae originis Populi fuerint, dissertationem post non multum tempus accipies; e qua videbis non ita ignotas esse Croaticis seu Illyricas seu Croaticas antiquitates ut Tu hactenus fortasse existimabas. Iam ad retorsionem Tuam, qua Tu me penitus confecisse tibi blandiebaris, ego te monueram quod ignorantiam Croatarum illorum, qui Diploma Alexandri M. in archivo Capituli Chasmensis exstare Tibi referebant


14038. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 24 | Paragraph | Section]

scateret, ad ejus Expurgationem publica etiam authoritate procedi posse, adeo in sensu Legum nostrarum nec Tabularium Vaticanum, cujus praefectus nullam habet legalem fidei dignitatem, nec Cistam privilegiorum Regni, in qua ego diversos Litterarum Missilium fasciculos deprehendi, locum esse credibilem vides; hoc autem stabilito, quantum me retorsio Tua premas, ipse, quaeso, aequo animo expende. Unum tantum hac in re Te monendum adhuc existimabam, nimirum non esse opus Testibus Proto-Notario, qualis ego fui, ut Cistam Privilegiorum Regni ingrediatur; ut Locus credibilis alienis ab


14039. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 24 | Paragraph | Section]

fidei dignitatem, nec Cistam privilegiorum Regni, in qua ego diversos Litterarum Missilium fasciculos deprehendi, locum esse credibilem vides; hoc autem stabilito, quantum me retorsio Tua premas, ipse, quaeso, aequo animo expende. Unum tantum hac in re Te monendum adhuc existimabam, nimirum non esse opus Testibus Proto-Notario, qualis ego fui, ut Cistam Privilegiorum Regni ingrediatur; ut Locus credibilis alienis ab instituto suo et aperte falsis Instrumentis scatere statuatur, idoneis omnino Testibus opus esse. Ut concludam, veni ad difficillimum Totius hujus controversiae caput.


14040. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 24 | Paragraph | Section]

animo expende. Unum tantum hac in re Te monendum adhuc existimabam, nimirum non esse opus Testibus Proto-Notario, qualis ego fui, ut Cistam Privilegiorum Regni ingrediatur; ut Locus credibilis alienis ab instituto suo et aperte falsis Instrumentis scatere statuatur, idoneis omnino Testibus opus esse. Ut concludam, veni ad difficillimum Totius hujus controversiae caput. Ego Ironia illa Tua (ita enim illam accipio) nimirum essemus Croatarum subditi, et captivi, ipsam status publici Constitutionem peti existimavi. Tu per Monachos et Idiotas nostros, qui Diplomate


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].


More search results (batches of 100)
First 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.