Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: esse

Your search found 15871 occurrences

More search results (batches of 100)
First 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 14459-14497:


14459. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Deputatio existimavit. Ut Deputatio haec imposito sibi officio tanto exactius defungi possit, ante omnia physicam tum politicam relate ad commercium Hungariae situationem delineandam, dein vero actualem commercii Hungarici statum paucis adumbrandum esse existimavit. § III. Situatio phisica Hungariae relate ad commercium. Eius extensio, positio et populatio; asperis et ferme imperviis montibus undique clauditur. Hungaria cum Adnexis Partibus intra


14460. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

occupant, terrarum tractum componas, iustum effeceris comitatum. § X. Quale solum habeat relate ad rem metallurgicam. Solum quod attinet, id in protenso, per plures latitudinis et longitudinis gradus Regno, varium utique et multiplex esse debet. Non modo septemtrionales Hungariae alpes, sed ipsi etiam, quibus ab oriente versus Transylvaniam cingitur, montes, omnis fere speciei metalla et semimetalla, imo varii etiam generis pretiosos lapides et inexhauribilem salem illum lapideum subministrant, sed densis plerumque sylvis


14461. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Aula Turcica tractatum Sined dictum, liberam tam per ulteriorem Belgrado Danubium, quam per Mare Nigrum, imo reseratis Dardanellarum angustiis, per Mare etiam Mediterraneum subditis suis procuravit tractatusque hic recentissima etiam Sistoviensi pace fertur esse confirmatus. Tractatus hoc eo res perducta est, ut duplex tantum mercium portorium constitutum sit, nempe duo, aut 5 pro 100 idque ab utrinque pari ratione dependatur. Hoc est itaque primum, quo Hungaria absque intermedia aliqua Haereditaria provincia exteram regionem contingit, punctum. Haec


14462. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

finibus et obiectis, primi hi, tum aliae quoque hinc inde per Europam dispersae parvae res publicae, quarum industriam seu angustia seu sterilitas soli suapte exacuere debuit, commercium pro scopo legislationis sibi constituerunt, magnae monarchiae moli suae confisae, curam hanc sibi supervacaneam esse, adhuc arbitrabantur; verum post apertam a Lusitanis per Caput Bonae Spei directam in Indiam navigationem, praesertim vero post detectam ab Hispanis feracem auri argentique Americam, commercium vim utilitatemque suam ita exeruit, ut ipsi propiores ostiis navigationis huius


14463. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Bonae Spei directam in Indiam navigationem, praesertim vero post detectam ab Hispanis feracem auri argentique Americam, commercium vim utilitatemque suam ita exeruit, ut ipsi propiores ostiis navigationis huius principes, Lusitani, Hispani, Angli, Galli brevi intellexerint necessarium iam esse, ut legislatio praecipuam promovendo curam impendat commercio. Etsi enim plurima commoditatis, ornatus, aut luxus obiecta, quae ex affluentibus per quaestum pecuniis comparantur, in nullam sumantur considerationem, cum tamen pecuniis et copiosior statarius ad omnem artis disciplinam formatus


14464. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

pecuniis et copiosior statarius ad omnem artis disciplinam formatus miles interteneri, et hic omnibus requisitis melius provideri, et arma, machinae totusque usque adeo apparatus bellicus perfici possit; ab eo, quem flos commercii habebat, gradu, ipsum etiam externae securitatis gradum metiendum esse facile adverterunt. Ab eo tempore nullum legislationibus populorum horum momentosius obiectum fuit quam commercium. Huc aula, huc natio omnis sua continuo studia conferebant; in hoc praecellere, huius intuitu quo maiores sibi quisque favores procurare, artificiosis tractatibus, quandoque armis


14465. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

eam apud plerosque exterorum opinionem excitarunt, quasi Hungaria in dimidio adhuc deserta foret. Verum quidem est, quod populatio Hungariae, necdum eum, quem in Austria, ubi ad milliare quadratum 2.641 animae obveniunt, gradum attigerit; quod si tamen eam Carinthiae ac Tyrolis populatione maiorem esse ostendatur, Hungariam haud ita desertam esse facile apparebit. Iam vero constat, quod exclusa Transylvania, nec confiniis eo computatis, sola Hungaria cum Adnexis Partibus anno 1787. numeravit animas 7,116.789 populatio confiniorum Croaticorum, Sclavonicorum et Banaticorum, ad 883.211 capita


14466. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

quasi Hungaria in dimidio adhuc deserta foret. Verum quidem est, quod populatio Hungariae, necdum eum, quem in Austria, ubi ad milliare quadratum 2.641 animae obveniunt, gradum attigerit; quod si tamen eam Carinthiae ac Tyrolis populatione maiorem esse ostendatur, Hungariam haud ita desertam esse facile apparebit. Iam vero constat, quod exclusa Transylvania, nec confiniis eo computatis, sola Hungaria cum Adnexis Partibus anno 1787. numeravit animas 7,116.789 populatio confiniorum Croaticorum, Sclavonicorum et Banaticorum, ad 883.211 capita facile assurgit, adeoque tota eius populatio


14467. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

quam ita praeparari posse ait, ut tabaccae Cararae dictae, cuius in Lombardia usus longe maximus est, vices subire possit. Huic subiicit Debreczinensem, tum Syrmiensem, postremo vero loco Poseganam locat; omnium adhuc imperfectam esse culturam pronunciat. § XXXIII. Cultura canabum. Cultura canabum pro domestica necessitate toto ferme Regno exercetur, neque tamen vel internae consumptioni sufficit. Canabum qualitas pro ratione soli varia est; dictus


14468. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

sic dictas scalas. Nimirum mechanicus commercii cursus, magnam cum fluviorum cursu similitudinem habet; sicut enim centralis, respectu singulae regionis, fluvius, alios collaterales absorbet hisque auctus, aquas suas in mare transmittit, ita in omni provincia solet esse centralis locus, in quo primarii quaestores aut resident aut sedem ad minus negotii sui defigunt. Secundarii quaestores in iis locis se collocare solent, per quae in linea illa, merces, ad centrum commodissime et affluere et vicissim defluere possunt. Centrum eiusmodi


14469. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

decennium diametro, de gosypiaceis fabricatis, quotannis plus Regno infertur quam inde effertur pro 421.630 florenis. Imo quod ad reliqua commercii paradoxa pertinet de ipso crudo gosypio, iuxta eundem diametrum quotannis plus infertur quam effertur pro 39.352 florenis. Cum tamen gosypii usus esse possit quin ex eo materia elaboretur, non recte hinc concluditur, quod domesticae fabricae vel ad huius summae valorem gosypiacea fabricata conficiant. § LVI. De serico crudo quanquam aliqua eius quantitas iam in Regno producatur, per eundem


14470. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

magna tamen eorum pars per Hungaros quaestores e depositoriis Viennensibus procuratur inducitque haec rubrica passivum iuxta eundem diametrum in annuis 144.574 florenis. § LXII. Italicarum et Levantinarum mercium is quidem naturalis esse deberet cursus, ut earum depositoria Flumine formentur, inde per intermedias scalas, Carolostadiensem, Zagrabiensem, Varasdinensem, Kanisensem Pestinum promoveantur, ex hoc vero centro omnes Regni partes per respectivas scalas iisdem provideantur, res ipsa tamen


14471. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

§ LXIV. Alteram pro Hungaria activam rubricam efficiunt animalia cornuta. Solo hoc titulo, deducta praevie notabili inductione, iuxta memoratum diametrum Hungaria annuum beneficium percipit in 2,081.413 florenis commercii autem huius practica manipulatio haec esse solet: possessores iugales suos boves postquam senescunt vendere solent, et hos et alios ex armentis, gulya vocant, delectos, Armeni et Graeci coëmere et vastis illis praediis, quae supra descripsimus et quae hi plerumque in arenda tenent, pro saginatione ad pascua


14472. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

positoque ob oculos non tantum actuali oeconomiae publicae et commercii statu, sed ipsa etiam circulationis pecuniae in Hungaria theoria, superest, ut Deputatio haec ea, quae ad perducendum maiorem florem utrumque hoc obiectum, lege publica constituenda esse arbitratur, demisse proponat. DE IMPOPULATIONE § LXXIX. Naturalis populationis progressus. In Regno minus populoso, is est naturalis populationis progressus, ut nisi bello, fame, peste aut alio contagioso


14473. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Legislatio Hungarica eidem in subsidium venit. Hungaria praesentis adhuc seculi initio in primo illo gradu versabatur; vix enim credere par est, quod eorum vel 400 animae uni quadrato milliari obvenerint, et ideo temporis illius legislatio e republica haud esse existimavit, populationem naturali tantum suo progressui relinquere, verum ut celerius eius incrementum, extrinseco etiam subsidio procuret, anno 1723. articulo 103 immigraturis in Regnum exteris eum favorem concessit, ut per sexennium a contributione publica immunes habeantur. De


14474. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

etiam per extraneos, vel vero per domesticum potius populum promoveri expediat? § LXXXI. Praenoscenda ad decidendam hanc quaestionem. Antequam Deputatio haec suum de quaestione proposita sensum depromat, advertendum sibi esse existimavit:
Quod licet extranei opifices et manufacturistae, si se in Regno defixerint, populationem perinde augeat: hi tamen distinctam ab immigrantibas agricolis subeant considerationem. Illis enim 15, his nonnisi 6 annorum


14475. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

cum sola sexennalis a contributione exemptio non sit sufficiens ad alliciendos exteros colonos incitamentum, immunitatem illam non tantum ad decennium, sed ad omnia etiam reliqua publica onera, velut labores viarum, praeiuncturas, praestationes portionum et tyronum statutionem diserte extendendam esse, Deputatio haec eo magis arbitratur, quod nisi nova eiusmodi possessio exsurrexisset, omnia haec onera residui incolae alioquin non tantum decennio illo, sed toto etiam reliquo tempore supportare debuissent. § LXXXIII. Hi tamen cum praeiudicio


14476. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

quaestionem nonnulae iurisdictiones huius intuitu eo mentem suam explicuerunt, ut imposterum novas colonias nonnisi ex iis Regni partibus deducere liceat; quae nimia iam alioquin populatione laborant. Ex horum alioquin colonias has e montosis et septemtrionalibus Regni comitatibus educendas esse arbitrantur. Alii vero ita existimant, ut cum plane in illis praesertim Tibiscanis partibus, ubi maxima deserta spatia reperiuntur, vastissimae etiam in horum gremio possessiones existant; redundans in his populus pro impopulatione adiacentis vacuae plagae adhibeatur. Si alterutra e sententiis


14477. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

libertati metam definire potest. Nimirum ne loca iam populosa in praedia convertere liceat. Cum enim populatio et ad utilitatem et ad securitatem publicam plurimum conferat, proprietarius, qui locum populosum sponte desolaverit, ad eius reimpopulationem per magistratum comitatus adstringendus esse videretur. § LXXXV. Si deserta impopulentur, qui favores iis concedendi. Et haec quoad colonias in ordine ad singulares sessiones; harum duplex est species: una earum, quae e loco ab olim deserto novitus efformantur, et aliae earum,


14478. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

denuo reimpopulantur. An et qualis particulari etiam eiusmodi impopulationi favor tribuendus sit, hactenus quidem nulla lege definitum fuit. Cum tamen particulares etiam eiusmodi sessiones impopulari publici a proportione perinde intersit hocque in genere, eadem utriusque sessionum speciei ratio esse videatur, ea est demissa Deputationis huius opinio, ut his quoque sed triennalis tantum et a contributione et ab aliis quibusvis publicis oneribus immunitas concedatur. DE ALIMENTATIONIS STATU § LXXXVI. Legislatio debet


14479. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

a futura generatione, si eadem in scholis nationalibus debite excolatur, emendatio sperari possit; hae autem propter incolarum paupertatem plane in Valachicis pagis difficillime induci possunt. Quare nationales scholas inter Valachos, sin secus, publicis etiam fundi litteralis sumptibus inducendas esse, Deputatio haec arbitratur. § XC. Incrementum inquilinorum impediendum. Inter hospites sessionatos et inquilinos tanta est in Hungaria improportio, ut 1787. horum 793.270, illorum vero nonnisi 505.708


14480. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

excitari; hac sola, ut a veteri instituto recedant, permoveri posse, usu ipso compertum. Itaque si legislatio aliquam producti speciem seu augere seu perficere voluit, eam semper inivit rationem, ut agricola intelligat, novam, quam suscepturus est industriae speciem, certam sibi allaturam esse utilitatem. Et ut id efficiat, ab eadem proportione, a qua producti alicuius seu quantitatem auctam seu qualitatem perfectam capit, certam etiam eius distractionem efficere ipsumque distractionis modum agricolae facilem reddere contendebat. § XCIV.


14481. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Cum legislatio Hungarica, se tempus illud praestolari nolle, sed omnia perficiendae ocyus oeconomiae publicae media adhiberi velle per delatam Deputationi huic provinciam satis contestata sit: ut scopus hic obtineri possit, Deputatio futuris comitiis sequentia constituenda esse demisse arbitratur:
Cum nonnullos magistratus in promovendis oeconomiae publicae obiectis eo, quae utilitas rei exigit, zelo hactenus ideo versatos non fuisse appareat, quia nulla hactenus lege ad id diserte stringebantur, declaretur positiva lege, quod


14482. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

extra eo provecta fuerit, ut omnem frumento idoneum angulum excutere supremumque colendo agro laborem impendere intersit et agraria instituta et omnia illa, quae in aliis provinciis vigent, agriculturae raffinumenta suapte invehuntur. Nunc eo potius studia sua convertenda esse videntur, ut quo plura alia producta eruantur, quorum cultura notabilior incolarum numerus se possit occupare. Nimirum ut hac administratione maior frumenti, quod redundat interna consumptio procuretur. § CI. Ubi populatio id requirit pascuorum


14483. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

pascuorum divisio admittatur. Cum tamen memoratum superius populationis distractionisque incrementum, in adsitis Germanicis provinciis montanisque civitatum locis, citius quam in reliquis Regni partibus debeat evenire; Deputatio haec eam provisionalem futuris comitiis faciendam esse ordinationem arbitratur, ut in locis illis, ubi pluralitas colonorum subdivisionem pascuorum (vervacta enim natura sua antea cessare debebunt) postulaverit, hanc magistratus comitatus omnino admittere teneatur. Et quia circa ipsam subdivisionis huius clavim complures enasci possunt


14484. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Deputationis obiecta referuntur, hanc eadem Deputatio pro faturis comitiis elaboret. § CII. Ubi interest populus ad culturam pomorum terrestrium disponatur. Caeterum sicut universalis frumenti defectus, nonnisi rarissimus potest esse casus, ita partialem se saepius evolvisse constat. Verum cum eodem tempore frumentum in aliis partibus redundaverit, pronum erat malo huic subvenire, si parata fuisset tam terra quam aqua, interna communicatio; nunc qualiter tam viae, quam et navigatio perfici adeoque malo etiam huic obviari


14485. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

foenilibus suis inducere velit, solent se plerumque coloni opponere, dominum suum recursibus ad magistratum comitatensem molestare, imo horum aliqui votis colonorum reipsa subscribere solent: quare abusus hos, velut alioquin in potestatem rebus suis libere utendi impingentes lege publica abolendos esse Deputatio arbitratur. DE VINEARUM CULTURA § CVI. Status culturae vinearum. In culturam vinearum genius populi Hungarici adeo propendet, ut has, ubi solum admittit, longe maiori studio atque agros


14486. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

vitium et quoad modum componendi conservandique vini, multa adhuc in usuali Hungarica cultura corrigi possint. Cum tamen nisus populi eo sponte tendat, horum perfectio tempori et industriae populi tuto committi possit, legislationis, imo ipsius administrationis publicae, nullae aliae partes esse debent, quam ut vini domestici distractionem ad extra omnibus viis promoveat; exteri e converso inductionem morentur. Quod ut fieri possit, Deputatio suam, ubi de obiecto commercii tractabitur, depromet opinionem. § CVII. An vineas in plano sitas


14487. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

factis expensis in singulo iugero 60 florenos lucri fecerit. His praemissis, ut utilissima post sericum producti huius cultura perfici possit, sequentia constituenda Deputatio haec demisse arbitratur. § CXXIX. Quae ad promovendam hanc culturam statuenda esse censentur.
Cum stabiles, quos Pestiense tabaccae depositorium cum possessionibus, in quibus tabacca procreatur, inire solet contractus, praeemptionem et monopolium sapiant, hi imposterum prohibeantur; verum officiales depositorii perinde ac


14488. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

ubi tabaccae cultura viget, illocentur. Eductio tabaccae nunquam prohibeatur. Cum enim productum hoc non sit primae necessitatis, nec cadere potest sub categoriam eorum, quorum eductionem prohiberi ratio boni publici quandoque exposcit. Deinde si sterilem contingat esse annum, alioquin ipsi domestici quaestores illud cultori pretium offerrent, quod alter, qui illud educere intendit, deductis transportus expensis offerre posset et sic eductio eius suapte sistetur. DE CULTURA HERBARUM TINCTORIARUM


14489. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

et quidem optimae, ut ille spopondit, qualitatis producere, quidam Schwanenfels recepit. Quare et huic pie defunctus Imperator 50 iugera terrarum et decennalem immunitatem addixit, si conatus eius felix eventus coronaverit, haud abs re futurum esse videtur, si uni adhuc alterive, qui institutum hoc in distinctis iterum, et ab invicem remotis partibus suscipit, iidem quos supra attigimus, favores concedantur. Neque enim unus ille tantum, quae usui totius Regni sufficiat, quantitatem producturus videtur, et nisi utilia eiusmodi instituta,


14490. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

iam multa boum millia etiam e Gallicia, Moldavia et Valachia educi debent. § CXXXIX. Neque interest de augendo eorum numero sollicitari. Res haec tantam apud nonnullos sollicitudinem excitavit, ut eo omnia studia convertenda esse existimarint, quo copiosior denuo boum procreatio procurari possit. Quodsi tamen res ad vivum resecetur, hanc quoque superfluam esse curam facile apparebit. Procreatio boum haud secus augeri possit, quam si iam impopulata praedia denuo ad statum desertum reducantur. Id autem rationibus publici


14491. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

interest de augendo eorum numero sollicitari. Res haec tantam apud nonnullos sollicitudinem excitavit, ut eo omnia studia convertenda esse existimarint, quo copiosior denuo boum procreatio procurari possit. Quodsi tamen res ad vivum resecetur, hanc quoque superfluam esse curam facile apparebit. Procreatio boum haud secus augeri possit, quam si iam impopulata praedia denuo ad statum desertum reducantur. Id autem rationibus publici nullatenus potest convenire. Licet enim res pecuaria aliquot fortasse privatis maiorem quam agricultura, si in eodem fundo


14492. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

subsistentiae suae modum in re pecuaria collocabunt; posset itaque Hungaria in casum etiam illum ex his provinciis pecora e prima manu habere, posset cum iis ad minus oeconomiae commercium exercere atque ita non tantum de emendanda, sed etiam de augenda cornutorum pecorum specie superfluam esse omnem curam satis apparet. DE EMENDANDA EQUORUM SPECIE § CXL. Non eadem est equorum ratio; hos quidem generosos ab olim Hungaria producebat; sed cum commercium paucas adhuc graves vecturas requireret, rhedarum usus apud nobiles non


14493. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

publici exigere videtur, ut institutum procreationis equorum altioris staturae denuo et efficaciter reassumatur. Verum si tota hac in re separentur ea, quae a pura principis clementia pendent, quaeve ad agenda administrationis publicae referuntur, via legislationis sequentia tantum constituenda esse Deputationi huic demisse videntur:
Ne comitatibus publica equatia servare liceat. Id enim citra grave contribuentium onus fieri non potest. A converso Comitatus illi, in quorum gremio potentiores communitates reperiuntur, apud quos


14494. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

institutum adstringantur. Admissae maioribus eiusmodi admissariis caballae, uti et procreati ex iis hinnuli, usque ad completum quartum aetatis annum a dicatione sint exempti. Denique Cum basis et fundamentum totius propagationis equorum instituti debeat esse equatium regium, seu deinde illud in Mezö-Hegyes seu ubicunque alibi sit collocatum, cum inde et caballae, ubi opus fuerit, et admissarii peti debeant, ne forte illud intercidat, resultantia illa ab intertentione nobilis turmae praetorianae 10.000, quae piae memoriae Imperator et Rex


14495. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

sit hanc ovium speciem in compluribus, ad quae iam translatae sunt locis minime degenerare, modo praescriptus eas tractandi modus rite observetur ad facilitandum (quod commercii Hungarici maxime interest) versus Litorale transportum oves illas ex Mercopail alio transferri e re publici etiam esse videtur, quod locus ille, si physice examinetur, nihil seu ratione sui situs seu ratione pascui peculiare habeat, quod ovibus his praeferenter conducit, et quod in plurimis aliis montosis Hungariae locis perinde non existeret. § CL. Interest etiam


14496. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

etiam casum interesset hanc vendere, crassiorem autem aliunde procurare. § CLI. Duo generales modi introducendorum utilium institutorum. Quodsi omnia, quae in praemissis de oeconomia publica dicta sunt, combinentur, apparebit demum duos esse praecipuos eam promovendi modos:
Si nova aut utilior manipulatio in dominiis, seu cameralibus seu fundis religionis, aut studiorum primo introducatur; comitatus vero illi, quibus obiectum eiusmodi convenit, pro hac condiscenda individua eorsum exmittant.


14497. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

eorsum exmittant. Si nova talis manipulationis schola idoneo quopiam loco constituatur, ad quem perinde comitatus individua sua mittere teneantur. Ex his quae modalitas, cui instituto conveniat, decernere ad Suam Maiestatem pertinent. Universim id tantum constituendum esse videtur: 1) ut si producti alicuius perfectio proponitur, eadem non omnibus indiscriminatim comitatibus et civitatibus, sed iis tantum, quorum solo et climati convenit imponatur; 2) quod comitatus et civitates, quibus cultura aliqua reipsa convenit, nullo seu expensarum seu insufficientiae


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].


More search results (batches of 100)
First 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.