Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: esse

Your search found 15871 occurrences

More search results (batches of 100)
First 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 14517-14554:


14517. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

artefacta superflua habeat. Producta vero quibus abundat et maioris sint voluminis, et ferme nonnisi in interioribus Regni partibus procreentur, exitus hic per longinquam et montosam viam non potest esse non sumptuosus. §. 7. Ab Occidente iam navibus, sed adversis fluviis exitus patet. Ab occidente iam navigabiles fluvii in ipsas capitales vicinarum Germanicarum


14518. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Fluvialia Telonia nullo alioquin titulo nixa sufferebantur 1751. Art. 17. Tellonia vero Continentis, quae seu titulo seu merito carebant, abrogabantur, reliquorum Tariffas ad iustos limites reducendas esse decernebatur 1723. art. 15. Deffigebantur etiam stationes Tricesimales: mediteraneae vero, qua parte commercium gravabant, sufferebantur 1715. art. 91. Cum Hungaria ex ipsa physici sui situs ratione praecipuam aut in


14519. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Antea, quia nulla fuit inter emptores Concurrentia, Tabaca Hungarica exili admodum pretio veniebat, et tamen ut vel hoc pretio Viennam distrahi posset, Cultores de bona eius qualitate Solliciti esse cogebantur. Intercepta Americanae Tabacae importatione, cum plures ad semel Emptores comparuissent, quam erant Producentes, pretium Tabacae Hungaricae uno ictu


14520. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

noxias Augustus Iosephus II penitus extirpari iusserat, verum postquam illi remonstratum fuit, dari in Hungaria loca, in quibus hae absque Sylvarum Detrimento ali possunt, Cutes autem earum pro conficiendo Cordovan Necessarias esse, illas in eiusmodi Locis conservari admisit. Ita factum est ut Hungaria maiorem adhuc Caprarum numerum alat, quam Opifices adsint, qui Cutes earum elaborandi, Regnumque necessario Cordovan providendi artem callent.


14521. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

qua occasione vigentem hactenus Normam tantisper immutavit, nimirum interdixit ille Iurisdictionibus ulteriorem Admissariorum Coemptionem, verum hos iis e dicto equatio moderato pretio Suppeditandos esse declaravit. Praecepit etiam ut Iurisdictiones pro Agazonibus semi-invalidos assummant. Demum et Immunitatem a Contributione et Stabilita 1774. pro singulo hinnulo proemia abolevit, e converso ad


14522. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

et fabricae promiscue pertractentur. Verum harum quoque Status nonnisi inadequate exhiberi potest. Postremae enim, quae exstant de Anno 1787 et 1788. Relationes, adeo incompletae sunt ut complures Fabricas ex iis exmissas esse, aliquas vero, quas iam desertae sunt, adhuc memorari privata etiam notitia constet. Ita nulla illic Typographia, nec Budensis Currum Fabrica memoratur: Ferrifusoria in Beregdiensi


14523. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Industria in Septentrionalibus Comitatibus ac praesertim in Scepusiensi et 10 oppidis tantisper excitari. In his enim solis 5 Telarum Fabricas Relationes exhibent. Singulares Textrinae non memorantur, quarum tamen notabilem esse in Regno et praecipue in Septentrionalibus illis partibus numerum satis constat, et quorum 10 pro una Fabrica tuto reputari possunt. Memoratus Saepius itinerans Mercator Telam Scepusiensem adeo bonae qualitatis esse


14524. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

notabilem esse in Regno et praecipue in Septentrionalibus illis partibus numerum satis constat, et quorum 10 pro una Fabrica tuto reputari possunt. Memoratus Saepius itinerans Mercator Telam Scepusiensem adeo bonae qualitatis esse pronunciavit, ut Bohemicae nonnisi in gravitate et albedine cedat. Tela si varii eidem Colores imprimantur, pro diversis et domesticae Supellectilis, et externorum vestimentorum Speciebus deservit. Et tamen Relationes


14525. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

et Pestini tantisper etiam provehi coepit. Verum Species et quantitatem artefactorum horam ex actis Publicis necdam licuit determinare. Si omnium harum Fabricarum situs spectetur, eas ubique ad Filetoriorum Loca Collocatas esse apparebit. Tantum Posonium vicinae Austriae aliquas earum detulit. Si tota, quam illae producunt elaboratorum Summa, in reflexionem summatur, haec adeo exigua est, ut impedire non potuerit, ne Luxus Articulorum horum


14526. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Oppidis 4 fabricantes, nimirum Igloviae, Varallyae, Laibcii et Olaszini industriam hanc exercent. Itinerans mercator qualitatem praeparatarum per eos eiusmodi pellium dilaudat, has tamen necdum eo perductas esse agnoscit ut aquam ita prouti Turcicae arceant; quaestores et barones Tamaiani et Zagardi se detegisse referunt quoad praeparandas in perfecta qualitate has pelles, herba scombria


14527. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

hae pluribus in Locis exerceri palam constat. Fabricantis Tabacae unius tantum in Comitatu Castriferrei, possessione Tarcsa Relationes meminerunt. Constat tamen Complures eorum per Regnum Sparsos esse, qui domesticam consumptionem abunde explent. Unus Budae alter Lendvae iam Hispanicam imitantur, eiusque aliquam quantitatem etiam extra Regnum distrahunt. Flumine exstat iam formalis


14528. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

extra Regnum distrahunt. Flumine exstat iam formalis Fabrica quae Tabacam ope molae praeparat, et notabilem eius quantitatem quotannis ad exteras Provincias effert. Omnium Fabricarum harum Loca ideo designanda esse videbantur, et ut mutationes, quae a postremo, quo Relationes praestitae sunt, anno intervenerunt, facilius possint observari, et ut appareat quorsum quae Industriae Species Suapte inclinet; patet nempe ex his quod


14529. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Section]

etiam Legislatio Hungarica 1635. Art. 1 et 5. dimidium adhuc tantum, quantum 30ma valoris mercium pars effert, nempe fl 1. a 20. ad rationem conflandae pro Stipendiis veterani Confinii Militis Cassae, a mercibus dependendum esse constituit, sicque demum ennatum est illud tanto postea duraturum tempore 5 a Centum Portorium, quod ab omnibus indiscriminatim seu Invectis seu Evectis seu transeuntibus mercibus persolvebatur.


14530. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Section]

postea duraturum tempore 5 a Centum Portorium, quod ab omnibus indiscriminatim seu Invectis seu Evectis seu transeuntibus mercibus persolvebatur. Ac Legislatio quidem Hungarica deffectuosum esse hoc Portorii Systema iam 1655 agnovit, et pro eius emendatione Articulo 100. Deputationem ordinavit. Cum haec usque subsequa 1659. Comitia Laborem non peregisset, urgebatur ille per 61. eorundem Comitiorum Articulum, Opere


14531. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Section]

una eorum, qui Aerarium principis procurabant, et hi tantum de proventu Regio decessurum arbitrabantur, quantum alicui mercede consveto 5 a 100 Portorio detractum fuerit: alia Populi, qui Commercium eo magis promovendum esse existimavit, quo minora Portoria fuerint constituta. Utrumque experientia ipsa evertit, docuit enim illa, quod efflorescente per moderata Portoria Commercio haec Aerario Regio plus inferant, quam magna illa, Circulationem


14532. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

eius quoad Portorium Consumptionale. Cum exoticas merces praesertim quorum Surrogatum Germanicae Provinciae praebere potuerunt, aut quae pure ad Luxum referuntur, natura sua nocivae sint, has vero arcendas esse iam 1723. articulo 116. constitutum fuerit, harum inductionale Portorium (vulgo Consumptionale appellamus) in gravi 20 pro 100 summa defixit. Inductionem vero Germanicarum mercium


14533. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

totum exoticum Commercium, ad paucos tantum Nummosos Quaestores, restringatur, qui necessariam pro illo paratam peccuniam possidebant. Alterum eiusdem ordinationis Membrum necessarium primi Corollarium esse dicebatur, utpote cum id rationes Tricesimales admodum inpeditas effecisset, si repersolutio haec in omnibus, quas Hungaria copiosas habet, ingressus Stationibus fieri debuisset.


14534. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

adhuc Germanicis Fabricis in exteras Provincias, quae veteranis adeoque omnibus quos § 51. exposuimus favoribus iam gaudentibus Fabricis abundabant procurari non possit. Nihil itaque sibi reliqui esse arbitrabatur, quam ad certam facilemque, quam nascentibus Germanicis Fabricis ad exteras Provincias parare non poterat Distractionem iisdem in destituta adhuc omnibus ferme pro Commercio artefactis Hungaria per


14535. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et advenientibus mercibus inspicere et manipulationem Tricesimalem subire, et Portorium commode persolvere poterat: Hungarus e contra, ut id commode praestare possit, aut quoties merces suae adveniebant praesto esse, aut Stabilem illic Mandatorium alere debuisset, quod utique et molestius et sumptuosius illi evenisset, quam merces has e Secunda habitantis in Depositoriali aliqua Civitate Quaestoris Germani


14536. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et vicissim permutare. Poterant etiam merces faciendi tantum periculi causa (vulgo Auflöpsung dicebatur) in Hungariam ita inducere, ut si Quaestorem probum, et Sufficientibus facultatibus provisum esse Officio 30mali constitit, aut si is caventem pro se stitit, ne Esituale quidem Portorium in Limitanea Germanica Statione deponere debuerit, verum illud primo in redditu ab eo, si quid reipsa


14537. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

obtineatur, Flumen non obstante hac mutatione, in omnibus iis, quos huic et Tergestino Libero Portui Anno 1771 Concessos et per Vectigal 1775 confirmatos fuisse superius exposuimus, favoribus conservandum esse edixit. Denique ut novum Circumstantiis mutationis huius accommodum Vectigal pro Hungaria elaboretur, imperavit. Ita reserata tandem fuit exigua licet haec Littoralis Porta, per quod Hungaria


14538. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Section]

Directionem Constituit. Haec seu quod Norma cum mercibus extra quaestum positis procedendi Vectigal 1784i ingressa non fuerit seu quia plura adhuc ad stabiliendum istud Prohibitionis Systema media adhibenda esse existimavit novum iterum iam Anno 1788. Vectigal edi procuravit, quod in praesens usque subsistit. In quibus cum Vectigali 1784. Conveniat? in quibus differat? Vectigal hoc a


14539. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

4 pro 100 Portorium in Vectigali exprimendum sit, quodsi tamen rubricae hae cum rubricis editi statim post initum illum tractatum 1776. pro Gallicia Vectigalis conferatur, subsequis ordinationibus Complures eatenus factas esse mutationes facile apparebit. In particulari auctum fuerat ultra tenores praevii Tractatus Polonici Cremati Portorium, ob quod Res-Publica Polona Taxam vini Hungarici ad 4 aureos elevavit. Moscoviticus Tractatus eodem §o


14540. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

ducunt passus limitaneorum ferme Comitatuum eductioni tantum deserviunt, adeoque cum ea parte minor vigeat communicatio ducentes etiam ad hos passus viae Collateralibus accensendae esse videntur. In hos Capitales Ductus ex Emporialibus Locis viae aut iam influunt, aut certe influere deberent. Harum aliquae eadem qua Capitales viae Soliditate instauratae: aliae levius


14541. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

an omnes? Vel quos reparare debeat? in Casu vero illo, si paucos aut unum tantum et hunc exilem habeat, quid2 per accessum et recessum intelligi oporteat? Quarum quidem differentiarum is plerumque exitus esse solet, ut aut viae in desolato statu persistunt, aut certe ut maxima oneris pars in ipsum publicum recidat. §.69. Status maritimae Navigationis.


14542. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

superius recensita Vectigalis Impedimenta Locum habere potuit, exoticae Importationis Commercium exteris plerumque Navibus perficitur, ipsa Domesticorum Productorum exportatio, si eam Solito Copiosiorem esse contingat, veluti in casu vigentis in Italia Frumenti Caristiae exteras potissimum naves occupare solet. Proponebatur quidem identidem primum ut ad formandum Nautarum Seminarium piscatura excitetur. Omniumque quos


14543. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Dein ut ad excitandam Nationalem Navigationem exoticis illis articulis, qui Domesticis Navibus fuerint importati, favores aliqui concedantur; neque tamen seu unum, seu aliud hactenus perfici potuit: credebaturque sat esse si ad derivandum sensim ad Littorale tam Germanicum, quam et Hungaricum Commercii Ductum Certis exoticis articulis si hac via seu deinde per domesticas seu per exteras Naves inducti fuerint aliqua Portorii


14544. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

haereditariis effertur, licet Hungaria abundet Quercinis Lignis, constructae vero e hoc Ligno Naves tres etiam Aetates earum sustineant, quae e molli ligno consistunt. Ad 2um constat maiorem esse Danubii, quam Rheni capacitatem, et tamen per hunc constructis e duro ligno maioris longe ponderis, atque Danubianae sustinent capacibus, malis praeterea velis et anchoris provisis navibus


14545. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Praeter recensita paulo ante Navigationis huius impedimenta unum illud e praecipuis est, quod devecta usualibus hactenus Navibus usque Suinam merces in maritimas, quae raro illic praesto esse solent, transponi debeant, nulla autem adsint magazina; ubi hae interea reponi possint. Mercator Golner, qui unus e primis hanc navigationis viam iniverat, huic quoque difficultati subvenit, nimirum


14546. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

illarum, seu pro ulteriori ad Littorale transportu promoventur. Et ideo Languori Navigationis huius, forma etiam Navium quibus exercetur, et Nautarum dexteritas, qui eas dirigunt respondet. Ipsa tamen haec sensim perficienda esse sperare licet, si transectis Gyris, occlusis Superfluis ramis, instauratis usque Superiores Comitatus repulsualibus viis, Navigatio ipsa tam secundo quam adverso fluvio maiora coeperit


14547. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

in opere manuducat, Constitutus fuit: Verum hoc quoque opus partim Bellum Turcicum, partim subsecuta temporum mutatio intercepit. Magnam tamen eius partem per subsequum quod Turcicum Bellum praecessit, biennium peractum esse vix dubitare licet, quae si Labor hic reassummatur non exiguum ad celerriorem eius perfectionem momentum adferre possit. §.75um Collaterales Navigationis Canales, qui in


14548. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

suscipiebantur, separare. §.77. Artificiales Hungariae Canales. Ramus ErsekUjvariensis Ramum Ersek-Ujvarinum manu formatum esse fert traditio: per hunc longe facilius, quam magno Danubio navigabatur. Verum ramus hic seu per solitas aquarum vicissitudines, seu per susceptos praepostere Posonii aliquos labores Hydraulicos iam Anno 1780.


14549. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Danubio coniungatur ac Balla quidem Proventum Canalis huius ad m/115 vel ad m/120 elevare conatur, nimirum ut ostendat, quod si duorum etiam millionum Sumptus requirat, operae tamen pretium esse, ut eidem manus admoveatur, verum an omnia ita se habeant? Anve Operi huic antequam tota Danubii et Tibisci pars perfecte absolvatur manum admovere intersit? Disquirere non est huius Loci.


14550. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

praecipue in vel evehantur. Ad haec emporia per has Scalas partim exterae merces Regno universim invehuntur, partim vero praecipua Regni Producta exportantur. De reliqui Commercii articulis sat esse videtur, si exponamus qui? E quibus Provinciis (ipsos enim passus Commerciales Ingressus Stationes alioquin indicant) Hungariae inferantur? Qui vero vicissim? In quas Provincias e Hungaria evehantur? Neque hoc


14551. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Neque hoc de omni minuto articulo praestare interest, sufficit, si notabiliores recenseantur, cum iidem articuli et pluribus Provinciis invehantur, et vicissim in plures evehantur, ad vitandam taediosam repetitionem sat esse videtur, si hi occasione talis provinciae nominentur in quod vel e qua plurimam habent in- vel eductionem. Universim praecipere oportet, quod Sericeae, Coriaceae et Pellicatoriae Fabricae


14552. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | SubSect | Section]

semper contra Hungariam directum fuerit. Metuebatur nimirum ne activum Hungaricum nova quotannis capiat incrementa, sicque omnem sensim e Germanicis Provinciis peccuniam extrahat. Quare e re totius Monarchiae esse videbatur, hunc Commercii Hungarici progressum per Vectigal 30male impedire. Verum supervacaneus est metus ille, ne activum Commercii Hungarici quotannis increscat. Cum enim activae eius rubricae


14553. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

et Civili Listae provisum fuit. Fundi Publici pro eventualibus extraordinariis Regni necessitatibus in genere stabiliti. Verum praeter has rubricas multiplices praeterea solent esse Regni necessitates pro quibus nullas praeter defixam 1687. Articulo 25. in 1000 aureis Indigenatus Taxam fundus adfuit. Itaque iam 1723. Status Regni Cura incessit, ut per instituendam aliquam Oeconomiae


14554. Škrlec Lomnički,... . Status actualis oeconomiae... [Paragraph | Section]

genius Nationalis ad duos hos contrarios Scopos cooperatus sit? Et cum industria Commercium. Commercium vero reciprocê Industriam producat, quem in hac lucta gradum Nationalis Industria attigerit? His rite cognitis pronius iam erit Deputationi huic proponere: Quae Impedimenta? Et qualiter removenda? Quae vero adminicula tam Industriae quam et Commercio per Legislationem suppeditanda esse: humillime arbitretur.


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Status actualis oeconomiae publicae, versio electronica (), Verborum 39967, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlenstatus].


More search results (batches of 100)
First 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148 149 150 151 152 153 154 155 156 157 158 159

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.