Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: esse

Your search found 15871 occurrences

More search results (batches of 100)
First 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3794-3834:


3794. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | Section]

In hac Euangelica lectione, fratres charissimi, posita est ante oculos mentis nostrę futuri descriptio iudicii, consummationis seculi, piorum ab impiis separationis. Verum tamen, quando ista erunt, nemo scit. Occultam id esse uoluit Dominus, ut certi, quod futura sint, quę prędicantur, sic nos pręparemus, tanquam dies ista crastina vel postridiana sit. Igitur de illo terribili admodum atque horrendo iudicio uerba nunc facturus sum non minus de uestra,


3795. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

In Euangelio interrogantibus discipulis, quod signum aduentus tui et consummationis sęculi: respondit, quod multi uenient seque Christum esse mentientur, quod bella sęuient, gens in gentem consurget, terra tremet, pestilentia populos uastabit, fames opprimet, quod Christiani persecutiones patientur et odio erunt genti infideli, quod pręterea consurgent pseudoprophetę,


3796. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

fide ante Antichristi aduentum incipiet, et illo adueniente multiplicabitur. Circa discessionis huius initia reuelabitur homo peccati, filius perditionis Antichristus. Deum se esse simulabit, se adorari, se coli iubebit, terrenorum bonorum pollicitatione subuertet plurimos, minis perterrefaciet, prodigiis fallet, ui opprimet. Rari erunt, qui occidi pręoptabunt quam a pietate discedere. Hos suppliciis afficiet


3797. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

spectabit, ut Christum confitentium corpora interficiat et animas disperdat a Christo alienatas. Hic est in Daniele quartę bestię cornu, bellum gerens aduersus sanctos. Quartam autem bestiam puto esse principem aliquem quartę partis orbis, a quo potestatem sumet sibi Antichristus. Hic est, de quo in eodem propheta rursum ditur: Post terrę reges cum


3798. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

omnes tribus terre . Visa enim cruce turbabuntur impii moeroreque afficientur. Plangent Iudęi, quia quem crucifixerant, eum in cęlo regnare intelligent. Plangent hęretici, qui crucem quasi Deo inimicam minime adorandam esse dixerunt. Plangent peccatores, qui illum offenderunt, quem dominum omnium esse tam aperta signa, tam clara miracula testabuntur. Plangent ergo tribus terrę, hoc est terreni homines, quorum nomina non erunt scripta in cęlo, quia


3799. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

afficientur. Plangent Iudęi, quia quem crucifixerant, eum in cęlo regnare intelligent. Plangent hęretici, qui crucem quasi Deo inimicam minime adorandam esse dixerunt. Plangent peccatores, qui illum offenderunt, quem dominum omnium esse tam aperta signa, tam clara miracula testabuntur. Plangent ergo tribus terrę, hoc est terreni homines, quorum nomina non erunt scripta in cęlo, quia terrenis uoluptatibus obruti cęlestis boni possessione se indignos esse iam


3800. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

dominum omnium esse tam aperta signa, tam clara miracula testabuntur. Plangent ergo tribus terrę, hoc est terreni homines, quorum nomina non erunt scripta in cęlo, quia terrenis uoluptatibus obruti cęlestis boni possessione se indignos esse iam tandem animaduertent planeque cognoscent. Et, si isti uisa tantum cruce plangent, mira eius apparitione conterriti, quanto magis formidabunt atque dolebunt ipsum uidendo Iudicem, cuius irati damnationis excepturi sunt sententiam?


3801. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

per orbem terrarum prędicabitur, ut fideles saluentur. Has duas oliuas et Zacharias propheta uidit ad dexteram candelabri et ad sinistram, et cum interrogasset, audiuit eos esse duos filios olei, qui assistunt dominatori uniuersę terrę. Filii olei filii Dei sunt. Quo oleo et Saluator noster dicitur unctus: Vnxisti eum oleo letitię prę consortibus suis . Vnctio ista facta est in unione diuinitatis


3802. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

in mundo sunt, in fine seculorum igne dissolui oportere, etiam Heraclyto gentili philosopho placuit, nequis ethnicorum assertionem nostram irrideat et Christianos talia confingere arbitretur. Pręter hęc experimento discimus tantam uim esse ignis, ut ligna consumat, petram conuincat, ferrum molliat, metalla liquefaciat, aquas assiduo callore siccet. Nequis deinde incredulus miretur terram, mare aęraque arsurum, gentilium annales idem innuere mihi uidentur et fidem hac


3803. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

incredulis facere. Seneca sincerissimę fidei autor lib. Naturalium quęstionum primo ait: Frequenter in historiis legimus cęlum ardere uisum ita sublime, ut inter sydera esse uideatur . Nonne sunt hęc pręludia quędam siue signa postremę huius concremationis in die Iudicii futurę? Quod autem mare quoque arsurum sit, idem lib. 20. testatur et ait: Ducentorum passuum fuisse altitudinem


3804. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

erit, ut monumenta aperiat, ossa colligat, in puluerem redacta consolidet, solidata uiuificet et uniuscuiusque animam corpori, quod prius habuerat, restituat. Sunt tamen quidam, qui futuram resurrectionem negent, quod dicant, impossibile esse, crematorum cinerem aliis cineribus mixtum atque confusum, illud idem corpus efficere, in quo substitit prius. Impossibilius etiam, ut caro uel a piscibus uel a feris laniata et deglutita et iam in alienam carnem conuersa, eadem ipsa


3805. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est hęc spes mea in sinu meo . Hoc quoque contra eorum errorem facit, qui dixerunt, corpora quidem surrectura, sed ex materia omnibus communi. Falsum autem id esse uerba hęc probant: Circumdabor , inquit, pelle mea, et carne mea, et non aliena pelle, uel carne. Et oculi mei, non alieni, et ego ipse, non alius uidebo Deum meum . Aequum pręterea et rationi consentaneum


3806. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Dei filium fuisse, quem ipsi crucifixerunt, dolore afficientur. Ideo subditur: et plangent se super eum omnes tribus terrę . Plangent, quia multis in eum credentibus ipsi non crediderunt. Nemo tunc dubitabit illum ipsum esse, qui fuit crucifixus. Nemo dubitabit Deum et hominem esse. Spectabitur enim in eo simul forma hominis et maiestas Dei. Corpus hominem testabitur, potestas Deum. Deus , inquit ,


3807. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

afficientur. Ideo subditur: et plangent se super eum omnes tribus terrę . Plangent, quia multis in eum credentibus ipsi non crediderunt. Nemo tunc dubitabit illum ipsum esse, qui fuit crucifixus. Nemo dubitabit Deum et hominem esse. Spectabitur enim in eo simul forma hominis et maiestas Dei. Corpus hominem testabitur, potestas Deum. Deus , inquit , manifeste ueniet, Deus noster et non silebit . Hunc


3808. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

et ait: Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra; in cęlo regnandi, in terra iudicandi . Data est potestas hominis filio, quam semper habuit Dei filius, in utraque natura unus Christus. Vnum quoque se cum patre esse ostendit dicens : Sicut Pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et Filius, quos uult, uiuificat . Neque enim Pater iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit Filio, ut omnes


3809. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

et statuet oues quidem a dextris, hędos autem a sinistris . Veniet ergo in forma hominis, cum qua a mortuis resurrexit et in cęlum ascendit; ueniet autem in maiestate diuinitatis, cui coniunctus est, ut omnes eum hominem ac Deum esse agnoscant. Congregabuntur ad eum omnes gentes: Vbicunque , inquit, fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilę . In Iohele autem propheta loquentem


3810. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

dextera, alias in leua collocari? Licet illos, qui in dextera erunt, spes futurę sustentabit salutis: eas uero, qui in leuam reducentur, nonne desperatio occupabit, antequam iudicentur? Plane enim intelligent se damnandos esse. Non poterunt, puto, sustinere Iudicis irati faciem, et proni in terram lugubres cum gemitu uoces dabunt. Non erit, qui eos consoletur; consolandi enim deficiet modus ad miseriam nunquam finiendam destinatis. In temporaneis quippe


3811. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

enim deficiet modus ad miseriam nunquam finiendam destinatis. In temporaneis quippe suppliciis, quia saltem per mortem finienda speratur calamitas, consolationem affert ipsa expectatio. Vbi autem nullus est malorum exitus, ibi nulla esse potest consolationis materia. Toto tempore lugendum est, ubi nullus poenarum finis expectatur. Facta igitur hominum iudicandorum discretione, tunc dicet , inquit , Rex his, qui a


3812. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

ut, quod initio promisimus, iam tandem Domino adiuuante persoluamus. Quemadmodum uitę ęternę bona, ita et ęterni ignis mala neque uerbis explicari queunt neque cogitatione complecti. Quicquid igitur de his legimus, id certe maius esse, quam litteris exprimitur, nobis persuadeamus. Operę tamen precium erit breuiter nunc perstringere, quid de inferno, qui[d] de damnatorum poenis scriptum comperimus, ut deinde de beatorum gloria statuque sanctorum pauca de


3813. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

pertractemus. Cognito enim malorum bonorumque hominum fine diligentius uitia cauebimus et uirtutibus, quibus uera beatitudo comparatur, alacrius incumbemus. Chrysostomus putat infernum esse alicubi extra mundum ideoque hunc tenebras exteriores dici. Communis tamen reliquorum est opinio locum reorum in centro terrę esse. Cum enim terra ipsa in centro mundi sit, credibile est centrum terrę ab extremis mundi partibus


3814. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

incumbemus. Chrysostomus putat infernum esse alicubi extra mundum ideoque hunc tenebras exteriores dici. Communis tamen reliquorum est opinio locum reorum in centro terrę esse. Cum enim terra ipsa in centro mundi sit, credibile est centrum terrę ab extremis mundi partibus remotissimum esse. Quemadmodum igitur damnatorum ab electis maxima distantia est, ita et locorum distantiam summam esse oportet, dicente


3815. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

extra mundum ideoque hunc tenebras exteriores dici. Communis tamen reliquorum est opinio locum reorum in centro terrę esse. Cum enim terra ipsa in centro mundi sit, credibile est centrum terrę ab extremis mundi partibus remotissimum esse. Quemadmodum igitur damnatorum ab electis maxima distantia est, ita et locorum distantiam summam esse oportet, dicente Abraham ad diuitem in inferno sepultum: Magnum chaos interpositum est inter uos et nos . Damnatorum ergo


3816. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

in centro terrę esse. Cum enim terra ipsa in centro mundi sit, credibile est centrum terrę ab extremis mundi partibus remotissimum esse. Quemadmodum igitur damnatorum ab electis maxima distantia est, ita et locorum distantiam summam esse oportet, dicente Abraham ad diuitem in inferno sepultum: Magnum chaos interpositum est inter uos et nos . Damnatorum ergo locum in centro terrę esse dicimus tanquam ab eo remotissimum, in quo beatorum mansiones esse


3817. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

damnatorum ab electis maxima distantia est, ita et locorum distantiam summam esse oportet, dicente Abraham ad diuitem in inferno sepultum: Magnum chaos interpositum est inter uos et nos . Damnatorum ergo locum in centro terrę esse dicimus tanquam ab eo remotissimum, in quo beatorum mansiones esse memorantur, qui supra cęlum est. Et cum terra omnium elementorum infima sit, magis infimum centro terrę esse potest nihil. In Ezechiele


3818. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

summam esse oportet, dicente Abraham ad diuitem in inferno sepultum: Magnum chaos interpositum est inter uos et nos . Damnatorum ergo locum in centro terrę esse dicimus tanquam ab eo remotissimum, in quo beatorum mansiones esse memorantur, qui supra cęlum est. Et cum terra omnium elementorum infima sit, magis infimum centro terrę esse potest nihil. In Ezechiele ad animam damnatam dicit Dominus:


3819. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

inter uos et nos . Damnatorum ergo locum in centro terrę esse dicimus tanquam ab eo remotissimum, in quo beatorum mansiones esse memorantur, qui supra cęlum est. Et cum terra omnium elementorum infima sit, magis infimum centro terrę esse potest nihil. In Ezechiele ad animam damnatam dicit Dominus: Cum collocauero te in terra nouissima . Et iterum


3820. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

cruciatus nunc gelu, nunc flammas passuri sunt. Sic enim in Iob est scriptum: Ad nimium calorem transeat ab aquis niuium, et usque ad inferos peccatum illius . Et hoc esse reor, quod in Euangelio dicitur: Ibi erit fletus et stridor dentium . Fletum fumus ignis excitabit, frigoris autem uis dentium stridorem incutiet. Non negamus tamen diuersas esse poenas in inferno nec omnes ęque torquendos,


3821. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

et usque ad inferos peccatum illius . Et hoc esse reor, quod in Euangelio dicitur: Ibi erit fletus et stridor dentium . Fletum fumus ignis excitabit, frigoris autem uis dentium stridorem incutiet. Non negamus tamen diuersas esse poenas in inferno nec omnes ęque torquendos, sed iuxta criminum mensuram alios grauius, alios leuius puniri. Hoc in Euangelio discimus, ubi dicitur: Tolerabilius erit


3822. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

alibi est dictum: Seruus, qui cognouit uoluntatem Domini, et non fecit, uapulabit multis; qui autem non cognouit, et fecit, uapulabit paucis . Minimam tamen inferni poenam grauiorem esse reor quam eam, quę maxima in hoc seculo habetur. Prima quia, quicquid mortali corpori infligitur, finem habet; deinde pręsentes paenę plerumque ad correctionem fiunt delinquentium, futurę uero ad punitionem tantum pertinebunt. Nam


3823. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Propterea quidem nunc nobis blandiri solent, ut decipiant et deceptis postea hostiliter insultent. Malefica enim earum natura est maximeque homini inuident, ut cui sedes illas glorię cęlestis, a quibus ipsi deiecti fuere, promissas esse non ignorent. De his in Hieremia conqueritur peccator et ingemiscens ait: Dedit me Dominus in manu, de qua non potero fugere . Et iterum


3824. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Ostendit quidem et ille, qui nouit omnia, quanta calamitas damnatorum sit, quando de Iuda perdito dixit: Bonum erat homini illi, si natus non fuisset . Quod perinde est, ac si dicamus: Melius est omnino non esse quam semper infernalium tormentorum pati amaritudinem. Si quem ultima mala hęc, quę audit, ad poenitentiam non molliunt, ferro durior est, bestiis insipientior, omnibus uitę mortalis miseriis miserior. Vos autem, fratres, quos


3825. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Operęprecium erit tamen, quę hac de re nobis sacrę Scripturę tradunt, pauca de multis delibare, ne cui prolixior sermo oneri sit. Beatorum locum non in insulis fortunatis, non in Elysiis campis, ut poetę fabulantur, sed in cęlo esse credimus. Hoc nobis Saluatoris nostri indicat ascensio. Cernentibus enim apostolis cum glorificato corpore ascendit in cęlum. Paulus quoque apostolus raptus fuit usque ad tertium cęlum, et illic audiuit arcana uerba, quę non licet


3826. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

uidetur, quod corpus ipsum et penetrabile erit et palpabile, penetrabile per gloriam, palpabile per naturam. Hoc nobis planum fecit Dominus, quando post resurrectionem clausis ianuis ingressus est ad discipulos, et cum illi phantasma esse putarent: Palpate , inquit, et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere . Vnde his, de quibus loquimur, erunt ista priuilegia nisi ex ipsa


3827. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

spiritus, alter corporeorum et uisibilium capax, alter incorporeorum et inuisibilium. Nemo ergo uidit Deum nec uidere potest oculis carnis, quibus corporea tantum cernuntur. Oculis autem spiritus Deum, quia et ipse spiritus est, uisibilem esse dicimus; et uerum esse, quod a Saluatore est dictum: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt . Mundo itaque corde fuit Jacob, qui ait: Vidi Dominum facie ad faciem . Mundo corde fuit Moyses, de quo scriptum est:


3828. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

et uisibilium capax, alter incorporeorum et inuisibilium. Nemo ergo uidit Deum nec uidere potest oculis carnis, quibus corporea tantum cernuntur. Oculis autem spiritus Deum, quia et ipse spiritus est, uisibilem esse dicimus; et uerum esse, quod a Saluatore est dictum: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt . Mundo itaque corde fuit Jacob, qui ait: Vidi Dominum facie ad faciem . Mundo corde fuit Moyses, de quo scriptum est: Loquebatur cum Deo facie


3829. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

aspernantur et uitę duntaxat necessariis contenti Deo in humilitate seruiunt, ut in Deo diuites fiant atque in ipso cęlesti conuiuio uberius reficiantur. Quos uideris ita mores instituisse, eos scias iam uitę ęterne prędestinatos esse, quibus dicit Dominus : Gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in cęlis . Quanta felicitas in cęlesti curia adscribi, et in sanctorum patrum numero censeri, et angelicam obtinere,


3830. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

meditetur necesse est. Et si religiosos homines in hac uita plurimum delectet de Diuinis rebus loqui et die noctuque Deum laudare, quanto magis eosdem hoc ipsum delectabit, cum jam conspectu Dei fruentur et nihil sibi dulcius esse sentient, nihil iocundius quam in illius pręconiis immorari, a quo se beatificatos agnoscent? Adde, quod in hoc seculo membra nostra in diuersis negotiis occupantur, compellente uitę mortalis necessitate. Tunc autem nec cibo nec


3831. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

comprehendit, solus, quoniam infinitus est, suam nouit infinitatem, suam potentiam, suam sapientiam, suam bonitatem. Ab eo bona sunt omnia, quę pręparauit diligentibus se. Hunc confiteamur, huic pareamus, si de futuro iudicio securi esse cupimus et ad promissę beatitudinis bona ineffabilia peruenire. Expediet autem frequenter de iudicio, de quo locuti sumus, cogitare atque ad illa mala, quę pręcessura sunt, fortiter toleranda patientię uirtute se armare et ita in


3832. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

beatitudinem etiam cęli luminaria maiorem recipient fulgorem plusque contrahent lucis. Fulgebunt autem iusti sicut sol, et sol septemplici lumine radiare incipiet. Septempliciter ergo iusti tunc lucidiores erunt quam nunc lucidum solem esse cernimus. Quantam igitur aut qualem in cęlesti regno lucem fore putamus, ubi tot soles erunt, sole isto, qui ortu suo mundum illuminat, lucidiores? At quanto adhuc his omnibus micantius fulgebit sol ipse iustitię Christus Dominus


3833. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

prophetauit dicens: et uidi cęlum nouum, et terram nouam. Primum enim cęlum et prima terra abiit, et mare iam non est . Per hęc docet aëra magis purum futurum et terram minus fecis habituram, et mare iam non esse mare, amaritudine uersa in dulcorem. Vel si ista aliter accipienda sint, dicemus: Primum cęlum et primam terram abiisse eo, quod cęlum uim suam influere terrę desinet et terra fruges ferre cessabit. Bruta enim animalia, quę, ut


3834. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Tunc delectet nos nouitas illa cęli et terrę et elementorum omnium, delectet luna sicut sol lucens et sol septempliciter suum pristinum superans fulgorem. Sed super omnia delectet nos tuam intueri faciem, tua frui pręsentia, tecum esse, tecum uiuere, tecum qui es autor et rector omnium, gaudere in sempiternum. Amen. Ad lectorem
Seclorum finem paruus tenet iste


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].


More search results (batches of 100)
First 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.