Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: esse

Your search found 15871 occurrences

More search results (batches of 100)
First 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4336-4343:


4336. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

Tuae significavi. Hic ego Deum optimum maximum testor summa me dexteritate diligentiaque usum, ut ipsum Sacrum Imperium ad tuendam christianam rempublicam excitarem; necdum satis scio, quod profecerim, quamvis subscripti omnes qui affuere principes eo nunc esse animo videantur, ut nihil malint quam communi christiani generis saluti consulere. Quam igitur pro tam pia in Turcas expeditione habui oratiunculam cui melius dicem quam Sanctitati Tuae, quae ut est beatissimum christiani nominis caput, ita summam


4337. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 3 | Paragraph | Section]

impendere, vobis praesentibus praesens illius miserrimae Croaciae nomine dicerem atque indicarem, ut a celsitudinibus vestris opem peterem, ut necessaria admodum auxilia implorarem. Et precipue illud in memoriam vobis redigerem Croatiam ipsam christianorum scutum esse ac portam, qua capta nihil in universo Sacro Imperio Romano satis a periculo et exitio tutum esse. Quapropter, optimi principes, vos iterum atque iterum nomine totius Croatiae, nomine universi generis christiani obsecro, laboranti Croatiae tandem subvenire


4338. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 3 | Paragraph | Section]

ut a celsitudinibus vestris opem peterem, ut necessaria admodum auxilia implorarem. Et precipue illud in memoriam vobis redigerem Croatiam ipsam christianorum scutum esse ac portam, qua capta nihil in universo Sacro Imperio Romano satis a periculo et exitio tutum esse. Quapropter, optimi principes, vos iterum atque iterum nomine totius Croatiae, nomine universi generis christiani obsecro, laboranti Croatiae tandem subvenire et succurrere statuatis; qua supra sexaginta annos, ex quo Constantinopolis in Turcarum venit


4339. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 4 | Paragraph | Section]

Regia Maiestas Dei gratia Ludovicus, Hungarie rex, dominus noster gratiosissimus amisso optimo ac munitissimo castro Nanderalbam nec iuvare nos nec tueri potest. Ex quo fit, ut sine auxilio vestro in praesentia a Turcarum feritate nequaquam tuti esse possimus. Igitur si unquam adversus truculentum hostem evigilandum fuit, nunc maxime evigilandum est. Illi siquidem animi pariter ac vires tanquam crevere, ut iure optimo metuendus sit. Nanque (proh dolor ac dedecus nostrum) supra mille Hungarica milliaria


4340. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 4 | Paragraph | Section]

iure optimo metuendus sit. Nanque (proh dolor ac dedecus nostrum) supra mille Hungarica milliaria imperium suum auxit iamque christianis omnibus crudele iugum horrendaque supplicia minitatur. Memoria dolenter repeto supra centum arces, castella, oppida ab illo esse nobis tum deleta, tum adempta; iamque omnia deserta. Et lachrymabundus refero illas immanes belluas (quod his oculis vidi) saepenumero miserabili nostrorum strage omnia conplesse: liberos ante ora parentum, viros ante uxorum conspectum obtruncasse, abduxisse


4341. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 5 | Paragraph | Section]

non absque ingenti altae mentis cruciatu, gravissima haec atque communia pericula. Vos, pro sapientia vestra ac opulentia instanti ruinae (quod potestis), nos, Croatiam et finitimas eripite provincias vestras. Ne patiamini nos nostraque crudelissimis hostibus praede esse. Satis iniuriarum et cladum plus quam credi possit hucusque ab illis perpessi sumus. Vos, inquam, ut veri legittimique principes christiani orthodoxae fidei protectores ac propugnatores misereamini, misereamini nostri.


4342. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 6 | Paragraph | Section]

pectora vestra lachrymis nostris. Universa afflicta Croacia ad sacra genua vestra profusa per Christum servatorem perque eius sacratissimum sanguinem, quo omnes salvi sumus, orat, obtestatur: ferte opem periclitantibus, pereuntium exaudite preces, ne dicatis vobis non esse praedictum grave hoc et exitiale imminens malum. Ego (quantum ad me attinet) officio meo fungor, cum lachrymis nunc et flexis genibus quod praestare potestis auxilium a vobis peto. Nam si (quod non speramus) nos sine aliqua spe ac certo auxilio dimittetis, ex


4343. Frankapan, Bernardin. Bernardini de Frangepanibus... [page 7 | Paragraph | Section]

iamque in itinere sint, fore, ut certum miserae Croatiae decretum mittatur auxilium, expectavi hucusque, sperans solicitus caeterorum principum adventum. Intellexique interim in hoc Croaciae negocio nescio quid per Celsitudines Vestras nunc statutum ac conclusum esse. Proinde excellentissimas celsitudines vestras toto pectore oro mihi intimare dignentur cuiusmodi ipsi Croaciae prestare auxilium decreverint, ut ego illis eo solidiorem spem aptiusque solatium afferre possim. Praeterea simul cum


Bibliographia locorum inventorum

Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522], Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nürenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica (, Nürnberg), Verborum 2137, Ed. Violeta Moretti [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [word count] [frankapanboratiocroatia].


More search results (batches of 100)
First 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.