Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: esse

Your search found 15871 occurrences

More search results (batches of 100)
First 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4536-4553:


4536. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1859 | Paragraph | SubSect | Section]

collis. Ponit sedem quoque illius super aquas multas: quę significant populos, gentes, ac uarias linguas, ex quibus magis quam ulla alia, in orbe praesertim Christiano collecta est haec Vrbs, ut uidemus. Et propterea dicitur communis patria omnium undecunque uenientium. Dicit pręterea plenam esse nominibus blasphemiis, matrem immunditiae, fornicationum et abominationum terrae. Haec quippe uerba demonstrationem huius uerbis magis specificam non exigunt, cum haec flagitia (etsi ubique fere regnent) hic tamen sedem et Imperium habent. His tot et tantis flagitiis


4537. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1861 | Paragraph | Section]

duci, et a crudelitate abhorrere. Et cum maiores suos nomen ac titulum Imperii in hanc nationem a seruata urbe Roma intulisse uideat, dubitari non debet, quin in illorum intuens exempla, intelligat omnes Imperii opes ac uires ad huius urbis salutem, defensionemque maxime conuertendas esse, et ab illa uim atque uastitatem depellendam. Quam multos numerare potest, cum imagines auitas aspexerit, qui turbulentissimis tempestatibus urbem Romam maximis terroribus liberauerint, qui quanquam periculosissimis bellis domi impliciti, tamen uelut ad patriam defendendam huc summa uirtute


4538. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1862 | Paragraph | Section]

Caesariani in urbe Roma saeuitia. Haec cum omnia tegi suis armis, suoque exercitu Imperator uellet, exercitus (ut saepe alias accidit) contra disciplinam militarem, contra fidem Imperatori datam, auaritia, ad diripiendam urbem opulentissimam, quam sine praesidio esse animaduerterat, incitatus, omnia diuina atque humana iura uiolauit. Hos latrones optimo iure accuso, qui iniussu Imperatoris sine legitimis ducibus urbem Romam inuaserunt. Finge iustam causam fuisse Romae inuadendae, tamen seditio est, sine legitimo Imperio impetum in quenquam facere. Quid


4539. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1862 | Paragraph | Section]

auaritia. Quia pecuniam non numerauit auaro atque crudeli exercitui. Quid aliud causae latro dicat, cur uiatorem occiderit? Olim Gallos propemodum iusta ira pertraxit ad urbem: Nam legatus Romanus contra ius gentium in acie pugnauerat. Isti latrones nihil causantur aliud, quam pecuniam non esse datam, quam flagitarunt. Non igitur tentata urbs est, quia Gallis et Venetis esset alieno animo erga Caesarem, quia Gallis et Venetis esset aequior. Nihil in gratiam Caroli susceptum est. Auaritia et amplissimae praedae spes perpulerunt, ut transgressi Apenninum, maximis


4540. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1862 | Paragraph | Section]

sed etiam his donasse uitam, qui eo profugerant. Tanta nominis Christiani reuerentia apud barbaros illos fuit, qui doctrinae coelestis ignari, nomen tantum Christianorum audierant. At isti sacrilegi quas aras, quod sacellum reliquerint intactum? Et accepimus non tantum omnia fana spoliata esse, monumenta sanctorum uirorum praetiosiora, et thesauros ad publicam utilitatem totius Italiae ibi conditos, direptos esse, sed etiam caede et aliis sceleribus prophanata esse, decantatae sunt per ludibrium sacrae cantiones. Ita nulla non contumelia effecta est religio Christiana. Quid Turcae


4541. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1862 | Paragraph | Section]

doctrinae coelestis ignari, nomen tantum Christianorum audierant. At isti sacrilegi quas aras, quod sacellum reliquerint intactum? Et accepimus non tantum omnia fana spoliata esse, monumenta sanctorum uirorum praetiosiora, et thesauros ad publicam utilitatem totius Italiae ibi conditos, direptos esse, sed etiam caede et aliis sceleribus prophanata esse, decantatae sunt per ludibrium sacrae cantiones. Ita nulla non contumelia effecta est religio Christiana. Quid Turcae aliud faciunt expugnatis Christianorum urbibus? O ueram uocem Poetae, qui dixit.


4542. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1862 | Paragraph | Section]

audierant. At isti sacrilegi quas aras, quod sacellum reliquerint intactum? Et accepimus non tantum omnia fana spoliata esse, monumenta sanctorum uirorum praetiosiora, et thesauros ad publicam utilitatem totius Italiae ibi conditos, direptos esse, sed etiam caede et aliis sceleribus prophanata esse, decantatae sunt per ludibrium sacrae cantiones. Ita nulla non contumelia effecta est religio Christiana. Quid Turcae aliud faciunt expugnatis Christianorum urbibus? O ueram uocem Poetae, qui dixit.


4543. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1863 | Paragraph | Section]

modestia? Maiores nostri nihil praeter uictoriae laudem cupiebant domum reportare. Itaque nec priuatorum fortunas diripiebant, tantum abest, ut attingerint res sacras. Nec procul exempla continentiae requirenda sunt. Quis toto Veneto bello a Maximiliani exercitu unum oppidum audiuit direptum esse? Nemo profecto. Et Maximilianus ipse cum esset in puniendis delictis lenissimus, tamen in uindicanda auaritia militum acerrimus fuit. Etenim cum in eo bello capta Vincentia, Maximilianus in uindicanda auaritia acerrimus, quidam iniussu suo in aliquot ciuium aedes praedandi causa impetum


4544. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1863 | Paragraph | Section]

Neque uero usquam Bibliothecae locupletiores sunt ullae, quam fuerunt Romanae. Huc omnis generis Scriptores ex toto orbe terrarum magna cura Pontificum conuecti sunt. Huc nuper adeo, quicquid reliquum fuit literariae suppellectilis in tota Graecia, importatum est. Haec monumenta, cum aeterna esse debuerint, tamen furore militum aliqua ex parte corrupta dicuntur. Et haud scio an impia flamma per urbem uagata, Bibliothecas etiam attigerit. O iacturam nullo unquam seculo reparabilem. Quot religionis nostrae interpraetes, qui praeterea nusquam extant, quot aliarum optimarum artium authores


4545. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1863 | Paragraph | Section]

tot noctium uigilias a doctis hominibus ad utilitatem posteritatis lucubratas, in hanc fortunam incidisse. Statuas aut picturas elegantes magnorum uirorum magno cum dolore amittimus, quas, uel propter artis bonitatem, uel propter memoriam eorum, quos repraesentabant, si fieri posset aeternas esse optamus. Quanto magis dolere debemus tot ingeniorum interitum, quae non modo propter scriptorum pulchritudinem miramur, sed etiam propter utilitatem amamus. Neque enim retineri Respublicae sine honestarum artium cognitione et sine libris possunt. Cum igitur arma geri debeant


4546. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1864 | Paragraph | Section]

monumentis religionis illatam, non aliter atque de Rege Assirio supplicium sumpsit, qui sacra uasa Hierosolymis allata prophanauit. Baptista Neque illa uox Baptistae cuiusdam, quem Romae aiunt, et antea ciuibus hanc cladem, et postea uictoribus minatum esse, sine numine emissa uidetur. Legistis enim, ut opinor, dixisse Baptistam illum, futurum, ut rapta undique spolia breui reuomant. Neque enim diu tolerare Deus sui contemptum superbiam in rebus secundis, crudelitatem in imbecilliores, potest. Non enim possum hic dicere, qualem


4547. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1864 | Paragraph | Section]

alioqui ciuitas, nihil non mali ab urbana multitudine pertulisset. Quanto atrociora necesse fuit accidere ab armatis et uictoribus? Est enim uerissimum illud, quod apud Euripidem Rex quispiam dicit: Nullo non incendio saeuiorem ἀναρχίαμ exercitus esse. Nusquam audiuimus, aut legimus, in ulla ciuitate capta, tantam licentiam exercitus uictoris fuisse, ut tot diebus nullis Magistratibus regeretur, aut coerceretur. Accepimus et ante Romam captam esse, primum a Gallis, deinde post multa secula a Gotthis: Verum multo grauius


4548. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1864 | Paragraph | Section]

saeuiorem ἀναρχίαμ exercitus esse. Nusquam audiuimus, aut legimus, in ulla ciuitate capta, tantam licentiam exercitus uictoris fuisse, ut tot diebus nullis Magistratibus regeretur, aut coerceretur. Accepimus et ante Romam captam esse, primum a Gallis, deinde post multa secula a Gotthis: Verum multo grauius hoc tempore afflicta uidetur. Galli quomodo gesserint in urbis Romae expugnatione. Galli tantum in desertas aedes sęuierunt. Ciues partim in Capitolium se receperant, partim Veos profugerant,


4549. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1864 | Paragraph | Section]

intenti in occasionem rei bene gerendae. Nam arcem urbs, non Imperium, non Magistratus, non sacra, non caetera ornamenta amisit. Gotthorum clementia ergo uictos. Postea Gotthos, quanquam ex longinqua obsidione irati uehementius essent, legimus ita moderatos esse in uictoria iram, ut edictum etiam propositum pacis, ut parceretur his, qui in templa Christianorum confugissent, et ut urbs sine caede diriperetur. Atqui hoc tempore tantum abfuit, ut a sacris rebus abstinuerint uictores, ut non cupidius aliunde praedati sint. Hispanorum


4550. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1864 | Paragraph | Section]

odio Iulii Pontificis, inde usque a Rauenna, ubi maxima pugna exercitum Pontificium uicerat, atque fugauerat, ad ultimam Galliae oram, in Belgicum retraxit, ne qua clade urbs ab irato uictore afficeretur. Nunc autem, o temporum labem, ille ipse exercitus, quem Caesar uniuersae Italiae praesidio esse uoluit, inauditam crudelitatem in urbe principe totius Italiae, imo totius orbis exercuit, non exempla ueterum Germanorum, non dignitas urbis, non ingentia beneficia collata in omnes gentes, flexerunt eos ad misericordiam. Quis non doleat adeo deformatam esse eam urbem, quae


4551. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1865 | Paragraph | Section]

Italiae praesidio esse uoluit, inauditam crudelitatem in urbe principe totius Italiae, imo totius orbis exercuit, non exempla ueterum Germanorum, non dignitas urbis, non ingentia beneficia collata in omnes gentes, flexerunt eos ad misericordiam. Quis non doleat adeo deformatam esse eam urbem, quae olim rerum, ut inquit Vergilius, pulcherrima . Roma princeps Imperii sacri. Princeps Imperii omnium gentium fuit, quae una exempla


4552. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1865 | Paragraph | Section]

tradidit, ut hanc urbem semper tanquam communem patriam omnium gentium homines coluerint. Non ne tot urbis meritis, etiamsi quid peccasset Pontifex, condonari debuit? Nunc Pontificis peccatum furiosus exercitus parricidio uindicat, dum sceleratas manus ei urbi iniicit quae nobis omnibus pro patria esse debuit. Longe enim plura beneficia ab ea unusquisque nostrum accepit, quam ab eo loco, quaeri nascentem primum accepit. Ad hanc urbem omnes controuersiae omnium gentium delatae sunt. Haec tanquam in excubiis semper fuit ad retinendam religionem. Semper in terris


4553. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1865 | Paragraph | Section]

ad alias gentes peruenerunt. Sed est astuti hominis quod dolet meminisse, quod placet obliuisci. Hoc erat humanius, commoda agnoscere, et tam multis benefactis incommoda condonare. Quae, qualiacunque sunt, talibus certe remediis corripi non potuerunt. Nemo dubitet parricidii esse reum, qui patri leuiter deliranti oculos effodiat, aut praedicat manus? Quid igitur hoc aliud est, quam parricidium, tam atroces poena de patria, propter nescio quae errata sumere. Itaque miseret me non modo fortunae urbis, sed etiam aliarum gentium,


Bibliographia locorum inventorum

Štafilić, Ivan; Ioannes Staphileus (1472-1528) [1528], Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens (, Roma), 4294 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - oratio] [word count] [stafilicioratioroma].


More search results (batches of 100)
First 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.