Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: esse

Your search found 15871 occurrences

More search results (batches of 100)
First 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4861-4874:


4861. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

explorata sunt mala eius uitae, statui breui libello imaginem illarum Tragoediarum leuiter delineare: nam ad plenum exprimere, nulla uis ingenij humani poterit. Vt qui adhuc liberi sint, intelligant, quantopere illis omnibus opibus et uiribus enitendum, ne in hanc miseriam ueniant, et quo in odio esse debeant, qui domesticis (ut ita dicam) bellis, tua arma remorantur a Turcica expeditione, cum certa spes sit, idque ex oraculis, quae non minus in Turcia quam hic iactantur: te illum unicum futurum, qui regnum illud Satanae destruas, si modo uires integras ad id bellum conferre possis. Nam ut


4862. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

a nemine retusa, quia nemo tibi par opibus, fortuna, et uoluntate fuit. Nunc te unicum sanctissimis bellis per alia bella eripi, et dolendum maxime, et detestandum uehementissime. Ego igitur tibi istum libellum de Christianorum miserijs dedicandum censui, quem orbis agnoscit unum prae omnibus esse, qui huic calamitati remedium uelit apponere, et appositurum breui speramus. Diu sit incolumis tua Caesarea Maiestas, nec antea uel morbo uel morte tentetur, quam Christiana uexilla rursus in Asia et Aphrica Africa et ubique terarum


4863. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

patriae uires suae sanctitatis ad liberationem filiorum conuertere. Optant inuictam Caesaris manum uictricia arma contra Turcam mouere. Sciunt illi parere Hispanos in bello acerrimos, Belgas ferocissimos, Germanos fortissimos, Italos corpore et ingenio praestantissimos Sciunt illi addictissimum esse fratrem Ferdinandum regem Romanorum Turcarum bellis assuetissimum, Illyricis et Subalpinis gentibus subnixum. Sciunt Germaniam omnem, tot Electores imperij regijs uiribus instructos auspicium Caesaris libenter sequi. Hic putant uota sua non


4864. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

rerum gubernacula tenente, non diutius obsisteret Solymannus Carolo, quam Darius Alexandro, Xerxes Themistocli, Antiochus Iudae Machabaeo. Ita sentiunt omnes captiui Christiani. Idem ego tredecim annorum experientia didici, in fugientem scilicet Turcam fortissimum, aduersus inuadentem fugacissimum esse. Turca igitur cum natura sit fugitiuus, oppugnandus est- Impius enim nemine persequente fugit. Exurgat Deus et dissipentur inimici eius, et fugiant qui oderunt eum a facie eius, sicut deficit fumus deficiant, sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Vtinam Deus


4865. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est testis dura comes.
Ille Ithacen inter iactatus, et Ilion inter,
Clarior ingenio est factus Homere tuo.
Hic maris et terrae discrimina maxima sensit,
Ille sed expertus sola pericla maris.
Hunc Mehemetaeus prensans canis ore minaci,
Esse canem uoluit, noluit esse canis.
Illius at socijs in monstra latrantia uersis,
Circaeis philtris forma canina manet.
Vt Plato barbatus lustrarit plurima docto
Hungare lustrasti plura Platone sagax.
Multa sane referunt Egnatius atque Philelphus.


4866. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

comes.
Ille Ithacen inter iactatus, et Ilion inter,
Clarior ingenio est factus Homere tuo.
Hic maris et terrae discrimina maxima sensit,
Ille sed expertus sola pericla maris.
Hunc Mehemetaeus prensans canis ore minaci,
Esse canem uoluit, noluit esse canis.
Illius at socijs in monstra latrantia uersis,
Circaeis philtris forma canina manet.
Vt Plato barbatus lustrarit plurima docto
Hungare lustrasti plura Platone sagax.
Multa sane referunt Egnatius atque Philelphus.
Multaque cum Iouio Cuspiniane


4867. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

DE TVRCARVM RITV, DEQVE CAEREMONIIS, LIBER SEcundus: Et primo de Origine eorum Cap. primum. HISTORIAE Armeniorum tradunt Turcas gentem Scythicam esse ZMAILDAN, quasi Ismaeliticam, et quod essent adducti per Caspios montes, ac Caucaseas portas, usque Constantinopolim a Duce cuiusdam Regis Armeniae, ob proditionem, atque iniuriam eius militibus illatam. Non torquebo me eorum origine uerbosius, duntaxat ob oculos ponam consuetudinem in


4868. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et modeste describam. DE ORIGINE MEhemmeti. MAgna dubitatio de origine Mehemmeti (quem nostri Mahometum uocant) nec dum satis comperta, utrum Persa an Arabs fuerit: Veriores tamen illi habentur, qui eum Ismaelitem esse aiunt, ex Regum stirpe, quos OTHMANNI SAI, ET SVLTANLAR uocant. In huius natiuitate referunt, quinque milia templorum Idolorum cecidisse, quod augurium uel nostras clades praesagijt, uel de nostris cladibus fictum est,


4869. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

usque duodecimam, utputa mediam noctem: atque inter orandum, corpus continuo agitatu, et uociferationibus mire affligunt, ut saepius uiribus et animo desectae, in terram pronae concidant, et si aliqua ab eo tempore se grauidam senserit, Spiritus sancti gratia impregnatam esse affirmant. Cumque pariunt, ab ipsis nati NEFCS OGLV, id est, Animae, uel Spiritus sancti filij appellantur. Ita mihi narratum est a pedissequis carum, nam nec ipse uidi, nec aliquis uirorum huic spectaculo interesse potest. Virorum autem orationibus (cum hero meo) saepe interfui, quibus mos


4870. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Episcopi) nec magna in ipsis doctrina requiritur, satis erit si Elcoranum, et Mussaphum nouerint legere. Illi autem qui etiam interpretari secundum textum nouerint, peritissimi habentur: quoniam non uulgari lingua Turcica, sed Arabica a Mehemmeto sunt tradita, quod nephas esse putant, si uulgari lingua interpretata describerentur. Eliguntur isti Pontifices a populo, stipendium autem a Rege pro labore accipiunt: Vxores habent, et habitum ut seculares. Si stipendium non sufficiet propter multitudinem liberorum, mechanica


4871. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut bestiae insultare, aut locum conspurcare non queant. Saepius eo cum luctu redeunt, et inferias ciborum monumento superposito, panes, carnes, caseum, oua, lac, nouendialis coena, more Ethnicorum, pro anima defuncti deuoratur a pauperibus, aut auibus coeli, et formicis. Dicunt enim aeque gratum esse Deo, offerri eleemosymam tam brutis egentibus quam hominibus, cum ob amorem Dei offertur. Multos uidi, qui auiculas reclusas, data pecunia ualoris auicolae, euolare iusserint, alios panem piscibus in flumen proijcere amore Dei, dicentes se pro tali pietate erga egentes mercedem amplissimam a


4872. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

AMEN. REGVLA. NOLO te ignorare amice Lector, quod in omnibus nominibus et uerbis Persarum linguae, ubi lar aut ler terminationes legendo inueneris, scias pluralem esse numerum tertiae personae, formatum a tertia persona singularis numeri, addita lar uel ler, terminationibus. Et si tibi curae fuerit ex singulari pluralem, uel ex plurali singularem formare, haec obseruanda erit regula: Si nomen incipiat a uocali a, ut Adam, id est, homo, uel syllaba in a, ut


4873. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

responsiones, gratiarum actiones, ualedictiones, una cum numero linguae Persarum (quam nostri Turcicam appellant) magis cognitu necessaria. Nec te quoque latebit lingua Persica Turcas uti, quamuis corrupta, quod quidem perfecte intelligi potest, ex usu omnium colloquiorum. Nec certe operaepretium esse duxi, latius enarrando, laicorum nimirum rusticam consuetudinem et turpissimum cultum fidei, nostram chartam contaminare. Sed ob hanc causam potissimum uisum est nobis, haec pauca, omissis deterioribus (quae non solum scriptu aut lectu, sed etiam auditu essent turpia) explicare, ut his lectis,


4874. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

est, quantum uera Christianorum religio, a nefandissima illa Barbarorum superstitione. Quare humanissime lector, meum conatum oro boni considas, si quid ex hac (uera quidem, sed incomposita) mea foetura uoluptatis aut iucunditatis hauries. Nam sancte deierare possum, nudam ueritatem me sectatum esse, nullo Turcicarum rerum scriptore inspecto. Iudicium ueritatis committo peritis linguae et nationis, deinde illis, qui diligentius euoluerint, quae de ritu et moribus huius gentis in lucem sunt aedita. IN VETERI VANGIONVM VORMATIA EXCVDEBAT GREGORIVS COMIANDER, ANNO M. D. XLV.


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].


More search results (batches of 100)
First 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.