Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: esse

Your search found 15871 occurrences

More search results (batches of 100)
First 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4928-4963:


4928. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

quem, quum rogassemus qui nam mons esset, accepimus Harsanum ab indigenis vocitari. De quo mira narrabat meus collega Zay, quae a veteribus accepta in hodiernum diem miraculi vice referri solent. Esse in ejus cacumine pervetustam et jam desolatam arcem, in eaque puteum superesse profundum et cavernosum, in quem quicquid dejeceris, quod natura aquis libratur, nec in ima demergitur, effluere in Dravum, qui ei in quinto


4929. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

illi a Strigoniensi archiepiscopo convivio fuissent aliquando excepti, et mutuo inter sese de magnitudine opum familiariter concertarent, Stephanus forte Bathoreus prior per extenuationem damnosi nominis tantas sibi opes esse diceret, ut ex damno etiam redditus illi maximi provenirent, subjunxit N. Orzagus, suas vero tantas, ut canes etiam apud eum in unionibus ambularent. Laurentius dux protulit obolarem redditum. Thomas demum, quia e re nata hic sermo in


4930. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

aurora Karom oppidum primum vidimus, ubi etiam arx olim fuerat, sed a Turcis jam disjecta est. Huic oppido etsi pristinus decor ademptus sit, et diminuta domorum, habitatorumque frequentia, nullum tamen a Tolna visum est nobis esse hoc Karonte magis incolume, magis frequens, et agrorum vinearumque culturis perpolitum, et in quo solo id temporis vinum Syrmiense retinet existimationem aliquam veteris valoris, adeo in locis


4931. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

sequitur Zalonkemen et Titulium, arces cum oppidis ex opposito invicem Danubio utramque interfluente alveo latissimo sitae, eaque erat ditionis regiae, haec habebat praepositum, tantoque Titulium Zalonkemeno integrius et frequentius esse cognovimus, quanto de Karonte dixeramus, sed id quidem ex auditu, quia sub ipsis muris Zalonkemeni transivimus, Titulium a longe inspeximus. Nec refert de ruinis, excidioque, ut putamus, dicere, quia


4932. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Zalonkemeno opposito in Danubium cadit. Adjacet in hoc loco Titulio longior quaedam quam latior palustris planities, eaque adeo humilis et depressa est ut quotiens vel Danubius vel Tibiscus excreverit, aquis tota occupatur. Haec idonea esse potest usibus bellicis, quod aliquando memini me audivisse. Eadem die ad Zalonkemenum et dein Zemlinium, quod citra Belgradum parvo spatio positum est, pervenimus. Arx olim fuit et oppidum obsidendi causa Belgradi


4933. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

crassior caeteris, et in qua campana tenebatur, qua quum in hostes procurrendum fuit, signum dabatur militi ad arma rapienda. Sed praeter hanc civitatem, quam in jugo sitam et cum arce copulatam esse diximus, alia civitas adjacet a jugo ipso ad Danubium usque fusa, sicque inclusa moenibus in rotunditatem aliquot angulorum, prout ripae ejus conditio exposcebat circularis, ab ipsa summa civitate et arce ductis, ut in duobus ejus


4934. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

aquas ripense propugnaculum in arcis modum existat. Et haec in septentrionem Danubio et Savo opposita sita est. Declivia jugi orientalis, ubi sunt portae civitatis superioris, et meridianam continentem, quam ad muros usque planam esse dictum est, occupant latissima et frequentissima suburbia hortis immixta. In occasu, in quo arx est collocata, ingens et amplum penu est annonae bellicae, quod semper refertum tenetur ad usus expeditionis generalis. Nec aliud juxta


4935. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Tricornium. Quandoquidem nec ab re inditum fuit nomen huic civitati Tricornio, quod in triangularem sive tricorneam figuram sit condita, quemadmodum jam memoratum est superius de Zmiderovio. Nec id, ut asseram praesentes muros eos esse, quos olim Tricornium habuit, verum in ejus fundamentis superstructos fuisse a Mysiae regulis nequaquam eo inficias, et affirmare etiam facile audeo, id sese sic habere. Jam considerata positione Teutoburgii, Ostii Dravi, Cornaci,


4936. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Teutoburgii, Ostii Dravi, Cornaci, Acuminci, Rittii et Tauruni, quod nobis introitus Savi in Danubium perfacile declarat, haud dubie et Teutoburgium Quinqueccclesias, et Cornacum Karom, et Acumincum Kamoncz, et Rittum Zalonkemenum esse dixerim, quemadmodum et Ulpianum Sophiam, insigne olim Dardanorum nunc Triballorum sive Bulgarorum emporium, in XVIII. milliario ab oppido Niis positum. Loca autem ejusmodi non carent vestigiis


4937. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ejusmodi in solo tam a nostro alieno monstri cujuspiam fecerat speciem. Quid inquam sibi velint personae Dionysiales? quid ea hominibus jumenta onerata? Mercatores ne sint an furtivi aliqui? Responsum est, onera captivos esse, caeterum qui persona tegebantur, juniorum et nobiliorum notare conditionem, quibus caveretur ne solis ardore ac pulverum injuria facies illorum laedantur, et si qui forte fuissent suffurati e propinquis locis, ne agnoscantur.


4938. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

et nobiliorum notare conditionem, quibus caveretur ne solis ardore ac pulverum injuria facies illorum laedantur, et si qui forte fuissent suffurati e propinquis locis, ne agnoscantur. Reliquos mercatores esse, et alios ex ultima venisse Thracia, alios ex Asia, tamquam extime ad confinia prodire consuesse, ut captivos ex copia vilius emant, carius in patria vendituri. Horrendum profecto et lamentabile fuit spectaculum, videre


4939. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

quos nunc Ciganos sive Cinganos appellamus, una eadem catena collo vincti et ordine tracti sequebantur, lamentabiles voces edentes et egestatem excusantes. Quaesivi tum, ii quinam forent et quae causa catenarum? Retulere, exactores esse tributorum, quae tam ex pecuniis, quam quae ex impuberibus proveniunt. Exhorrui nefarias decumas et contumeliam. Didici tunc, morem fuisse olim, quinto quoque anno hoc impuberum tributum legere. Nunc et secundo


4940. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

pauloque ultra provecti, montem Lucavizam, quem e Scardo monte ab Lucaviza. Illyriis in Mysiam usque procurrisse puto, coepimus scandere, qui non quod arduus, quod acclivis et difficili via sit, infamem vulgo esse affirmant, sed quod nunquam caret latronum frequentia. Vidimus in hoc tractu in sinistra ora amnis Moravae versus Danubium duos olim nobiles comitatus Branicievo, Branció alterum vocatum Hungaris, alterum Cuciaevo, excelso monte


4941. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

concursum postremi Rascianorum principes, dum incursionibus Turcarum intime et jam pro foribus Zmiderovii ultimae suae ditionis perfugii validius premerentur, quod Lazari temporibus fuisse memoratur, quem ab Amurate magno Turca constat esse occisum una die cum Milosso Kobilyth, obicem desecatarum arborum, ramis earundem mucronatis, mutuoque nexu implicitis, ac veluti veruta in adversos hostium incursus versis, cervos appellavere veteres, objecerant, isque pagus, tametsi


4942. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

et nomen, dictusque est ab his cervis, in verutorum formam fastigiatis, Rasgni, quod vocabulum Illyricum est. Proinde hoc primum loco, hospite nostro nobis referente, didicimus, viam, qua pergebamus, stratam esse in Romanum morem, et Trajanam appellari, sumereque initium apud Belgradum, et ad Constantinopolim desinere. Miratus sum tanti imperatoris memoriam adhuc apud tam rudes barbaros superesse. Verum non animadversa hac via a Belgrado ad


4943. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

sum tanti imperatoris memoriam adhuc apud tam rudes barbaros superesse. Verum non animadversa hac via a Belgrado ad hunc pagum, vel quod sit alio translata, vel terra obruta, diligentius illam deinceps observavi, et comperi rem ita esse. Porro eadem via constrata est lapide non quadrato, neque grandi, sed communi et mediocri, eoque qui ubique obvius fit. Ejus autem latitudo IX. est passuum soliti humani incessus, nec alibi uspiam partem vel frustum illius integrius


4944. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

longo tractu ab agro Sophiano ulterius cursu instituto promoti, Haemo junguntur et in ejusdem etiam nomen transeunt, quod quum ad Haemum pervenere, pluribus enodabo. Caeterum quod adhuc ad situm Nessi attinet, nec praetereundum mihi esse duxi, montes praefati, quos diximus nobis pergentibus dextra, laevaque existere, hoc eodem loci in rotunditatem quandam theatralem, longamque quantum duo milliaria nostra circumagere possent, insimul coeunt et addunt eidem oppido non


4945. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

hic primum quo ornatu decorant sese Bulgaricae mulieres vidimus, isque nobis mire ut simplex ita levis et sane deridiculus visus est. Nisi si hac ipsa simplicitate oppressam gentem a Turcis, et imprimis agrestem, vixque se homines esse agnoscentes excusabimus. Nec de veste eorum loquendum est, quae est omnino villosa, aspera et vilis, qualem fortasse gausapinam veteres habuere tantumque manicae et pectoralia indusiorum crassiore serico eoque versicolore


4946. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

tam die quam nocte. Nec aliis in aedificiis molestiorem curam ponunt, quam templorum, balneorum, pontium et publicorum hospitiorum, quae Kervan Zarai vocant, quasi caravanarum palatia, contenti in reliquum ab coeli tantum injuriis tutos esse. Templa et balnea, et pontes diligenter et aeternitati ex quadrato lapide quadrata construunt, eaque rotundis et plumbatis cubis cooperiunt forma a Graecis et a Romanis accepta. Nec frontem templorum, hoc est, sanctuaria orienti sed


4947. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

forma a Graecis et a Romanis accepta. Nec frontem templorum, hoc est, sanctuaria orienti sed meridiei opponunt, cocleas Africo, quae est plaga inter meridiem et occasum, easque ibidem XIII. numeravimus. Urbem autem hanc vetustam esse, et Ulpianum olim fuisse vocatam, vel ex Ptolomaei positione judico, quam in Dardania ponit, cujus Dardaniae nulla jam existit memoria. At Zophiae apparent antiquitatis vestigia ex ruderum copia, quum


4948. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

campos erumpens sub ipsa civitate currit, praebetque non alia illi commoda, quam piscium, idque citra magnam copiam. Post paulo infra Alutae ostium e Transalpina ab Transsylvania venientis Danubium ingreditur. Izcarem autem Ciabrum esse non difficili conjectura assequutus sum. Primum quod juxta positionem in Ptolomaeo hujus fluminis aliud flumen nullum est, deinde quod moderni quoque incolae hunc ipsum amnem et urbem Zophiam terminum


4949. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ipsum quidem conspeximus, tanta siccitate exaruerat. Monte praeterea imminente conscenso, et incolis perquisitis diligenter de hoc ipso lacu, nec visu eum latissime praetenso assequuti sumus, nec incolarum relatu, quem dixere inibi lacum esse nullum. Ex Tarnaw ad Haemi primos colles accessimus, qui adeo asperi fuere et incommodi, quamquam non ardui et eminentes, ut in superandis non sine periculo rotarum per duo milliaria sudaverimus, donec ad Vaccharel pagum cum


4950. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

ubi ampla est planities alpibus interjecta, et pluribus circum per radices earum pagis coronata. Nec aliter eadem planities fusa est, quam area quaepiam in civitate, adeo grata videtur esse aspectu. Caeterum pagani hujus loci referebant, nullos prorsus priscis temporibus ibidem colonos habitavisse propter latronum frequentiam, eaque etiam causa viatores quoque in agmen coire oportebat, quum illac erant transituri. Postea


4951. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

prospicere, in eoque casula straminea constructa, unus dumtaxat homo excubat. Nec aliud ejus officium est, quam ut ubicumque vel in via vel in sylva viderit homines, tympanum pulsat, innuitque eo signo hominibus memoratis, animadversos esse ab excubiis. Jam si forte fortuna quopiam loco latrocinium fuisset commissum, ejusdem loci mox incolae sub quaestionem coguntur, et nisi aut fassi fuerint, latrocinium suos homines commisisse, aut ostenderint, quinam commiserint,


4952. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Haemi latissimos vertices ingentibus circa ubique aliis montibus adjacentibus, et tantam altitudinem perinde atque humeris sustinentibus et attollentibus, quae maximis nebulis tegebantur. Cogitavi illic esse summos apices memorati Haemi, quod ex eo jugo, quem jam superaveramus, nullos videbamus eminentiores; rogavi paganos, quonam nomine tam illi vocarentur montes adeo in coelum ardua, horridaque altitudine contendentes, quam ille in quo


4953. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

perquirendi verioribus, destiti ab hac molestia et paganos ablegavi. Inde conversus per me ad considerandum montis totius statum, juxta ea quae jam pridem et in tabulis videram Ptolomaei et in aliis legeram geographis, perspexi multa vera esse, quae de illo scripserunt veteres. Non praetermittam tamen, quin et ipse aliquid de eo mittam in litteras, idque non propter ipsum montem potissimum, sed et propter alia, quae ad hanc descriptionem attinent nostri itineris.


4954. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

in Pontum dirigit. Dextro vero primum meridiem mox occidentem petit adusque maris Aegaei littora. Ipsa summitas verticis nobis a tergo linquitur, quem quidam geographi in tantam altitudinem elatum esse memoriae prodiderunt, ut ex eo Pontus, et Adria, et Ister, et quicquid locorum interjacet, conspiciatur. Quod quum Polybius quoque historicus idipsum confirmaret, Strabo in septimo minime eum vera dicere coarguit, dicens id esse


4955. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

elatum esse memoriae prodiderunt, ut ex eo Pontus, et Adria, et Ister, et quicquid locorum interjacet, conspiciatur. Quod quum Polybius quoque historicus idipsum confirmaret, Strabo in septimo minime eum vera dicere coarguit, dicens id esse impossibile propter multas aëris densitates, quae obscurant aciem nostri visus, et propter spatium nimis longum. Multis tamen persuasum est, id ita esse. Unde et Philippus, Demetrii et Persei pater, hac opinione ductus, Haemum


4956. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

idipsum confirmaret, Strabo in septimo minime eum vera dicere coarguit, dicens id esse impossibile propter multas aëris densitates, quae obscurant aciem nostri visus, et propter spatium nimis longum. Multis tamen persuasum est, id ita esse. Unde et Philippus, Demetrii et Persei pater, hac opinione ductus, Haemum conscendit, studio circumspiciendi regiones et loca, per quae facillime rationes belli gerendi contra Romanos inire posset. Quod ludibrio non caruit, quantumvis


4957. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

visitur inscriptio. Caeterum opus turcicum est. Fluvius cui est impositus, Topolniza vocatur, Topolniza. fluitque ex his Haemi montibus, quos a sinistra in Pontum directos esse dixeram, moxque a ponte vix duobus millibus passuum lapsus, condit sese in Strymonem. Post occurrit oppidum Tatar Tatar pazar ciz. pazar ciz barbaris dictum, quod emporiolum significat, locus satis


4958. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

invecti. Miratus hoc, subjeci: Et quid opus iuit aqua peregrina, quum urbem Strymon ac suburbia illius interfluat? Respondit: audisse se a majoribus, nunquam fuisse idoneum Strymonem ad potandum. Nec nunc esse posse, si tunc non fuerit. Retulit post, quum de religione quaereretur, nihil eis de hac decessisse, nisi quod qui eam sustentare et propagare deberent, paulatim in turcicam degenerant, deficientibus senibus, et pubertate


4959. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

versus montes Macedoniae; hosque legens, quamdiu in conspectum Hadrianopolis procurrerunt, et cursum in austrum retorsere ad Aegaeum mare usque, succedit urbi Hadrianopolis quam proxime, eoque loci recepto amne Toncia, quem putarem Nesum esse, Toncia. et Ptolomaeo Tonzos dictum, ab aquilone ex Tonzos. Haemo monte descendente ac secante ima civitatis, qua ad suburbia conjungitur, in meridiem labitur,


4960. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

facile possis. Nec dubium est vel praesentium indigenarum testimonio ducum ac virorum insignium fuisse sepulturas. Qui mos unde originem hunc in modum sepeliendi homines summos acceperit, nunc non succurrit mihi. Revera tamen sepulturas esse, licet etiam ex Vergilio cognoscere. Ait enim in III. de funere Polydori:
"Ergo instauramus Polydoro funus et ingens
Aggeritur tumulo tellus."


4961. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Macedoniae civitas colonia. At, perstante firmiter Ptolomaeo in sententia, idem Strabo, quum eodem ipso libro VII. dicat plerosque totam a Strymone plagam ad Nestum usque amnem Macedoniae ascribere, quo fortasse Tonciam amnem Nestum vult esse, Solinusque etiam polyhistor Rhodopem apellat Migdonium, quae est provincia Macedoniae Thraciae contermina, et Aristoteles etiam hoc astipulatur, quando dicit: extare in campis Philippicis Macedoniae auri fodinas quam plures. Mela


4962. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

fere ipso loco, in quo recedit ab Orbello, ab Izcaris quoque fonte, quem Ciabrum veteres vocavere, ut jam a nobis ante dictum est, haud multum disjungitur eo modo, quo a Rheno Danubius. Simul ac autem caput exerit, tenuem admodum referunt esse incolae, sed qui mox diversis rivis ex alpium hinc inde jugis prolabentibus auctus, fit aliquanto alienis aquis amplior, quod et Pomponius Mela testatur. Vectus inde per multos convallium anfractus, aliquot locis prae montium


4963. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

tabulis positio non est attribute. Alluit enim Philippopolim dextro latere, sinistro vero Hadrianopolim. Ptolomaeus illum et ab hac urbe et ab illa remote collocavit, quum interim et Hadrianopolim cum Philippopoli eandem esse civitatem scribat, contra classicos authores et publicam experientiam, quod qui videres propriis oculis, et tabulas ejusdem Ptolomaei diligentius consideravere, facile perspicere potuerunt, quod patefacimus. At jam


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1553], Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica (), Verborum 10368, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [word count] [vrancicaiter].


More search results (batches of 100)
First 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.