Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quaeque

Your search found 832 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 288-292:


288. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n25 | Paragraph | Section]

Praecipuumque huiusmodi coetibus scenae, ludorumque studium, et maxime eorum, quibus per statos Bacchanalium festorum dies indulgeri solet, accepto ab Italicis ciuitatibus more. Hinc magna Poetis clarescendi materies, accensis inter se ad aemulationem, quas dixi, societatibus, ut primum sibi quaeque decus oblectati in scaena, ac theatro populi tulisse dicatur. Nouis porro, nec antea spectatis fabulis gaudent; nunquam tamen Poetarum copia, effusis in eam rem iuuentutis studiis, deficiente. Sed maxime omnium illustris in hoc genere Palmottae industria fuit, maximeque admirabilis, et


289. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n25 | Paragraph | Section]

adhibito auunculi, quem diximus, aliorumque grauium, et doctorum hominum consilio, imprimisque Ioannis Bonae Seraphini filii, multarum artium, et consumati iudicii viri. Plurima autem ingenii eius in hoc genere carminis monumenta extant ab amicis studiose descripta, quorum insigniora quaeque commemorare non alienum ab instituti operis proposito fuerit. Accessus Aeneae ad Anchisem parentem, a Marone desumptus: Atalanta ab Hipomene ope aurei mali in cursu superata: Achilles inter puellas apud Lycomedem ab Vlisse deprehensus: Oedipus Tyrannus, ex Sophocle: Raptus


290. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n29 | Paragraph | Section]

Christiani Poetae non magni admodum spiritus viderentur, quippe in saeculo non nimis erudito versati, ad viciniores aetati nostrae animum adiecit, quorum in scriptis elegantiore stylo condita Christiana pietas elucescit. Ex his autem libros Iacobi Sanazzari de Partu Virginis, quanquam praecipua quaeque de rebus a Christo Domino gestis multo cum artificio, et summa elegantia complexos; fabulosis ethnicorum nominibus refertos videns praeteriit; commodiorem proposito suo arbitratus Christiadem Hieronymi Vidae Albensis Antistitis; quod, etsi non aeque elegans id carmen est, nec tanta poetices


291. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n30 | Paragraph | Section]

iudicaturos non temere auguramur: non secus ac olim Graecia uniuersa propter dignitatem Poetarum, quos dixi, Atticam dialectum ad cothurni grauitatem, Doricam vero ad lyrae magnificentiam natas iudicauit; quodque hoc tempore usuvenit propter diuinam Petrarchae eloquentiam, ut posthabitis sua quaeque Italiae ciuitas dicendi formis, et ad viliora quaeque tractanda relegatis, quoties cum Musis, et Apolline res est, non alia quam Hetrusca lingua loquantur. Inter haec maxime studia, curasque, et


292. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n30 | Paragraph | Section]

Graecia uniuersa propter dignitatem Poetarum, quos dixi, Atticam dialectum ad cothurni grauitatem, Doricam vero ad lyrae magnificentiam natas iudicauit; quodque hoc tempore usuvenit propter diuinam Petrarchae eloquentiam, ut posthabitis sua quaeque Italiae ciuitas dicendi formis, et ad viliora quaeque tractanda relegatis, quoties cum Musis, et Apolline res est, non alia quam Hetrusca lingua loquantur. Inter haec maxime studia, curasque, et occupationes vitam Iunius Palmotta ad quinquagesimum annum


Bibliographia locorum inventorum

Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1670], De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica (), 3196 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - vita] [word count] [gradicspalmottaevita].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.