Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quaeque

Your search found 832 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 71-79:


71. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

Placuit igitur, quicquid post regis Matthiae Chugniadis Coruini excessum (inde enim historiam inchoabimus) regno per triennium dissidente in Hungaria gestum est, a caeteris rebus seiungere. Enimuero cum rebus publicis nihil sit intestina discordia perniciosius, nec ulla alia pestis ad magna quaeque imperia euertenda ea ualidior, magis utile ac frugiferum legentibus fore duxi, si perturbationem regni Hungariae principum simultatibus exortam separatis fere uoluminibus, quo res ipsa esset conspectior, perscriberem. Dignum enim


72. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

inuenire. Itaque ne diuinae sapientiae, quae hominum captum excedit, per temeritatem praescribere uideamur, hoc pro comperto habendum est omnia a Deo recte ac ordine constitui, nec eius curam quicquam effugere, quin etiam ita quaeque euenire, licet quaedam interdum parum ex uoto cedere uideantur, ut nullo modo magis e publico commodo accidere possint, siue ea Dei permissu, siue uoluntate fiant. Neque enim imperio et caeteris fortunae bonis, quae uoto expetuntur, sed fide, spe, perseuerantia atque rerum fragilium


73. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section]

qua regi Matthiae armis eius coacti obstricti erant, ad hoc impelli potuerunt, experti grauem Hungarorum dominationem. Sane arbitrabantur mutato principe, et eo alienigena, sese intolerabili quodam iugo exoneratum iri. Natura enim comparatum est, ut quaeque gens, modo absit emulatio, malit suae linguae principi quam externo parere. Maximilianus, Austrianorum erga se animo ac uoluntate comperta, nihil cunctandum ratus, ne, prius quam ipse arma sumeret, aut Hungari depositis simultatibus ac odiis communi utilitati studere inciperent - totum


74. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

largitionem atque ambitum, omnium fontem corruptionum, publicis praeualere decretis. Si uicerimus, opulentissimi regni fortunae praemium uictoriae erunt. Haec est enim illa regio, fortissimi uiri, quam mediam Danubius, tot fluuiorum confluxu incolis percommodus, intersecat, quaeque uniuersi pene orbis felicitatem complectitur. Est enim optimis feracissima fructibus, uinetis ― quae profecto nostris regionibus coeli intemperie natura omnino negauit ― et quorum fructu nihil suauius, speciosissima equis, et caetero omnis prope generis pecore affatim abundans, auri


75. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

Casimiri Poloniae regis mors, et reginae matris ad Vuladislauum legatio. Absoluta separatim, ueluti in principio huius operis polliciti sumus, superioribus libris regni Hungariae perturbatione, ad ea, quae illam consequuta, quaeque ex ea prope nata sunt, enarranda subinde accedam, rebus nuper transactis recentiores quasque contexens, ne propositi ac rei susceptae oblitus non tam temporum meorum quam unius tantummodo gentis euenta uidear commemorasse, tametsi praescriptis finibus stylus haudquaquam


76. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

quod non nisi singulae naues propter fluuialis aluei angustias, et hae ne remis quidem instructae, nedum armatae fluuio educi in altum poterant, uel si is, ut per hyemem fieri solet, largissimis intumuisset imbribus. Valde autem Turcae timebant, utpote qui fortunae nihil committunt, ne, ut quaeque nauis euecta esset, antequam se ad pugnam instruere posset ab hostibus, qui praesto erant, interciperetur. Porro nullum ex aequo certamen fore uidebatur, nisi prius aliquot una constitutae naues atque in frontem instructae tantum spatii in altum


77. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

uero item quicquid in continenti de Venetis coepisset, sibi belli iure haberet, atque eo die populandi uexandique Venetos tam terra quam mari finem faceret. Eodem fere tempore accidit Constantinopoli res mira et rari exempli, atque ob id literis mandanda, quaeque maxime argumento esset uerum Dei cultum coelitus infundi, purgatamque uitiis mentem illustrari ac in diuinitatis cognitionem induci. Turca quidam ex eo sacerdotum genere, quos Machomethani Thalismanos uocant, literis Arabicis,


78. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

res ex alieno odio penderet, iam diu corruisset, quum nemo fere Christianorum principum adeo mitis sit ingenii, quin Venetos aeque ac publicam nobilitatis pestem, fraudum ac insidiarum nidum, excidendos censeat ― nempe quorum ciuitatem officinam euersionum appellant ― finitima quaeque loca recensentem tanquam ad praedam exposita. Et sane testantur morum eius gentis periti meliorem ac sapientiorem, et reipublicae studiosiorem apud Venetos haberi, qui inter consultandum docuisset nefaria, modo magnitudo utilitatis quaeratur. Nolim autem petulantior in


79. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

Nunc etiam Turca, quicquid terrarum est inter Sauum amnem et Adriaticum mare, nullo repugnante, si ad id animum adiecerit, armis quatriduo occupabit. Quis enim illi cunctantibus inopia stipendii Hungaris obstabit? Quibus regionibus subactis confestim arma Italiae inferet, finitima quaeque ditionis suae faciendo rerumque serie tractus iungendo. Nempe quum Arsia fluuius Illyricum ab agro Aquileiensi et Veneto dirimat, continens imperium usque ad Italiam, Inferiore Dalmatia in potestatem redacta, habebit. Quot autem dierum iter, ut omittam breuissimum e Macedonia in


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.