Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: latere

Your search found 293 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 77-81:


77. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 425 | Paragraph | SubSect | Section]

qui ad poenitentiam conuerti negligunt. Fugit ille de templo cordis eorum, quia uulpes foueas habent et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet in obstinatis, ubi caput reclinet suum. Poterat quippe Dominus Iudeos sibi tam infensos repente perdere, sed maluit latere, ut nobis documento esset ne tunc quidem, cum possumus, in aduersantium furorem uindicare uelle, sed potius ab eis recedere, et pati magis iniuriam quam inferre. Iterum idem Euangelista refert, quod sublatis de terra lapidibus minati sunt dicenti: Ego et Pater


78. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

— remittuntur tibi peccata tua. Quidam uero de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat, atque, ut Marcus et Lucas testantur: Quis — inquiunt — potest dimittere peccata nisi solus Deus? Ipse autem, quem nihil omnino latere poterat, ut in hoc quoque se Deum probaret: Quid ista cogitatis — inquit — in cordibus uestris? Perinde ac si diceret: Si nemo potest dimittere peccata nisi solus Deus, et ego ea dimitto, cur me purum hominem esse creditis, et non etiam Deum?


79. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo (ut Ioannes ait) iterum in prętorium, et uocauit Iesum et dixit ei: Tu es rex Iudeorum? Iesus autem, qui prius tacuerat, tunc respondit dicens: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? Quare, quem nihil latere potest, quasi rerum ignarus interrogat? Quęstio Certe, non ut ipse discat, sed ut pręsentes et posteri sciant ipsius Pilati aduersum Iudeos contestationem. Respondit enim Pilatus: Nunquid ego Iudeus sum? Vt


80. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 485 | Paragraph | SubSect | Section]

qui a dextris erat, poenitentia motus se dignum eo supplicio fatebatur et credens dicebat (ut Lucas testatur): Memento mei, Domine, cum ueneris in regnum tuum. A seruis crucifixum uidet, et Dominum confitetur; nudum et morientem, et regnaturum credit. Alter a leuo latere pendens blasfemabat, et hic illum increpabat peccatumque suum confessus: Nos — inquit — digna quidem factis recipimus, hic uero nihil mali gessit. Hac confessione, hac fide, hac poenitudine* inuenit ueniam et de latrone meruit fieri ciuis


81. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

anxietudine pene deficientem ab interitu liberare. Dum his aliisque huiusmodi querelis ante crucem filii sui Beata Virgo fatigaretur, mulieres, quę aderant, tristem consolari nitebantur. Nam discipuli metu perculsi diffugerant, pręter Ioannem, qui et ipse lachrymans a latere eius non discedebat. Tunc Saluator et Dominus noster maternorum uiscerum magis quam membrorum suorum dolorem sentiens, ne illa se penitus ab ipso deseri putaret, de *corr. ex predixisti c ruce respiciens affari coepit. Sic enim in


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.