Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: uiri

Your search found 536 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 367-379:


367. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 427 | Paragraph | SubSect | Section]

itaque iustus, qui hominem in delictis pereuntem cernens negligit, dummodo illum corripiendo et monendo possit a periculo liberare. Deserit enim primam ac potissimam iustitię partem, quę est erga proximum dilectionis et charitatis. Idem Dominus filiam cuiusdam principis uiri mortuam suscitaturus deridebatur, quia eam non mortuam esse, sed dormire responderat. Dormiebat enim illi soli, quę aliis omnibus mortua erat. Iussit ergo, ut surgeret, et ueluti a somno excitata statim exurrexit. **corr. ex exurexit O admirandam


368. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 445 | Paragraph | SubSect | Section]

qui in numero duodecim fuit, cum illis sedebit et iudicabit? Sed ad eos dirigitur sermo, qui perseuerarunt in tentationibus cum Christo, non ad eos, qui pręuaricati sunt sicut Iudas, cuius locum obtinuit Barnabas, ut apostolorum duodenus numerus plenus esset et alii apostolici uiri singulis eorum adherere possent, quorum uirtutem ante fuissent imitati. Deinde in Mattheo et in Marco ad eos dicentem audimus: Postquam resurrexero, pręcedam uos in Galileam. Sed in Luca ad Petrum Symonem: Ecce Sathanas expetiuit


369. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 511 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Iosephum deducta? Hoc soluitur Hieronymo autore: primo, non esse moris Scripturarum, ut mulierum in generationibus ordo obseruetur; deinde, ex una tribu fuisse Iosephum et Mariam atque de eadem cognatione. Hęc enim fuit matrimonii lex, ut in Numeris habetur: Omnes uiri ducent uxores de tribu et cognatione sua, et cunctę foeminę de eadem tribu maritos accipient, ut hereditas permaneat in familiis nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant, ut a Domino separatę sunt. Iesus ergo, Marię filius, de tribu et stirpe Dauid fuit.


370. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

uero non solum iuuenculam significari, sed iuuenculam uiro absconditam. Quare autem uiro dicatur abscondita, quę et puella est et uirgo, ostendit usurpatus apud illos mos. Nam sponsas uirgines uelata facie ducebant appellabaturque halma, id est abscondita uiro. Deinde de talamo uiri reuelata facie egrediebatur, ut rubore deposito se maritam esse appareret. Halma ergo maluit dicere Esaias quam betula, ut uno uocabulo et puellę ętatem exprimeret et uirginis integritatem. Halmam enim licet puellam nuncupent, non tamen


371. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 515 | Paragraph | SubSect | Section]

Ita tamen humanitati insertus, ut esset Deus et homo unus Christus. His astipulari uidetur lapis ille de monte abscissus — ut in Daniele legimus — regnorum terrę statuam conterens, qui factus mons magnus uniuersam terram impleuit. Christus enim Dominus, absque uiri opera de uirgine genitus, idola ex multiplici metallorum genere conflata, id est gentilium deos Euangelii prędicatione disiecit et, qui tantum in Iudea notus erat, in omnem terram per apostolos exiuit sonus eius. Montis itaque instar dilatatus gentium quoque corda occupauit.


372. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

occupauit. Et quid mirum, si pręter naturam Christus nascitur de uirgine, quando etiam primi parentes nostri pręter morem nostrę generationis exorti sunt? Adam de terra formatus, Eua de costa eius, neuter per *corr. ex Creabit copulam uiri et mulieris. Non oportuit autem, ut mirabilius isti, per quos cecidimus, geniti essent quam Christus, per quem errecti sumus. Quam uero stupenda fuerit eius natiuitas, testis est Esaias dicens: Generationem eius quis enarrabit? Siquidem et in cęlo genitus


373. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 553 | Paragraph | SubSect | Section]

quinque panibus et duobus pisciculis quinque milia hominum satiauit Dominus et iterum septem panibus quatuor milia uirorum pręter pueros ac mulieres. Huiusce rei in Veteri Testamento figuram apparere uoluit. Concessit enim Heliseo prophetę, ut uiginti panibus ordeaceis centum uiri saturarentur. Aliquid etiam cibi superfuit, ut indicio esset illud, quod exhauserant, satis fuisse. Post hęc Iesus Petro confitenti, quod ipse esset Christus, Filius Dei uiui, respondit: Beatus es Symon Bar Ionna, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed


374. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

Iesus baptizatur. De hac amica Salomon in Prouerbiis meminit, cum ait: Mulier gratiosa inueniet gloriam. Gratiam enim Domini in pręsenti seculo consecuta, in futuro ęternę glorię possessione perfruetur. Hanc idem mulierem fortem appellat, cui confidit cor uiri sui, et cętera. Quę cuncta spiritaliter intellecta ad Ecclesię sanctę referuntur conditionem. Ac ne aliis aliter institutis pręferendam esse dubites: Multę — inquit — filię comparauerunt sibi diuitias; tu supergressa es uniuersas.


375. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 605 | Paragraph | SubSect | Section]

In siti mea — inquit — potauerunt me aceto. Et in trigesimo: Quoniam tu es protector meus, in manus tuas commendo spiritum meum. Expirantem uero prędicat Esaias dicens: Iustus perit, et non est, qui cogitet, et uiri misericordię colliguntur, et non est, qui intelligat. Iusto nanque moriente fideles, qui prius mortui erant, reuiuiscunt dicentes cum propheta: Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua uiuemus in


376. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 630 | Paragraph | SubSect | Section]

pertesi* labore post tergum respiciunt et seculi negociis rursum sese implicant atque a sanctioris uitę proposito auersi ad uoluptariam conuertuntur. Quanto melius cum illis actum foret non discessisse a seculo quam post discessum Deo mentiri. Monachalis igitur uitę uiri semper in mente habeant dictum illud: Non qui coeperit, sed qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Nec obliuiscantur, quid in Apocalypsi promittat Dominus: Esto fidelis — inquit — usque ad mortem, et dabo tibi coronam


377. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 676 | Paragraph | SubSect | Section]

et ferebatur in cęlum. In Actibus autem hoc modo: Et cum hęc dixisset — dixerat enim Spiritum Sanctum eis se missuram — uidentibus illis, eleuatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in cęlum euntem illum, ecce duo uiri astiterunt iuxta illos et dixerunt: Viri Galilei, quid statis aspicientes in cęlum? Hic Iesus, qui assumptus est a uobis in cęlum, sic ueniet, quemadmodum uidistis eum euntem in cęlum. Assumptus est in cęlum, non sicut Helias curru translatus auxilio indigens


378. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 692 | Paragraph | SubSect | Section]

Veteres enim prophetę Christi uenturi mysteria prędicabant. Quorum uaticinia Christo in carne ueniente impleta sunt. Ioannes autem Pręcursor eius eodem fuit tempore, quo et ipse, quem digito ostendit et uenisse nunciauit. Noui ergo prophetę, hoc est, apostoli et alii sancti uiri illa, quę post Christum futura erant, per Spiritum, quem acceperant, prędixerunt. Sequitur: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annunciabit uobis. Ille, inquit, Spiritus Sanctus per os uestrum me gentibus euangelizando manifestum faciet.


379. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 694 | Paragraph | SubSect | Section]

et occulta sapientię tuę manifestasti mihi. Quam certe sapientiam neque illi, qui dicti sunt sapientes atque philosophi, adepti sunt neque ad eius altitudinem humani uis ingenii peruenire poterat, donec Spiritu Sancto inspirati prophetę et apostoli apostolicique uiri eam mundo tradere coeperunt. Suum bonum uoluit esse Deus, non humanum inuentum, perfectam summi boni cognitionem. Hanc autem Christi fideles assecuti cęlum ipsum mente penetrarunt et, quę per se nosse non poterant, Spiritu Sancto monstrante didicerunt. Hoc Apostolus aperte


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.