Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: uiri

Your search found 536 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 383-443:


383. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

causa, ut quidam affirmant, apud eos haec superstitionis uanitas inoleuit, eo quod illud diadema diuus Stefanus, qui primus Christiano ritu rex Hungarorum est appellatus, a summo pontifice ob susceptam religionem dono accepisse dicitur, consuetudoque obtinuit, cum propter uiri sanctitatem, tum Romani pontificis admirationem, quem sane id temporis paupertas ac continentia, uti et ceteros fere sacerdotes, maxime commendabant, illo dumtaxat reges insigniri, atque eo insignitos diademate ueros diui Stephani successores arbitrari. Alii credunt


384. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

Primo sacerdotes, omnes quidem de more candidati, manu funale accensum singuli portantes e domo Albensis antistitis progrediuntur. Deinde regii cubicularii cum caeteris aulicis eodem ordine, itidemque cum funalibus, pullati omnes procedunt. Hos sequuntur duodecim uiri ex regiis purpuratis tecti armis, equis cataphractis insidentes, panno serico ferream equorum speciem ad terram promisso tegente, qui aurata regis uexilla non sine lachrymis per humum trahentes miserabile praebebant spectaculum. Post hos proceres ibant circumstantes feretrum, purpura


385. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

insidentes, panno serico ferream equorum speciem ad terram promisso tegente, qui aurata regis uexilla non sine lachrymis per humum trahentes miserabile praebebant spectaculum. Post hos proceres ibant circumstantes feretrum, purpura auro contexta opertum, post feretrum, quod quidem uiri nobilitate insignes portabant, quidam antistes Italus, qui forte a pontifice Romano ad Matthiam missus fuerat, dextra filium regis ex pellice natum, leua Hippolitum Estensem, admodum puerum, Strigoniensem pontificem designatum, habens cum omnibus presulibus aderat. Hoc


386. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

more, a quibus Hungari originem ducunt, nequaquam abhorrente exorsus, haud mediocrem etiam animi motum atque iram, cuius erat natura impotentior, prę se ferens, utpote pro certo fere habens regnum Hungariae aduenae cessurum, Alienigenam, inquit, dominum, uiri Hungari, patiemur, cum et Hungarorum legibus cautum sit, ne quis peregrinus cuiuspiam magistratus obtinendi ius in Hungaria habeat, et bruta animalia naturae ipsius instinctu ex suo genere sibi duces, qui agmen praecedant, habere soleant? Neque enim cerui, grues, apes ducem


387. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

quod eiusdem linguae esset, antelato? At profanis duntaxat exemplis ista agimus, quasi eorum, qui religioni addicti sunt, consuetudine, apud quos uidelicet ad obtinenda sacerdotia nihil quemquam praeter uirtutis ornamenta iuuare debet, nostram sententiam tueri nequeam? Num aliquod nostis, uiri Hungari, sacerdotum collegium, cui eiusdem ordinis ac nationis homo non praesit? Taceo ipsam sedem apostolicam urbemque Romam, commune omnium gentium, praesertim Christianarum, domicilium, ubi aetate


388. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

praesit? Taceo ipsam sedem apostolicam urbemque Romam, commune omnium gentium, praesertim Christianarum, domicilium, ubi aetate nostra, quod quidem neminem uestrum latere puto, non nisi Italus, aut a pueritia in Italia educatus, quum et in aliis regionibus uiri Christiani huic muneri idonei reperiantur, pontifex maximus creari potuit. Quoniam et Romam, Italicam urbem, utpote in Latio positam esse perhibent, et collegium ipsum patrum, ex quibus pontifices fiunt, maiore ex parte ex Italis constare certum est. Nam satis consentaneum esse


389. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

uerbo inuidia, antecellit. Placet autem id refferre non quidem per arrogantiam, sed quia et uos generis nobilitatem magnifacitis, et reliqui mortales id per se amplum putant. Est enim Andreae Casimiri, magni et iustissimi uiri filius, qui et belli et domi rex egregius extitit, nepos uero ex fratre, atque iccirco hac quoque ex parte iustus successor illius Vuladislaui, ad quem patres uestri circumspectissimi uiri regnum Hungariae ultro detulere, quique talem regem egit, ut non modo regno a


390. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

id per se amplum putant. Est enim Andreae Casimiri, magni et iustissimi uiri filius, qui et belli et domi rex egregius extitit, nepos uero ex fratre, atque iccirco hac quoque ex parte iustus successor illius Vuladislaui, ad quem patres uestri circumspectissimi uiri regnum Hungariae ultro detulere, quique talem regem egit, ut non modo regno a maioribus uestris, quod quidem amplissimum est, delato par haberetur, sed etiam Constantinopolitano imperio dignus iudicaretur. Quod profecto uestris armis ad illius uirtutem atque ad Polonici regni opes


391. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

qui aduersus hostes id temporis scribebatur, impenderet. Qua propter ego quoque eorum opinioni facile accedo, qui credunt Ianum nullius delicti conscientia, sed ex uoto monasterium petiisse. In quam sane sententiam grauiores fere uiri inclinant, quandoquidem neque sola electio Vuladislaui regis, uerum etiam insanae quoque Hungarorum mentes et consilia inquieta, priuatisque potius quam publicis rebus prospicientia regnum opibus ac armis ualidissimum prope pessum dederint, nedum conturbarint. Neque gratiam Italae


392. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

uim auri atque argenti, dum sese spretum credit, asportat, ad exercitumque, quem iam, quibus mandatum erat, parauerant, proficiscitur, armis regnum frustra quaesiturus principibus regni eius spei obstantibus. Regulum sequuntur, pręter suae factionis homines, quidam uiri primarii, qui quidem rege nondum declarato, soluti, ut fit, regio metu, dum uicinum agrum populantur, armisque ea repetunt, de quibus iure disceptandum erat, comitiis regiis non interfuerant. Itaque propria hi culpa optimatibus infensi, ac si fuissent, quod illis absentibus regia


393. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

a graui ictu attolentem, tametsi uulnus haudquaquam accepisset ― nam in corpus armatura munitum ferrum non penetrarat ― circumfusi Stephani milites capiunt, eiusque iussu incolumem conseruant, et quia Stephanus ciuem ab se deuictum occidere nefas putauit, et quia fortis uiri nihil motus audacia maluit uiuum suae laudis quam mortuum testem habere, adiecta ad fortitudinem etiam clementia, quamuis fuerit alioquin natura non admodum mitis. Dum hoc modo Coruini hostium impetum sustinent, regulus cum Laurentio Huuilaceno,


394. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

quam mortuum testem habere, adiecta ad fortitudinem etiam clementia, quamuis fuerit alioquin natura non admodum mitis. Dum hoc modo Coruini hostium impetum sustinent, regulus cum Laurentio Huuilaceno, Quinqueecclesiarum episcopus, et multi alii huius factionis uiri e manibus uictorum euadunt, atque in loca satis tuta se recipiunt. Varanensis uero prior (caeteris partim in fugam compulsis, partim interfectis, quibusdam etiam captis grauiterque uulneratis) maiori animo quam uiribus pugnans multis uulneribus acceptis equo deicitur, ac prope exanimatus


395. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

senatus Hungaricus regnum destinarat, neque reginae indigebat suffragatione, et eius procacitate ac petulantia, quibus illa regem sibi conciliare conabatur, uehementer offendebatur. Nimirum pudore ac modestia, praecipuis mulierum bonis, uiri maxime capiuntur. Accedit huc quod haec mulier, uel si caeterae dotes eam satis commendarent, sterilitate ac paterno genere (satis enim constat Ferdinandum Neapolitanum regem, patrem Beatricis, aut supposititium, aut ex incesto natum fuisse)


396. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

praeteritis. Nempe id et Hungarorum de tuis uirtutibus iudicium fuit, tametsi iure quoque hereditario regni Hungariae possessio tibi competat, et ita fortuna tua tulit, quae te ad imperium natum sicut Boemis puerum quondam praeposuit, ita nunc clarissimi uiri Matthiae Chugniadis successorem fecit. Itaque Deum precamur, cuius nutu ac uoluntate imperia parari nulli dubium esse debet, ut tibi ea fortuna in administrando regno semper adsit, quae in te designando affulsit. Superuacaneum est, rex Vuladislaue, te hoc imperium initurum ad iustitiam hortari


397. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

acies ui penetrare nequeunt. Puto te puerum a praeceptore, qui te literis instituit, dum lectioni poëtarum das operam, aliquando audiuisse Scyllam Nisi filiam amore accensam hosti patriam prodidisse, et eo Minoa amore duce peruenisse, quo armis irrumpere non poterat. Qua quidem fabula eruditi uiri ostendere uoluerunt nihil amicitiae esse inuium, quippe que libertatem ipsam, quam generosus quisque uitae quoque anteferre solet, facile expugnat, ac officiis et beneficentia ueluti ariete quodam prosternit. Cur


398. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

necessariis, priusquam exercitum in Austriam induceret, quo miles in hostem, qui non paruo omnibus accolis terrori paulo ante fuerat, alacrior proficisceretur, hoc modo suos allocutus esse dicitur: Vereor, uiri Alemani, ne cuiquam uestrum haec expeditio, utpote aduersum paulo ante uictores ac potentissimam gentem, temere suscepta uideatur: solet enim etiam ignaui hostis felicitas uictis esse formidolosa. Quapropter edocendos uos esse existimaui Hungaros non sua uirtute, sed,


399. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

impellere, inclinari. Quae quidem his maxime superata obsequi demum solet, qui ei animo nulla eius procella fracto obluctantur. Quare hortor atque obtestor uos, uiri Hungari, uti hanc Alemanorum nouam audaciam non modo forti animo sustineatis, sed etiam fortitudinis uestrae et illorum ignauiae memores contemnatis, gerentes eum in hunc hostem animum, qui uictoribus solet esse in uictos. Nam neque morte Matthiae Chugniadis uestra uirtus


400. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

in uictos. Nam neque morte Matthiae Chugniadis uestra uirtus imminuta est, neque Alemanis quicquam uirium accessit, nisi quod illi abutentes uestra discordia, quod quidem aliquando serui in dominos fecere, conantur iugum belli iure a uobis impositum, temere quidem, sed non impune, si uos uiri eritis, excutere. Nec putetis me secus quam haec oratio indicat esse animatum: nam re ipsa mox comprobabo me uerbis, ut quibusdam forsan uidetur, magnificis spem nequaquam simulasse. Posonio enim (quippe eo iam conquisitores a me missi


401. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 60 | Paragraph | SubSect | Section]

qui supra quam decet his, quibus minime conuenit, largos sese interdum exhibent, quum in ornandis militaribus uiris ac de se bene meritis mirifice parci sint. Per idem fere tempus multi principes uiri, qui metu Matthiae Coruini domo profugerant, atque uoluntarium consciuerant exilium, in patriam reuersi patrimonium partim ui atque armis, partim dolo recuperarunt. Tantus erat cum legum, tum regiae maiestatis nondum stabilitae contemptus. Regna enim, ut caetera fere


402. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

Familia autem Paxensis a Dalmatis, ut plaeraque Hungariae nobilitas, originem trahens, claritate generis, ac senatoria dignitate in regno Hungariae satis insignis est. Interiectis non ita multis diebus Alemani itidem Alba egressi Sogoram, Nicolai Hederuarii summae nobilitatis uiri oppidum, quo omnes fere Sisiensis regionis opes hostili metu erant comportatę, adoriuntur. Erat oppidum Nicolai auaritia uacuum propugnatoribus ac omni defendendorum moenium apparatu. In portis tamen eximiae magnitudinis tormentum, nulla re neccessaria ad emittendum


403. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

hosti iniustissimo, ac fraterno odio conscelerato. Arcete a faucibus patriae furiosi prędonis impetum, contundite in caedem nostram ruentis feritatem. Non iam de regno aut gloria Alberthus certat, sanguinem nostrum, eo quod ei fratrem praetulimus, in ultionem haurire cupit. Ostendite illi, uiri Hungari, suffragia nostra in creando rege non coacta, sed more a maioribus nostris tradito libera esse debere, nisi forte ius nostrum armati ac plures aduersus pauciores tutari per ignauiam minime audemus, quum hostes nostri, uirtute nobis haud quaquam conferendi, ad


404. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

possessione pugnaturi, quam uobis non quidem Vuladislauus frater, cui perinde ac maiori natu uel cedere haud indecorum esset, sed Matthiae regis uxor, foemina ambitione simul et amoris ardore furens, eripere conatur, praesenti animo praelium inite! Nec sinite, uiri Poloni, Italae mulierculae astu iudicium Hungaricę euerti nobilitatis, et turpissimam largitionem atque ambitum, omnium fontem corruptionum, publicis praeualere decretis. Si uicerimus, opulentissimi regni fortunae praemium uictoriae erunt. Haec


405. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

iudicium Hungaricę euerti nobilitatis, et turpissimam largitionem atque ambitum, omnium fontem corruptionum, publicis praeualere decretis. Si uicerimus, opulentissimi regni fortunae praemium uictoriae erunt. Haec est enim illa regio, fortissimi uiri, quam mediam Danubius, tot fluuiorum confluxu incolis percommodus, intersecat, quaeque uniuersi pene orbis felicitatem complectitur. Est enim optimis feracissima fructibus, uinetis ― quae profecto nostris regionibus coeli intemperie natura omnino negauit ― et quorum fructu nihil suauius,


406. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem Hungarica uirtute, sed quorundam nostratium, ut scitis, proditione experta est, eo tempore, quo frater meus, puer admodum, Ioannes Casimirus cum Matthia Chugniade de regno certauit. Quum igitur pro regno ditissimo, quod nobis, ut dixi, a Deo destinatum est, pro gloria et fama, qua quidem uiri fortes immortales efficiuntur, pro uita denique et libertate pugnandum sit, multitudo hostium magna ex parte ex agricultoribus militiae ignaris confecta, terrorem uobis incutere non debet. Nam saepe parua manus, cui, ut nobis, aut uincendum, aut moriendum


407. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

siue honesti potius quam utilitatis memor iussisset Thomam praesulem asperos uulgi animos, tanquam procellam quandam, oratione sedare. Qui ut sibi etiam multitudinem placaret, in medio illo clamoris ardore silentio indicto, Mirum in modum gaudet, inquit, uiri Hungari, rex Vuladislauus hoc uestro in rempublicam studio, nec profecto minus sua quam uestra causa lętatur, quum uideat ita uos in patriam esse animatos. Nullum enim officium in eam conferre potestis, cuius ipse magna ex parte non sit particeps,


408. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

administrationem uestra beneuolentia demandatam fore arbitratur tali ciuium suorum uoluntate. Quid enim amplius cuilibet imperio contingere potest quam ciuium animi uno consensu communis boni studiosi? Nimirum haec sola res imperia et firma facit et magnopere auget. Sed nec tali studio, uiri fortissimi, a uobis rex uincitur, quin immo amore publicae utilitatis ita flagrat, ut nullum bellum pro ea, nullos labores, nulla pericula, nec ipsam denique famae ac gloriae iacturam, quam sane quisque generosus animus omnibus externis bonis anteponit, subire recuset, modo id patriae


409. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

Regia, non quidem militum suorum uirtute expugnata, sed ignauia oppidanorum tradita, regem nostrum et Posonio in se cum exercitu uenientem minime ausus expectare, ueluti profligatus subsidio in turpi fuga posito aufugerit, conspectum etiam Boemorum, nedum congressum perhorrescens? Verum enim uero, uiri Hungari, eminens regum fortuna est, atque in excelso sita, omniaque illorum facta illustria sunt, quae scilicet ueluti in aedito quodam posita scopulo nequeunt occultari. Vnde non modo nihil a regibus proficisci debet, quod nomini eorum ullam notam sit iniecturum,


410. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

peccare permittat. Regibus enim maxime subditorum errata adscribuntur, quae quum non prohibent, ipsi ea committere putantur. Nec iniuria! Quis enim patri familiae totius domus turpitudinem merito non obiciat? Fateor, uiri Hungari, ut supra dixi, animum regis, multo etiam forsan uehementius quam omnium uestrum, commodis regni Hungarici commoueri, atque quodam modo ab honesto rapi. Sed iustitia ad sese illum reuocat, nec turpitudinem admittere sinit, immo cogit neglecto omni emolumento, quod proprium regis


411. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

modo curandum est, ut iustitiae famam conseruemus, sed multo magis inuigilare oportet, quemadmodum, si quid maculae nomini Hungarico insederit, deluatur. Solet enim hoc ab inimicis frequenter ferri sermonibus Hungariam cubicularis lecti et fidei esse inopem. Non obstet igitur, uiri Hungari, ulla nobis cupiditas, quin ab inuidis notam maligne inustam fide nostra deleamus, inimicosque nostros uanos ac mendaces esse ostendamus. Libenter scilicet ea nunc praestando, quae, regno in ultimum discrimen ob intestinam discordiam deducto, a nobis


412. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

tempus accidit res euentus rari atque ideo haud tacenda. Turcae assueti, ut diximus, Dalmatas incursionibus uexare, quoddam ignobile castellum ad Vrpanum amnem situm ditionis Hungaricae, qua forte praedabundi ibant, oppugnare ex itinere statuunt. In ipso castello tres tantummodo uiri, siue loco freti, siue subito hostium superuentu a fuga interclusi substiterant, caeteris in proximos monteis metu hostili dilapsis. Turcae quod locus esset defensoribus uacuus ignari, propius ad muros paucos sensim succedere iubent, castellum sibi tradi petunt, pollicentes custodibus, si sese


413. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

Sub idem tempus allatum est ad regem quaestores eius, dum tributum iam diu institutum more consueto a colonis regni exigunt, a Laurentio Wilaceno male habitos, atque aliquot principes Hungarorum in regem coniurasse; nec ab hoc consilio quidam summae tum auctoritatis, tum integritatis uiri, falso (ut existimo) nominati, quo regi maiorem inimici inferrent formidinem, abesse nunciantur. Regis quoque Matthiae uxorem, credo spreti coniugii iniuria, fama fidem faciente, inter coniuratos fuisse rumor erat, qui quidem, utpote uanus, huic foeminae nulli extitit fraudi.


414. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

prodidimus, iam fere exitus fuisset, ni Beatricis reginae importunae obstitissent nuptiae. Haec enim foemina, decoris ad matronam spectantis penitus oblita, nulla etiam primi coniugis inclyti regis Matthiae Coruini generisque clarissimi habita ratione ― fuit enim Ferdinandi, Neapolitani regis, uiri in administrando regno longe omnium praestantissimi filia ― ad hoc immemor sterilitatis suae adeo exoptauit Vuladislaui coniugium, quo sola esset apud Hungaros reginae nomine uocitata, ut quum tandem rescisset se ab Hungaris elusam, palam profiteri Vuladislauum iusto sibi congressum


415. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 105 | Paragraph | SubSect | Section]

prius puellae animo res perfici nequiret, mater ad se filiam uocat, indicatque ei quem admodum esset a patre opilioni desponsata. Puella, utpote cuius animus Rhacusano dudum addictus erat, statim ubi haec audiuit obortis lachrymis coepit capillos genasque unguibus lacerare, seque alterius uiri sponsam esse asseuerare. Parentes puellae, rati dandum esse puellari spatium perturbationi, haud asperius filia obiurgata opilionem dimittunt, inito cum eo consilio, ut puellam nactus rei agendae opportunitatem raperet. Puella igitur, quum forte ad hauriendam aquam de more extra pagum


416. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

praeterquam duo ignobilia circa Istrum castella, Cellias Moncastrumque, quae quidem in Carabogdanis, ut dictum est, fuerunt ditione, magisque ab incolis destituta sunt quam ab hostibus ui capta. Sed ante quam ad Christianorum clades accedam, quae Gemii interitum consecutae sunt, eius uiri fortunam, quo res paulo ante perstricta magis in aperto sit, paucis attingam. Quod ut facerem, ea uel potissimum causa adductus sum, ne uidear quempiam tanti sceleris falso insimulare. Gemii Othomani fata; qui ab equitibus Rhodiis captus et in


417. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

aequale prope emolumentum cum his acciperet, qui acerbissimos labores ac erumnas in expeditione passi fuissent, ille collectam iram haudquaquam uerbis effundens, stricto ense in quaestorem irruit, occisurus eum, ni circumstantes inhibuissent commilitones. Atqui licet huius uiri dolor ac indignatio haud omnino iniqua foret, modo citra rixam et gladii eductionem, quod apud Turcas capitale est, extitisset, mox tamen factus laesae maiestatis reus dignas audacia sua poenas dedit. Palo enim, nemine hoc supplitium deprecari audente, Bazethis iussu affixus est. Eadem nimirum


418. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

Christiani ― atrox igitur utrinque praelium excitatur. Cadunt passim hinc Turcae, inde Christiani. Iamque Turcae uix impetum Dardanorum ac Macedonum sustinebant, locoque paululum cesserant alii, fugam alii spectabant. Tum duces Turcarum altiore uoce, Quo fugitis , clamitant, uiri Machometani? A tergo Strymon, lęua Aegeum pelagus obstat fugae, nonne honestius est in acie uirorum more cadere quam tergo hostibus dato undis ritu pecorum obrui? Quo cessit ille animus, uiri Turcae, quo transmisso


419. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

fugitis , clamitant, uiri Machometani? A tergo Strymon, lęua Aegeum pelagus obstat fugae, nonne honestius est in acie uirorum more cadere quam tergo hostibus dato undis ritu pecorum obrui? Quo cessit ille animus, uiri Turcae, quo transmisso Hellesponto Europae imperium concupistis? An iccirco hucusque progressi sumus, ut Bulgaricae genti, nostra ignominia, decus et gloria paretur? Non haec ducum adhortatio modo, sed etiam, ut saepe fit, salutis desperatio pectora Turcarum accendit.


420. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

praeconio, et dignam eo Christiano, qui in coetu Romani ritus natus esset. Quamquam ad felicitatem consequendam, quae post hanc uitam Christianos manet, diuersitas ritus nihil obstat, modo adsit ea religio, quam Apostoli diuino spiritu pleni per terrarum orbem tulere. An autem huius uiri iniusta damnatio causa eius cladis, quam Turcae in Polonica expeditione acceperunt, extiterit, nec ne, eius uiri iuditium sit, cui uitae sanctitate diuina uoluntas, mortalibus sane, si uerum fateri uolumus, occulta, innotescere potest.


421. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

quae post hanc uitam Christianos manet, diuersitas ritus nihil obstat, modo adsit ea religio, quam Apostoli diuino spiritu pleni per terrarum orbem tulere. An autem huius uiri iniusta damnatio causa eius cladis, quam Turcae in Polonica expeditione acceperunt, extiterit, nec ne, eius uiri iuditium sit, cui uitae sanctitate diuina uoluntas, mortalibus sane, si uerum fateri uolumus, occulta, innotescere potest. Turcae in Croatia a Cara Michaele Dalmata, in Moesia autem a Milone


422. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

corporis uiribus in paucis memorandus. Miles quondam fuerat regis Matthiae Coruini, uerum ab eo ad Turcas metu iudicii transfugerat, quum latrocinii cuiusdam esset accusatus. Aliquot post annis Matthia extincto in Hungariam redierat, multis apud Turcas praeclaris facinoribus aeditis, quibus quidem uiri fortissimi nomen adeptus fuerat. Is igitur cum centum tantummodo praeesset equitibus ab ipso Iano ei attributis, fraetus uirtutis suae fama rem summae audacię est aggressus. Praemissus enim a duce cum turmalibus duntaxat suis ad explorandos hosteis, adeo alacri animo occurentes


423. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

ex recenti crapula turba in hostes impetum facit, ratus sibi uel imparato ad pugnam indecorum fore cum paucis hostibus non dimicasse. Tametsi ad conseruandam fortitudinis famam nihil minus faciat quam temeritas: nam sicut pugnare, quum neccessitas cogat, aut spes uictoriae subsit, fortis uiri est, ita certamen interdum detrectare, quum id ratio suadeat, prudentis ducis est. Non enim semper felicitas temeritati sufficere potest. Turcae, ut edocti erant, instantibus cedunt, Christiani uero eos fugientes usque ad insidiarum locum insecuntur. Ibi pro numero utriusque partis


424. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

qui sauciis ac fessis integri succederent, adeo accensis animis pugnarunt, ut quinque horas certamine protracto duo millia prope hostium interficerent. Demum non hostili uirtute, sed multitudine obruti omnes pugnantes ceciderunt, praeter unum nobilem adolescentem, principis cuiusdam uiri filium, quem quidem uulnere sopitum inter occisa corpora seminecem hostes inuenerunt. Naupactus ab incolis desperantibus deditur; Turcae depraedationibus suis Aquileiam usque, et ultra excurrunt; ultimum tamen agmen in reditu ab


425. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

uirili sobole superstite Brithonum regionem hereditario iure obtinebat. Nec mirum si tales nuptiae ab Alexandro Sexto Romano pontifice permissae sunt, quum et ipse Alexander filiam suam ex quadam adultera susceptam, atque cum principe Pisaurensium matrimonio coniunctam, e uiri thalamo aduersus leges pontificias abripuerit, atque alii in matrimonium sola fortunatioris coniugii spe dederit. Ludouicus Sfortia a Gallis regno pulsus cum thesauro ad Maximilianum Austriacum fugit. Lodouicus Sforcia


426. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

natio solos fere Hungaros, Choruatos et Moldouios sibi uirtute pares ducat; caeteros uero Christianos, eo quod haud saepe comminus, sed tormentis ac missilibus ut plurimum pugnant, perinde ac foeminas spernat. Putat enim proprium uiri esse rem gladio comminus gerere, illatorum uulnerum foeditate suam hostiumque uirtutem metiens, quippe non praelium, sed puerorum iocum existimat, in quo abscissis manibus pedibusque, aut tota ceruice desecta, corpora minime


427. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

inest hominibus ― erat enim ex humili ordine ad eum gradum promotus - uerbis obterit: luxum, mollitiem, rei militaris imperitiam, sordidae mercaturae arteis, quas Veneti, ut plaerique maritimam incolentes oram, promiscue exercent, obicit. Quin euadatis, inquit, in muros, fortissimi uiri, et regi nostro inspectanti, uirtutisque ac ignauiae nostrae arbitro, operam praestatis? Neque enim ipse more Veneti principis domi in urbanis deliciis procul ab hoste agit, uerum nobiscum militiae una graues sustinet labores, nobiscum imbres, pariter et aestus patitur


428. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

atque mora eos eludere, satis gnarus et Gallorum uim breui senescere solere, et regni Neapolitani incolas, ut caeteros quoque huius aetatis Italos, fidem paruo momento mutare. Itaque commeatu Barletum comportato cum omnibus suis, quos inter quidam Columnenses equites, uiri, ut nunc est Italorum uirtus, satis strenui, se in oppido obsidendum permisit, atque eo tandem inopiae deuenit, ut in sola fuga spem omnem salutis collocaret. Iamque naues, Hispanos fugientes auecturae, paratae erant, quum Veneti, nullo socialis fidei respectu ― erant enim cum Gallo


429. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsius Alexandri pontificis filius ex adulterio susceptus, ui tenuerat pulsis inde iustis possessoribus, mortuo deinde pontifice amiserat. Neque enim licet per leges uectigalem agrum auferri ab eo, qui conduxit, aut eius successore, quandiu uectigal pendatur. Et quoniam nos huius uiri mentio admonuit, quo sane nihil immanius aetas nostra tulit, naturam et mores eius non praeteribo silentio. Neque enim minus operae precium puto imitanda memorare, quam quae cauere decet. Caesar Borgias, Valentiniensium dux, homo


430. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

qui sane, non ut conscius, sed aeque ac instrumentum sceleris interfici iussus est. Indici uita solum concessa, praemium nullum datum, quandoquidem corrupta procul dubio fide tanto post, quae sciuerat, detulisset, et id suo, non regis periculo motus fecisset. Casus huius uiri prudentia, si calliditas eo nomine appellanda est, diuitiis ac dignitate apud Turcas insignis declarauit mortales auri nimium auidos non modo sapientes esse non posse, uerum etiam dementissimos esse.


431. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

equum praefectum habere permisit. Scytha, ratus sibi apud regem Vuladislauum hanc pugnam honori simul et emolumento futuram, petit a praefecto Taurunensis praesidii literas ad regem commeatusque abeundi. Qui ubi cum praefecti literis ad regem peruenit rexque rem, uti gesta erat, cognouit, quo uiri uirtutem praemio aliquo affecisse uideretur, iussit illi pagum unum quadraginta circiter colonis inhabitatum, itemque uineis ac aruo satis instructum attribui. Per idem fere tempus Thomas, cardinalis ac Strigonensium antistes, Roma in Hungariam redierat, quo profectus


432. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

et abiecto animo sese alterius imperio subicere. Georgii ad suos oratio. Ferunt autem Scytham huiuscemodi oratione rusticos in nobilitatem concitasse: Sacrarum literarum monimentis traditum est, uiri Hungari, Deum Optimum Maximum misertum esse quondam grauissimae Iudaeorum seruitutis et populum, ex quo ciuitatem suam constituere destinarat, ab Aegyptiaca tyrannide iugoque regio ac ingentibus erumnis ereptum non modo libertate donasse, sed etiam accolarum uictores hostiumque


433. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

pernicie utuntur. Si uero pecuniae, cuius mortales auidissimi sunt, student, de uestro rapiendo arcas suas replent, uestrisque spoliis magni atque opulenti incedunt, laudem maximam inter suos ferentes, qui plura colonis suis per nefas ademerunt. Quousque haec tam indigna patiemini, uiri Hungari? Ideone uos Attila, rex ille clarissimus et uictor Europae, ab Hyperboreis montibus eduxit, ut paucorum superbiae ludibrio essetis, ut seruitute et erumnis uestris auarissimis hominum opes ac nobilitas quaereretur, ut scelestissimis ciuium uestrorum magistratus, imperia, sacerdotia


434. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

sese recepit, paucis ex suis amissis, confestimque metu obsidionis ad Ioannem Sepusiensem, Transyluanum praefectum nuntium misit, qui illi indicaret, ut in oppidum Thibiscense ab agrestibus esset compulsus, quantoque in discrimine uersaretur, ni illi subsidio acceleraret. Sepusiensis cognito tanti uiri periculo non tam succurendi studio (honoris enim, ut fit, aemulatio eorum animos disiunxerat), quam ne gloriae occasionem praetermitteret ― nam in publicam utilitatem uel aduersario opem ferre amplum sibi fore existimabat ― coactis quum suis, tum prouinciae suae uiribus,


435. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

consedit. Postridieque eius diei, quum iam pransissent sui, signum pugnae proposuit, prius huiuscemodi apud suos habita oratione: Non me praeterit, uiri fortissimi, Turcas Europaeos famam eximiae uirtutis in bello obtinere, eo quod hi ex Illyricis, Thracibus ac Macedonibus magna ex parte constent, quae sane gentes fortitudinis laudem semper fere tulerunt. Sed nolite famae credere!


436. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

Aegyptiis suppressa ira, cuius alioqui non erat potens, satis benigne, ioco an serio incertum, respondisse se plane officiis suis effecturum, ne Cansauus Alaudolam magnopere desyderet, neue illum poeniteat Selynem suis finibus conterminum habere. Qua profecto simulatione si usus est, a magnanimi uiri officio procul dubio recessit, magisque callidi hominis fraudem, quam regiam simplicitatem secutus est. Est enim proprium regum non dolo aut insidiis niti, sed iusto bello suscepto uera illud uirtute et in communem gerere uoluptatem. Res admonet, quemadmodum sacerdotali fraude


437. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcarum ferociam, militaribus meditationibus assueti, non sine pernicie hostium facile eludebant. Qua re Selynes animaduersa, ne suorum animi minuerentur, concione aduocata his fere uerbis Turcas ad praelium totis uiribus ineundum adhortatus est: Tradunt rerum scriptores, uiri Turcae, moris antiqui fuisse reges immortalitati consecrare, quum illi beneficiis suis eo honore dignos se praestitissent, quo et meritis regum gratia referretur, et insecuti


438. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus meritis tanta gratia reddita sit, nihil aliud plane inuenietis quam quia reges illi humanum genus his fere beneficiis conciliarint atque excoluerint: importunos imprimis tyrannos extinxere, aspera bella composuere, agros militibus suis assignarunt, oppida condiderunt. At nos, uiri Turcae, ex benefactis coelestes non cupimus honores ― sit procul a nostra modestia tam impia cupido. Non eximimus nos hominibus, nec obliti sumus humanae infirmitatis. Satis scio, quicquid agimus, diuino id esse subiectum arbitrio:


439. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

aduenientibus perpetuo ministrantur. Loco autem bonam Aegyptiorum uectigalium partem attribuit, unde tam templi sacerdotes quam hi, in quos benignitas conferenda esset, necessaria capere possent. Porro apud Machomethanos non modo reges, sed etiam omnes magnae fortunae uiri templa hospitalibus aedibus adiunctis aedificant, easque domunculis exornant et commodis pro facultatibus instruunt. Auctor templi sepulchrum sibi in eodem templo constituit ac fato functus eo infertur, in aedibus uero templo appositis diuersoria simul et cibaria egenis


440. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

abhorrere, nec facile ad eam expeditionem Hungarici nominis metu impelli, Pyrrhi Mustaphae suasu, qui et apud ipsum prudentia sua in magno erat honore, et Christianos inexplicabili odio persequebatur, huiuscemodi oratione ad bellum suscipiendum eos hortatus est: Si mihi, uiri Turcae, de imperio tantum proferendo decertandum esset, armisque gloria quaerenda, satis honestam causam belli aduersus Hungaros ineundi mihi esse existimarem. Quippe semper magnorum uirorum in numero habiti sunt, qui augendo armis imperio gloriam suam excoluerunt. Nunc uero, quum


441. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

omni copia rerum uel ingentem exercitum alere possit. Caeterum, ut fit, ubi imperanti deest auctoritas, ad edictum pauci admodum conuenere. Quidam enim, diutino ocio desides, militiam detrectabant, aliis pecunia ad equos et arma paranda deerat, nonnulli, et hi haud tenuis fortunae uiri, auaritia deprauati, ut sumptibus in expeditionem faciendis parcerent, paucis in spetiem militibus ad regem missis, ne dicto non audientes uiderentur, et ob id proditionis notati aliquando poenas luerent, domi latitarunt. Itaque rex a suis pene desertus, ne omnino


442. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

loco diximus, caeteri ordines sacerdotum ad perfectionem morum assequendam instituti sunt, pontifices uero consumati esse debent. Leo autem Decimus in uenando libenter tempus terebat, primum ut eo studio nobilem se genere ostenderet ― quum esset argentarii, sed alioqui eximii uiri Laurentii Medicis filius, licet in hoc merito culpatus sit, quia dum unus nimium eminere in libera ciuitate concupiscit, aequo iure uiuere cum suis ciuibus in animum inducere non poterat, quamquam Laurentius rempublicam ita prudenter ac leniter moderabatur, ut tyrannidem, ea non mediocri


443. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

Rhacusanis operam tunc nauarunt. Importauerant Diocleates naui Rhacusam, inter alias fruges, aliquot uini amphoras, appetente festo die, quem Christiani sacrosanctam resurrectionem appellant, quo sane solenni lustrari solent religiosi uiri, et quidquid piaculo dignum per totum annum admiserint, ritu Christiano expiare. Hoc eodem die Slauini, caeterorum more barbarorum, non tam sacris precationibus, quam epulis ac largiore uino uti solebant. Diocleates animaduertentes,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.