Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: exercitu

Your search found 400 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 138-247:


138. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

castella, quae in manibus habebat, atque aperte regnum affectare incipit. Interea Stephanus Bother in Citeriorem Daciam, prouinciam suam, quam incolae Transistranam Hungariam, ut ante dictum est, appellant, proficiscitur, ubi exercitu haud quaquam contemnendo ex hominibus suae iurisdictionis comparato die statuta ad Rhacosium campum, ubi comitia regi creando haberi solent, caeteros principes nobilitatemque anteuenit. Locum ita uocant Pesto urbi


139. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

quod licet oratores eius ad praeces uersi nobilitatis conuentum humillime ambirent, attamen, ut paulo post apparuit, exercitum ad uim inferendam, si preces parum processissent, nequiquam sane comparabat, rege iam designato. Qui si, ante quam comitia regi creando haberi cępta essent, exercitu fuisset instructus, nulla ferme res eius uotum morari potuisset, nondum ullo pręsertim publico praesidio optimatibus munitis. Nam apud Hungaros, gentem armis deditam, potentiamque ac diuitias solum admirantem, nulla est tanta dignitas, modo sit inermis, quae suae tantum maiestatis


140. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

Varanensis prior, eiusque collegii sacerdos, quod Rhodum Lyciae insulam imperio obtinet; Iacobus Scytha, et ipse ex regiis praefectis non ignobilis; Paulus Choruates, multique alii bello assueti, genereque ac diuitiis clari. Quod ubi uulgatum est, Stephanus Bather cum omni exercitu, qui secum in Pestano campo consederat, Danubium confestim traicit regulum insecuturus, prius tamen Iäno Varadinensium pontifice ad Stephanum Austriae praefectum, quem senatus principem, seu comitem palatinum creatum demonstrauimus, uirum diuitiis et auctoritate nominis Hungarici longe


141. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

quem Matthias ex infimo fere loco in summum dignitatis ac fortunae euexerat gradum, et aetas, quasi nil proprio fecisset consilio, excusare uidebatur. Stephanus Bather Coruinum cum exercitu persequitur; agrestes in Feduarense monasterium tumultuose irrumpunt. Igitur Stephanus Bather, literis per uicinas regiones dimissis, multos mortales ad arma concitat, seque quam primum sequi iubet, poena his capitis, qui imperata protinus non fecissent,


142. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

acie magno animo uersantis, atque ad pugnam suos adhortantis. Facile enim sua ille dux praesentia (utpote multis uictoriis clarus) et suis animum addere, et aduersariis formidinem incutere poterat, cum plerique eorum, qui in utroque erant exercitu, sub ipso stipendia saepius fecissent, multorumque facinorum eius, quae quidem res ad maiestatem nominis maxime confert, testes essent. Ac ne uictor hostis eos fugientes assequi


143. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

longe esse ditiorem: aedes enim eius coelato auro atque argento abunde exornatas esse, agros uero colonorum egestate ne rebus quidem instructos necessariis. Fugato regulo Stephanus Bather Bartholomeum Berislauum, Varanensem priorem, et Michaëlem Canasium uinctos secum ducens, cum exercitu praede honusto laetus uelut non de ciuibus, sed externis hostibus uictoriam esset consecutus, Budam reuertitur. Quos quidem primum reginae, ut eius quoque oculos eo exhilararet, spectaculo, sicut erant uincti, ostendit. Mox in custodiam datos illius arbitrio ac


144. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber secundus Reginae ardens, sed inane de Vladislaui coniugio desiderium. At reginae animum re ex eius uoto gesta, ac si deleto reguli exercitu regnum sibi simulque optatum confirmasset matrimonium, ingens laetitia incessit. Qua gestiens (ut sunt foeminae natura temperandis animi affectibus impotentes) credebat ea uictoria rem suam magnis auctibus creuisse,


145. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

uideretur, mittit Pragam ― sedes est regni Boëmici ― Georgium quendam Boemum, lanii quidem filium, sed apud ipsam a paruo educatum, qui et Vuladislauo nunciaret se ab Hungaris regem esse designatum, et hortaretur eum ut, si in Hungaria regnare uelit, quamprimum cum exercitu ueniret, simulque oraret, ne se e clarissimis Europae regibus progenitam matrimonio iungere aspernaretur. Praeter dotem ingens auri pondus pollicetur, quod postea regi iam diademate ab Hungaris insignito, dono, ut fertur, in spem nuptiarum, quas ei cordi nunquam fuisse ante


146. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

regem assumptum. Sane sicut nobilitas regem indulgentem optat sibi contingere, ita humilioris fortunae homines malunt regem eum, qui potentium insolentiam coerceat, atque ab iniuria inopi inferenda prohibeat. Alberthus Polonus in Hungariam cum exercitu aduolat. Caeterum nec factio aduersa, quę regnum ad Alberthum deferri cupiebat, interea quiescere, aut studium suum parum tutari, sed in sententia perseuerans eum propere accersit. Qui quidem et recenti nuntio et prius Stephani Batheris literis temere quidem


147. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

Vuladislauus rex, frater, illum in castris fide data conuenit, sed pace dubia, aut infecta, digrediuntur. At Hungariae principes ueriti ne quid detrimenti ferox iuuenis iniuria, ut ipse arbitrabatur, stimulatus cum tanto exercitu regno inferret, Vuladislauum adeunt, orant, Danubium transeat, fratremque per semet conueniat, eiusque animum quoquo modo possit leniat, rati huius modi congressione germanitatis ac puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque memoriam


148. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

incipit, oppida multa pagosque, atque uillas magna Blasii infamia diripuit atque incendit, aedes quoque Stephani Batheri in Transistrana regione positas, ei, ut dictum est, praecipue iratus, funditus euertit. Hungari, quamquam nondum ullo iusto exercitu, quem Polonis obicerent, conscripto, magna angebantur sollicitudine, intenderatque eis non mediocrem curam Alemanici belli suspicio, quum praesertim nullae publicae essent pecuniae, quibus miles conduceretur. Hostilibus tamen assueti incursionibus, bellumque et inferre et propulsare


149. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section]

fieri solet, fere semper habuere, et uehementer cuperent detrimenta, Alemanico nomini proximo bello a Matthia Chugniade illata, aliqua ex parte per occasionem resarcire. Igitur ubi quo diximus modo rumor totam Austriam peruasit Maximilianum et suae gentis exercitu satis instructum, et multis Hungarorum principibus sibi clam conciliatis, de regno Hungariae obtinendo haud diffidere, factione praesertim Hungarorum, quae ab optimatibus dissidebat, Maximiliani aduentum aperte exoptante, ab uniuersis Austriae ciuitatibus eum adeunt, promittunt


150. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

genti, qua quidem nulla est inter Christianos rerum gestarum claritate nobilior, Hungaris seruire, qui plane, uel ipso habitu oris ac moribus, seruis potius quam liberis sunt annumerandi. Caeterum ab ipsis Hungaris nihil est timendum. Rex ibi paucorum consilio absque ullo exercitu accersitus de imperio, ad quod nos quoque haud ab exigua Hungarorum parte uocamur, cum fratre inimicissimo certat animo. Hungari ipsi inter se ita dissident, ut ne ipsum quidem regnum queant deffendere, nedum extra posita tueri. Sine certamine igitur uictoriam consequemur. Atque


151. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

prospero importuna mora corrupto, ratus id quod nunquam, opinor, euenisset, expugnata uidelicet Buda, quae caput regni est, totam etiam Hungariam subiectum iri, propterea quod regni Hungarici uires non in urbibus castellisque, caeterisue id genus ędificiis consistunt, uerum in exercitu, qui quidem ex nobilitate constat, sitae sunt. Nobilitas uero urbes, quae sane in Hungaria, ut diximus, rarae sunt, non incolit, sed quilibet nobilium in sui fundi uilla proprio degit arbitrio, nullius praeter regio audiens imperio. Igitur spe regni abiecta, quam omnino incisam


152. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

maxime indigent. Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber quartus Vuladislauus cum Bohemico exercitu Budam redit, et contra fratrem in aciem procedit. Wladislauus tandem sex millibus Boëmorum uix coactis Posonio, quo profectum supra docuimus, Budam reuertitur, ubi rem suam, multo iam auctiorem atque meliorem quam reliquerat, offendit. Nempe animi Hungarorum ex nimio


153. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

expellendos, quibus sane pulsis multum de Alemanorum spe decessurum putabant. Nempe Alemani ad ulciscendas Hungarorum iniurias regis Matthiae Chugniadis tempore acceptas fraternum dissidium in consilio habuerant. Coniuncto igitur cum Hungaris exercitu arma confestim in fratrem conuertit, ne hyeme quidem, quae solito atrocior erat, quiescendum ratus, posteaquam Alemanus hostis partim Albae moenibus inclusus tenebatur, partim metu ex Hungaria profugerat. Profectus Buda durissimo tempore anni maximo labore iter fecit.


154. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

comitiis dictum populique clamoribus fere confirmatum, transituros existimans, lacessere hostem nolebat. In quam quidem opinionem ubi frustra se coniectum animaduertit, ad haec suorum paucitati diffisus, sub ipsum pene concursum uelamento, quod inducias prae se ferret, de more sublato, utroque exercitu uehementer admirante, inermis ad fratrem accessit, haud sane tam sua causa quam fraterno confisus ingenio, utpote ad pacem et concordiam promptissimo. Itaque, ut sunt temporalia pleraque mortalium ingenia, repente nouo inito consilio spe pacis per fraudem iniecta petit inducias, regisque


155. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

inducias, regisque indulgentia illico impetrat. Caeterum ne nihil actum esse hac in expeditione uideretur, Demetrius Ihassius iunior, natione Rhassianus ― ita Roxanos, qui Triballorum ac Moesorum agros nunc incolunt, Hungari uocant: is autem in Hungarorum exercitu leuis armaturae centum aequitibus praeerat ― ad regem accedit orat, permitteret se in hostem Tatharum extra ordinem uiritim pugnare. Audierat enim Rhassianus, quod profecto iuueni alioqui gloriae cupido iram uehementer accenderat, Moesos ab illa gente, ueluti


156. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

his usus tunc non erat ― accepta. Nam Tathari, licet sint omnes equites, non tamen hastis, sed gladio duntaxat et arcu, utpote praedatoria manus, non iusti bellatores, in expeditionibus utuntur. Raro alias tantis animis singulare certamen initum est. Itaque effuso ad spectaculum utroque exercitu, in campi medio, qui inter aduersas acies pari spatio utrinque submotas uacuus relictus erat, aduersos concitant equos. Cuspidis ictum artifici corporis declinatione patriaque disciplina uterque euitat: Sarmatae enim, et his finitimi Gotae, Thracesque atque Illyrici, quoniam


157. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

infamia in Hungariam inductos, seque eius insolentia ac temeritate ignauiae suspitionem omnibus facile dedisse, dum tot ciuilibus pariter ac externis motibus non tam imparem animum gereret quam ab exercitu nondum paratus inops consilii ambigeret, cui primum ingruenti procellae obuiam iret; illum uero ambitionis ac impietatis nota aspersum, quod iure gentium neglecto fratris natu maioris regnum inuadat. Monuit deinde ab armis discederet, nec Hungaros tot


158. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

eduxeris gladium, eo non abuti haud facile est. Quod ubi Paulo Cinisio, et suopte ingenio homini fero, et malis sacerdotibus hosti acerrimo, nuntiatum est, qui quidem per id tempus haud procul a supradicto lacu cum exercitu constiterat, captans opportunitatem rei cum Alemanis, dum illi ex consuetudine praedatum egrediuntur, gerendae, missa una equitum turma monachum inopinantem oppressit, adductumque in conspectum statim uiuum cremari iussit. Subiit tamen monachi animo, Dei clementia id suggerente


159. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

esse extra regni fines id temporis, quo nondum omnino sedata erat ciuilis discordia, mitti exercitum. His rex quoque tandem ita est assensus, ut facile suspitionem praeberet se paulo ante gloriae cupiditatem simulasse. Igitur Vuladislauus Albam Regiam cum exercitu profectus castra ad teli iactum ab urbe ponit. Priusque quam compararentur, quae ad cingendam operibus urbem usui essent, mittit caduceatorem, qui terrore oppugnationis iniecto suaderet Alemanis, ut urbem mature redderent, ratus et Maximilianum demissurum


160. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

urbis moenia cingebat, irrumpere non poterant, ita Alemanos ab eruptionibus, adempto his omnium rerum usu, quae extra oppidum petebant, prohibebant. Dum Alba hoc modo obsidetur, Cinisius cum suo exercitu, quinque millibus autem fere hominum praeerat, Vassontem castellum, quod ab Alemanis captum, nec procul a Vesprimio esse ante diximus, it oppugnatum, atque non sine caede suorum breui recaepit. Inde regressus ad castra regis hortatur eum, quum pro ingenita animi ferocitate, tum


161. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcae a finibus arcentur; Alba Hungaris deditur; Austriaci pleraque loca relinquunt; Alberthus Polonus rursus in Hungariam exercitum ducit; Vuladislauus, desperatis rebus, legatos pro pace in Austriam mittit. Caeterum ne Turcae fines Hungarorum exercitu uacuas nacti popularentur, Paulum Cinisium ad prouinciam suam Thibiscum, regionesque circa positas tutandas dimittit. Nemo autem fuit aetate illa Hungarorum ducum, qui ita Turcarum contunderet ferociam, atque


162. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

milites hortatur; acies utrinque instruitur. His omnibus copiis Stephanus palatinus, Sepusiensium princeps, praeficitur. Nec quispiam uirium huius regni ignarus paruam hanc manum fuisse ducat, propterea quod nemo equitum in hoc exercitu fuit tam tenuis fortunae, quem saltem tres comites in equis non sunt secuti, at alios quindecim, alios quidem uiginti equites sunt comitati. Hungari summa alacritate (nihil enim de uictoria ambigebant) ad id bellum profecti septimo die in agro


163. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

fortissimorum militum nos longe superiores sumus, sed pro fide ac iureiurando, quo cum illo pro statu temporis pepigimus pacem. Cur enim Alemanus a nobis timendus est, qui Alba Regia, non quidem militum suorum uirtute expugnata, sed ignauia oppidanorum tradita, regem nostrum et Posonio in se cum exercitu uenientem minime ausus expectare, ueluti profligatus subsidio in turpi fuga posito aufugerit, conspectum etiam Boemorum, nedum congressum perhorrescens? Verum enim uero, uiri Hungari, eminens regum fortuna est, atque in excelso sita, omniaque illorum facta illustria sunt, quae scilicet


164. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

Dalmatiae regnum permissu Constantinopolitani imperatoris administrante, Christianam susceperat religionem. Slouini simul religionis amore, simul Dalmatiae periculo moti, ui magna nauium coacta, atque imposito in naueis exercitu in Apuliam traiciunt, pulsisque e monte Gargano Sarracenis Rhacusanos non solum ab hoste tutos reddidere, uerum etiam his quasdam insulas, quae nunc quoque in eorum ditione sunt, partim precio, partim dono dederunt,


165. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

rati confestim Rhacusam cum suis omnibus ueluti in liberam ciuitatem se conferunt. Quos Bodinus cum per literas atque legatos nequicquam repetisset (responderant enim Rhacusani se fidei commissos nunquam prodituros), comparato exercitu Rhacusam hostili animo accessit, in radicibusque Vergati (ita montem uocant Rhacusae imminentem) e regione urbis consedit, ubi id temporis uicus erat, quem Slauini a proximo luco, quo tunc mons erat uestitus, eorum


166. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

uirorum casu insignis fuit, morte Ioannis Fregepanis Zethinensium principis, Georgii Vulatcouii nobilis adolescentis e Narisio agro oriundi interitu, captiuitate ipsius praefecti. E quibus Ioannes Fregepanis, animaduertens equos suos (quod sane roboris fuit in nostro exercitu) pene omnes cecidisse, paucosque labore ac uulneribus fessos, adhuc in acie locum suum magis tenere quam pugnare, malleque mori quam hosti terga dare, ne tantae cladi superesset, quum fuga periculum uitare posset, pugnans interficitur. Georgius uero primam tunc fere iuuentam


167. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

hinc metu periculi, hinc praedę gloriaeque auiditate distracti sententias uariassent, quidam enim censebant, et hoc profecto salutare fuisset consilium, in monte pedestribus copiis hostes inuadendos, nec ullo pacto sinendum eos equitatu pollentes campum attingere. Nam quum in nostro exercitu mille tantum et quingenti equites essent, numero longe superiorem hostium equitatum haudquaquam sustinere potuerunt, pedestribus copiis nostris ad primum statim praelium ineuntium clamorem perterritis ac perturbatis, quamquam


168. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

nec his ad uires colligendas spatium dandum, Wilacum acurrit, tormentis ad diruendos, si opus foret, muros secundo Danubii amne ocius conuehi iussis. Laurentius cognito regis aduentu Vuiloco profugit, monitis nequicquam suis uti saltem arcem urbis a regis impetu defenderent, sese propediem cum exercitu, adiuncto priore Varanensi et Iacobo Scytha, affuturum pollicetur. Vuilacenses ubi uident regem cum paruo exercitu muris succedere, portis apertis armati erumpunt. Rex haud suspicatus oppidanos extra muros pugnam inituros nec equo ad rem


169. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

ocius conuehi iussis. Laurentius cognito regis aduentu Vuiloco profugit, monitis nequicquam suis uti saltem arcem urbis a regis impetu defenderent, sese propediem cum exercitu, adiuncto priore Varanensi et Iacobo Scytha, affuturum pollicetur. Vuilacenses ubi uident regem cum paruo exercitu muris succedere, portis apertis armati erumpunt. Rex haud suspicatus oppidanos extra muros pugnam inituros nec equo ad rem militarem idoneo, sed tolutario uehebatur, nec ferreo tegumento corpus munierat. Itaque adhibito equi sui gressu respicit ad


170. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

quae suae fidei essent commissa. Caeterum posteaquam tormenta arci iam admota esse, neque Laurentium cum auxiliis, uti promiserat, adesse animaduertunt, arcem et sese in potestatem regis permiserunt. Rex aliquot diebus Vuilaci moratus, dum milites, quos imperauerat, conuenirent, uti exercitu aucto maiorem hostibus timorem incuteret, tutiusque eos persequeretur, ad reliqua Laurentii oppida expugnanda contendit, quibus fere intra paucos dies in potestatem redactis aduersus Priorem et Iacobum Scytham profectus nullo ferme negocio eorum conatus compressit. Nam quum illi


171. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

Baiazethes Turcarum imperator bellum in Christianos meditatur; Carbaliam Dalmatiae regionem suo imperio adicit. Carabogdanes, postea quam Poloni eius finibus excesserunt, Turcas hostilibus spoliis munifice donatos recipi ultra Istrum et terram suam externo exercitu exonerari iubet, legatosque cum donis fortunae suae congruentibus, qui de ope allata Bazethi gratias agerent, mittit, remque uti gesta erat indicarent. Quod eo consilio fecit, ne Turcae, qui nomine tantum, non armis Getas iuuerant, totam profligati Poloni gloriam sibi apud regem, haud sine


172. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

illic incommodum capiamus. Hac Marconius oratione, traducto in suam rege sententiam, Polonam obtinuit prouinciam. Magna igitur Turcarum manu coacta (hi enim rapto ut plurimum uiuunt), ad Istrum, qua hic amnis Peucem circunfluit insulam, profectus est. Hoc in loco lustrato exercitu ex omnibus copiis circiter quadraginta millia hominum, qui armis et equis erant instructiores delegit, atque cum his traiecto Istro in Moldouiam perrexit. Ibi ad sex millia Valachorum, quorum ira in Polonos nondum deferbuerat, cum eo sese coniungunt. His


173. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum dum magis dicendis sententiis tempus territur, ut saepe fit, a Christianis quam ulla expeditio suscipitur, Graecus imperator diem suum obiit, cui Orchanus quoque haud multum superuixit, Homurathe primo regni successore relicto. Qui comparato quam maximo, ut tunc erant Turcarum opes, exercitu confestim Hellespontum traicit, superatoque Melante amne ad Hebrum, qua Hadrianopolim interfluit, perrexit, lateque agros nullo hoste obuio populatus est, atque ingenti, quum pecorum, tum hominum, praeda abacta Callipolim est reuersus. Quam sane urbem in Cherroneso sitam ubi operibus


174. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

sobole extante, nec pati poterat Othomani, pastoris quondam, progeniem regnum Hunchariae familiae debitum obtinere, eo magis, quia non desunt, qui affirment Molium fraude praefectorum, et imprimis Othomani, ueneno necatum esse. Bazethes eo nuntio exterritus, confestim cum exercitu Iconium proficiscitur, manumque cum Thataro infelici euentu conseruit. Nam captus in eo praelio turpissime uitam in seruitute finiuit. Praeter caetera dedecora, quibus a uictore insolenter afficiebatur, quotiescunque Thatarus, ut cibum caperet, accumbebat, Turcam cathenatum iuxta


175. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 135 | Paragraph | SubSect | Section]

seu dolori suo indulsit, seu antiquorum ritu, quem sane plerique Illyrici, uerae religionis inscitia, quibusdam in rebus adhuc retinent, manibus filii parentauit. Nec contentus captiuorum nece ― nondum enim ira ex dolore concepta mente decesserat ― ut primum per uulnus licuit exercitu partim ex suis, partim ex amicorum militibus ac clientibus coacto, hostium fines ingressus agros late populatus est, nihilque crudelitatis in hosteis, quos casus obtulit, praetermissum, non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pepercit.


176. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

interuallo a Naupacto distat, imponi constituerat, quo inde Venetos Corinthiacum sinum cum nauibus ingredi, suppetiasque Naupacto ferre, quam sane urbem oppugnare statuerat, facilius prohiberet. Baiazethes cum exercitu tendit in Thessaliam; classis Turcaica Aegaeum mare petit; Veneta, Grimano duce, in Peloponnesum festinat; Iaderinos Dalmatas Turcae inuadunt. Per eosdem dies rex quoque Constantinopoli cum ingenti exercitu egressus Hadrianopolim petiit, inde per Macedoniam


177. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

Baiazethes cum exercitu tendit in Thessaliam; classis Turcaica Aegaeum mare petit; Veneta, Grimano duce, in Peloponnesum festinat; Iaderinos Dalmatas Turcae inuadunt. Per eosdem dies rex quoque Constantinopoli cum ingenti exercitu egressus Hadrianopolim petiit, inde per Macedoniam Thessaliam peruenit. Ibi bona copiarum parte uni ex purpuratis, Musthaphae Argiuo, atributa, eum in Aetholiam Naupactum oppugnatum proficisci iussit. Ipse castris positis non procul ab Othri monte circa


178. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

quae asportari nequiuerant igni demum immisso. Ferunt autem Turcam memorabili dolo triduo antequam incursionem faceret usum: nam quum Iadestinum agrum peteret, atque propter Sicum, maritimum Dalmatiae oppidum haud procul Scardona urbe situm, iter faceret, clam seiunctis a caetero exercitu quibusdam equitibus aliquot Sicensis agri agrestes excipi iussisse. Quod ubi praetor Sicensium cognouit, confestim ad Turcam mittit, qui iniuriam coram expostularet, captosque ex foedere repeteret: nondum enim Bazethes bellum Venetis, ut paulo ante dictum est,


179. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

potitus Naupacto confestim Alexandro Trapezuntio, Bossinae, ut dictum est, satrapae, per literas, quod ipse ultro postulauerat, mandat, ut per Dalmatiam, ac Liburnos Istrosque terrestri itinere ad intimas Italiae Venetaeque ciuitati appositas regiones cum exercitu penetraret, agrosque eorum omni clade peruastaret, quo et amissae Naupacti dolor hostibus alia insuper augeretur calamitate, magisque hostiles infringeret animos, et militibus suis praede non deesset occasio. Alexander igitur coactis circiter decem millibus equitum haud satis


180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

idonea, quum Turcarum metu ex uicis demigrassent, in oppida ac castella, ne ea communibus hostibus per ea loca iter habentibus praedae essent, comportarant, quo facto tertia prope hominum iumentorumque pars e Turcaico interiit exercitu. Eandem fortunam mancipia quoque subiere: uix enim ex decem millibus captiuorum dimidia pars hostilem terram attigit. Caeteri, quos praesertim Pannoniorum metu, per quorum fines in Bossinam redeundum erat, trahere catenatos periculosum uidebatur, quique ualetudine aut aetate


181. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

caeteris Illyricis uirtute praestant, propterea quod continuis fere praeliis cum Turcis contendunt, nec ulla adeo re, quae ad effoeminandos animos pertinet, utuntur. Baiazethes se cum exercitu in Macedoniam interiorem, inde Philippopolim uersus recipit; in Hadrianopolitano tandem agro hyberna constituit; digressio ad Alfonsum II, Neapolis regem, et Ludouicum Sfortiam, Mediolani ducem. Dum ea in Venetorum Carnorumque confinibus atque Illyrico


182. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

uersus recipit; in Hadrianopolitano tandem agro hyberna constituit; digressio ad Alfonsum II, Neapolis regem, et Ludouicum Sfortiam, Mediolani ducem. Dum ea in Venetorum Carnorumque confinibus atque Illyrico geruntur, Bazethes Turcarum rex ex Graecia sese cum exercitu in interiorem Macedoniam Scopos recaepit, relicto uno ex purpuratis suis cum satis ualida manu, qui Corinthiaci sinus fauces custodiret, duoque castella in angustiis Rhii, alterum Peloponesiaco, alterum ex aduerso in Aetolico litore exedificaret, ne aditus hostili classi eo


183. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse socium se addit pontifici Neapolitanisque principibus ad euertendum Alfonsi regnum. Igitur pollicitus Francorum regi praeter ducenta millia aureorum nummum omnem suam operam se in expellendo e regno Alfonso nauaturum, persuasit ei ut in Italiam, deinde in regnum Neapolitanum cum exercitu ueniret. Qui quidem transmissis cum non mediocri manu Alpibus ubi Astam togatae Galliae oppidum ingressus est, promissum a Lodouico confestim accepit aurum, quo militibus numerato magnis itineribus per Ligusticum agrum Florentiam contendit, ubi quum tantundem pecuniae publicae ei


184. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

quantum in Venetorum animo fuit, falsus extitit uates. Comparatis etenim ingentibus copiis Veneti Francorum regi Gallias repetenti obuiam ire, iterque eius legionibus obstruere constituunt. Peruenerat iam rex in agrum Parmensem, quum allatum est ad eum uiam, qua eundum esset, a Veneto exercitu interclusam. Rex arbitratus Venetos, utpote bello nequaquam indicto, nihil hostilis rei in se facturos, misit satis molli sermone sciscitatum, an per Venetos liceret iter coeptum persequi. Cui quum Veneti exercitus imperator


185. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

arguit, quorum sane ignauia Veneti fraeti tam improbam spem concępisse feruntur. Comisso igitur praelio Itali, utpote magna ex parte collectitii milites, primo hostium impetu pulsi fugantur, amissis ex suo exercitu, magis in fuga quam in certamine, circiter septem millibus hominum. Galli parua suorum cęde, centum enim et quinquaginta dumtaxat ceciderant, regem suum incolumem in agrum Astensem enecti prope fame reduxerunt, haud sane tam propria uirtute, licet et ea non mediocris


186. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

adempta est. Qui quidem sicuti aequali prope popularium quaerela imperium administrarunt, ita eundem fere rerum suarum exitum uterque sortitus est, nisi quod alter fortunae suae haud multum superuixit, alter uero paucis post fugam mensibus, cum magno conductorum militum exercitu ex Alemanis confecto, ab exilio reuersus, quum iam haud paruam imperii partem recuperasset, externi militis fraude ac proditione uiuus in potestatem hostium pertractus est, cum et copiis Gallo praestaret, et omnes pene Italiae principes ei perinde ac procul dubio


187. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

tolerantes in regiones Turcaicae ditionis frequentes faciebant incursiones. Turcae igitur eorum populationibus saepius uexati tandem ineunt consilium dolo Albanesios praedatores excipiendi. Itaque coacto equestri exercitu, qui et uiribus et numero hostibus superior esset, in agrum Naupliensem proficiscuntur. Quo ubi peruentum est, copias bifariam diuidunt, duae partes exercitus trans proximos montes conduntur, reliqui populabundi ad moenia urbis incedunt, quo elicerent hostes ad pugnam.


188. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

uiui Lyssum adducti, caeteri partim interfecti, partim fuga elapsi. Pheris cognita suorum aduersa pugna, quos trans Drinonem missos docuimus, necubi forte in hostes non modo uictoria, sed et ingenio feroces incideret, Scodram cum reliquo exercitu rediit. Et quia satius uisum est rem consilio cum Albanesiis quam armis gerere, dedit operam, ut Alexandrum Schenderbeghi nepotem sibi conciliaret. Itaque quum apud se multos Albanesios haberet, linguae commertio per occulta colloquia ingentibus promissis iuuenem genere


189. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

speciemque Consaluo ac regi Hispano fortem operam nauandi curet Gallos a finibus regni Neapolitani haud incruentos abire, atque externos homines sua ipsorum strage ab occupanda Italia deterrere. Consaluus exercitu suo auxiliis Venetis aucto, cognitaque hostium imbecillitate ac principum seditione, tum marchionis, cuius specimen animi magni faciebat, discessu ratus haud parum de Gallorum uiribus detractum, statuit hostem ad certamen ultro prouocare. Sed quia inter


190. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

statuit hostem ad certamen ultro prouocare. Sed quia inter Hispanos et Gallos amnis, ut dictum est, intererat pontemque superiniectum Galli tenebant, inuitis ipsis Gallis manus conseri nequibat. Itaque accitum ad se Petrum cognomento Nauarram, spectatae uirtutis uirum, qui in Hispano exercitu ordinem ducebat, hortatur, ut cum sua cohorte praesidium ponti impositum aggrediatur. Exercitum Gallorum sine duce esse, inquit, sine imperio, nec minus seditione quam aegritudine inualidum, atque iccirco Hispanos occupato ponte facile amnem transituros, manusque cum


191. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

manusque cum hoste uiribus multo inferiore conserturos, locumque aut uictoriae inuenturos, aut Gallos, si pugnam detrectarint, spe regni Neapolitani abiecta, procul ab his finibus per se abituros. Petrus ducis adhortatione accensus, assumpta cohorte sua, et id roboris in exercitu Hispano erat, plenus bonae spei uadit ad oppugnandum castellum in ea parte pontis constructum, quae ad Hispanos uergebat. Nec uana spes fuit: nam Franci cum ne conspectum quidem Hispanorum sustinuissent, eodem impetu in illud quoque castellum, quod ad alteram partem pontis aedificatum


192. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

in ipsum Ioannem, incertum quam ob causam concoeptae, indulgens quam ciuitati consulens. Nam Italiae ciuitatum ob factiones ac discordias omnem potestatem ad unum conferri interest. Acceptis a rege Gallo, quos postulauerat, equitibus Bononiam cum exercitu proficiscitur. Et quia nunquam prius auditum erat quenquam Romanum pontificem, utpote qui antehac epistolis potius quam armis depugnarunt, per sese aduersus Christianos exercitum duxisse, ita aduerso rumore coepit esse, ut omnium sermonibus passim laceraretur. Ille uero,


193. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

in Ligustico litore sita) cum rege Gallo congressum, cum utroque autem de bello Venetis inferendo sermonem contulisse. Per idem enim tempus Francorum rex Genuam haud procul a Sauona distantem, quae, ut fama est, Venetorum in primis instinctu defecerat, per se eo cum exercitu accedens deditione ciuium recaeperat. Non enim senatus Genuensis, sed plebs, in cuius manu res Genuensis est, ab officio decesserat. Caeterum Maximiliano, qui et ipse Venetis sese acerrimum hostem prae se ferebat, ingenti uulnere filii morte icto, bellum Venetum, quoad is


194. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

ducere. Veneti, ut qui in deliberando ad tutiora semper inclinant, uel forte alicuius Alemani ipsorum pecunia corrupti enuntiatione consilio Maximiliani perspecto, respondent imperatorem multis militum copiis, quibuscum Romam iret, haud indigere, se paratos esse in eius gratiam, cum suo exercitu illum, quo uellet, deducere. Hoc nuntio ad Maximilianum remisso exercitum suum eo proficisci iubent, unde Germanos in Italiam irrupturos putabant. Maximilianus satis intelligens se suis artibus a Venetis peti, cum paucis equitibus e Tridento in Ulteriorem Alemaniam,


195. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

foedus et societatem rex Lodouicus nondum ruperat), quo et Galli in causam descendentes Alemanico illigarentur bello, rogare, ut cum Maximiliano bellum pro sociis ex foedere suscipiant. Et quoniam Francorum rex cupiens sibi cum Maximiliano omnia integra esse, conscripto exercitu nihil auxilii Venetis portabat, sed Mediolanensis imperii fines quietis stationibus tantumodo tutabatur, apparebatque haud aegre laturum Gallum, si clade aliqua Maximiliani animus minueretur, quamquam Gallus non minus optabat de ferocia Maximiliani demi quam noua


196. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | SubSect | Section]

causa facere, sed omnia ad communem utilitatem referre. Gallorum rex Ludouicus XII Venetis bellum indicit, qui conditiones propositas respuentes manum conserere statuunt; rex Triuilio Ripaltaque ab hostibus recepta Cassianum cum exercitu aduolat. Dimisso pontificis legato conscribit ocyus exercitum, atque quum primum per anni tempus licuit, transmissis Alpibus Mediolanum uenit. Inde misso Venetias uno ex aulicis nobili uiro senatui Veneto suo


197. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

tormentorum, metum simulans, ne hostes praelium subterfugerent, quatriduo continuit. Dux Veneti exercitus Bartholomeus Liuianus, regem loco iniquo inclusum esse existimans, literas ad Venetos ferocibus dictis refertas, suo et legatorum nomine, qui ex Venetis ciuibus secum in exercitu erant, conscribebat, quibus propediem fore affirmabat, ut barbaros fuga dissipatos regemque ipsorum captum uiderent. Gaudebant illi ea uerborum contumelia exultabantque uana et mox in contraria cessura spe. Verebatur rex, ut demonstrauimus, ne Veneti praelium uitando ducerent bellum.


198. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

Gallicae uir nationis, cum Iacobo Triuultio praeerat, adoritur, atque ita praelium ferociter iniit, ut Gallos primo congressu loco moueret. Quod ubi rex conspexit, adhortatus suos in primam aciem aduolauit, atque cum omnibus suis turmis, quod roboris in exercitu Gallico erat, impetu in hostem facto confestim aduersarios in fugam coniecit, capto Liuiano caesisque ex Veneto exercitu quatuordecim millibus hominum, paucissimis ex suis desideratis.


199. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

in primam aciem aduolauit, atque cum omnibus suis turmis, quod roboris in exercitu Gallico erat, impetu in hostem facto confestim aduersarios in fugam coniecit, capto Liuiano caesisque ex Veneto exercitu quatuordecim millibus hominum, paucissimis ex suis desideratis. Quo facto uisum est Italis, qui praelio interfuerunt, aciem Venetorum prorsus inermem et sine dextris fuisse, Gallos uero centimanos extitisse; quanquam


200. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

aciem Venetorum prorsus inermem et sine dextris fuisse, Gallos uero centimanos extitisse; quanquam Bazethes Othomanus, Turcarum rex, audito huius certaminis euentu Gallos fortunatos appellauit, qui opificem hostem ad fugam plane quam ad pugnam aptiorem habuerint. Profligato exercitu Veneto princeps Petilianus, cui summa imperii in exercitu permissa erat, cum reliquis copiis in Brixianum agrum urbem ingressurus contendit. Brixiam non admissus Venetias uersus abiit atque ad oppidum, quod Venetiis tribus millibus passuum distat (incolae Mestrim uocant)


201. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

Gallos uero centimanos extitisse; quanquam Bazethes Othomanus, Turcarum rex, audito huius certaminis euentu Gallos fortunatos appellauit, qui opificem hostem ad fugam plane quam ad pugnam aptiorem habuerint. Profligato exercitu Veneto princeps Petilianus, cui summa imperii in exercitu permissa erat, cum reliquis copiis in Brixianum agrum urbem ingressurus contendit. Brixiam non admissus Venetias uersus abiit atque ad oppidum, quod Venetiis tribus millibus passuum distat (incolae Mestrim uocant) consedit. Interim Bergomates, Cremenses, Brixiani,


202. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

Maximiliani de se arbitrium expectare. Quo facto Francorum rex non minorem modestiae laudem quam uictoriae tulit, tametsi hac animi moderatione totum uictoriae fructum pene effuderit. Nam tunc haec ferebatur opinio: si cum uictore exercitu Mestrim progressus esset, respublica Veneta ultimum fuisset passura, propterea quod illius ciuitatis plebs, quae magna ex parte ex conuenis et externis hominibus constat, Slauenis, Albanesiis, Graecis et Circumpadanis Italis, nihil magis tunc optabat quam dari sibi


203. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

relictum erat, misso Veronam quodam Alemano episcopo urbem ciuium uoluntate in suam ditionem redegit. Veronae defectione Patauini quoque Alemanicum praesidium intra urbem accępere, praetore Veneto sine iniuria emisso. Caeterum dum et Maximilianus contrahendo exercitu in Germania moratur, et rex Gallorum Mincium amnem Benacumque lacum imperio suo terminum constituit, Veneti paulum a terrore collecti, Patauina plebe eorum coepta adiuuante ― plebs enim senatui suo semper aduersatur ― Patauium recipiunt, pulso Alemanorum praesidio, quod numero


204. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

confisi, nihil sibi a Venetis tanta strage infractis timendum putabant, ignorantes Venetorum animos non ita mercatura corruptos, quin existiment interdum fortunae esse obluctandum. Iam Maximilianus, contracto simul peditum, simul equitum iusto exercitu, fines Italiae ingressurus erat, quum Venetorum oratores ad eum accesserunt, infimis praecibus petentes, ut sibi ad se adeundi dicendique potestatem faceret. Qui magis ueteris Romani imperii maiestatis quam suae fortunae memor, et ob id elatior, aditum Venetis


205. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

insaniam fouebat. Itaque re alia alio, ut fit, trahente, animisque in diuersa studia uersis, nihil quod aut ad instaurandos sacerdotum mores, aut ad hostes Christiani nominis contundendos pertineret, agi tunc potuit. Deposito igitur censurae metu Iulius pontifex coacto exercitu per se in expeditionem profectus est. Atque dum Mirandulam oppugnat, quae tunc cum Ferrariensium duce erat societate iuncta, ratus ibi haud difficilem uictoriam fore, eo quod ciuitas minus firma esse uidebatur, a Gallis Iacobo Triuultio duce profligatur. Sane


206. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

mandare, et ipse eodem terrore correptus terga hosti dedit. Et quia exitus ex urbe non patebat, cedes omnia obtinuit: milites Itali ad unum fere omnes cum magna Brixianorum parte trucidati sunt, urbis fortunae direptae, Andraeas quoque Grittius, ciuis Venetus, qui mercatura intermissa cum exercitu Veneto Brixiam ingressus fuerat, uiuus captus. Nam is suorum acie inclinata in hospitis cuiusdam aedem pauidus profugerat atque ita, hostium furori spatio dato, praeter captiuitatem nihil in eum grauius consultum est.


207. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

signa conferre uehementer cupiebant. Rursus Galli aegre patiebantur Hispanum armata manu suam prouinciam inuadere. Itaque Caston Fuxius, Francorum regis sorore ortus, cui summa rei Gallicae in Italia permissa erat a rege, iuuenis raro animi simul et corporis robore, lustrato ad Ferrariam exercitu pergit ad hostem. Hispani, ut sunt insita uafri calliditate, praelium ex occasione commissuri et Gallos, ut saepe alias fecere, temporis spatio segniores ad dimicandum reddituri, collem satis editum tribus millibus passuum Rauenna distantem castris coeperant, nec facile aduersarii illos


208. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersus Iulium pontificem nequicquam coniurarat, regibus Christianis, ut dictum est, in diuersa studia diductis. Rex Hispanus audita suorum aduersa pugna, reque, ut gesta erat, cognita, et ob id parum admodum perturbatus, magnam Hispanorum partem ad arma concitat, confestimque ingenti exercitu confecto Vasconum fines Gallicae ditionis, qua illa gens Pompelonenses attingit, ingredi iubet, ad Pompellonemque urbem, quae tunc in societate Galli regis erat, sedem belli constituit, eo consilio, ut inde Aquitaniae imminens Francos ab Italia auerteret.


209. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

iniuriam inferendi. Rhaimundus Hispanus dux, cuius culpa paucis ante diebus in agro Rauennate ab Hispanis male pugnatum erat, simul ac Gallos Italia excessisse audiuit, easque regiones, ex quibus illi digressi erant, sociis Germanorum armis obtineri, reparato exercitu - et ita ab Hispano rege ei mandatum erat ― ignominiam turpi fuga acceptam dempturus eo confestim perrexit. Nec solum urbes, quas Galli reliquerant, societatis nomine, quam, quia pontifex princeps eius erat, sanctam appellabant, intra paucos dies occupauit, sed etiam Mutinam et


210. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

ad regium fastigium accesserat. Itaque Corguthis suasu latro fit obuiam Halidi in radicibus Dindymi montis, quo, priusquam Achimathes regiis opem laturus, quem Amyso iam profectum constabat, eo cum copiis suis accessisset, manum cum hoste consereret, ratus et se tutius cum uno exercitu praelium initurum, et Halyde profligato uiam ad imperium Achimathi praeclusum iri. Halys ubi animaduertit latronem acie instructa ex aduerso uenire, et ipse suos arma capere iubet atque in latrones impetum facere. Commisso certamine atrox editur cędes, ut fieri necessario solet


211. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

latrones in proximos montes se contulere, regius uero exercitus haud effusa fuga castra repetiit. Selynes interea Tauricam chersonesum subigit, Tartarorum auxilia impetrat; cum exercitu ad Istrum in Triballorum agro considet; simulato odio patri blanditur et stationem sibi in Hungarorum finibus concedi postulat. Interea Selynes, natu ultimus regulorum, magni uir spiritus, cognito patris consilio, insita animo industria haud cunctandum tali


212. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

eum confestim in prouinciam sibi destinatam proficisci. Hic nihilominus bellum in patrem moliens amicos et milites ad suas partes allicit; Baiazethis Constantinopolim redeuntis pedes cum exercitu premit, suosque ad pugnam stimulat. Selynes animaduertens conatus suos non ex toto, ut optabat, procedere ― nam et Danubii limites tenere cupiebat, ut si ad spem euentus non respondisset, effugium, ut dictum est, ad Hungaros pateret, et a regni sede haud procul


213. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

scelesti consilii certus esset, tamen qua potissimum parte bellum moueret, parum illi constabat. Itaque consulit amicos, Hadrianopolimne inuaderet, an prius regni sedem et thesauros, maximam turbae militaris illecebram, iret occupatum. Sed quum neutrum amici incolumi paterno exercitu faciendum censerent, licet Constantinopolim, ubi regii thesauri asseruabantur, in potestate habere e re sua uideretur, statuit, id tutius consilium ratus, milites uariis uersando artibus ad se trahere, atque ad transfugia pellicere, omnibus prius prouinciis, quas inter


214. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

liberorum turbae ne tota quidem Asia ad uictum sufficit, atque ita, si ille regnum obtinuerit, Asiatica uectigalia regiae duntaxat familiae sumptus ministrabunt: uos reliqui uulgus ignobile, spectatores potius alienae fortunae quam possessores eritis. Quare si, quod nolim, cum paterno exercitu necessario pugnandum fuerit, mementote eo nostram causam deductam, ut non nisi dimicatione et uictoria non modo tuti, sed etiam innocentes esse possimus. Nam quamuis patrem ipsum Bazethem amore in patriam superemus ― ille enim suae affectioni inseruit, nos publicae


215. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

ingenii omnis fortunae capacis, seu desidis imperii fastidium, praesertim rapto uiuere assuetis. Sinonem a Baiazethe ad colloquium missum aggreditur et fugat; mox tamen ipse a Baiazethis exercitu uincitur. Igitur Selynes spei plenus patrem Constantinopolim uersus, ut dictum est, iter habentem sequi coepit, uestigiis eius ita insistens, ut ubi pater noctem egisset, ipse eodem loco postridie se reciperet, eo consilio, ut si Achimathi, ut rebatur,


216. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

paterque illius accessum forte desperasset, praesto haberet in eandem spem genitum, quem tanti tumultus causa quasi necessario regem designaret, haud diffidens etiam aliquem ex regiis amicis, quos sibi iam diu multis officiis parauerat, id ipsum Bazethi suasurum; sin uero pater obiecto exercitu uenienti obsisteret, occasione pugnandi oblata uteretur, satis credens proposito certamine bonam paterni exercitus partem ad se transituram. Nempe, Bazethe ob grauescentem in dies magis ualetudinem supremis


217. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi admiratione paululum uelut attonitum silentium tenuisse, mox renidentem dixisse habitum corporis filii sui audacię atque animi elationi haudquaquam respondere. Nempe Scythae eos maxime magnis rebus gerendis idoneos putant, quos specie corporis excellere uident. In hac pugna ex Selynis exercitu quatuor millia caesa esse dicuntur, uictores uero circiter quingenti desiderati sunt. Hinc in Tauricam chersonesum fugit; praetorianorum gratiam aucupatur; hi Selynem sibi regem dari tumultuose flagitant; Baiazethem assentiri


218. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

se contulit. Curam illi intendebat, ne Selynes imperii auidus gloriaeque appetens militaris Turcarum studia in se accenderet, Achimathisque e contrario modestia atque in patrem pietas apud gentem inquietam armisque deditam pro socordia haberetur. Igitur nondum exercitu dimisso, quemadmodum citra tumultum Achimathi regnum confirmaret, agitare cum amicis coepit. Nam praetoriani milites, quos Ianiciarios uocari diximus, pre se ferebant se uiuo rege alium suffici non passuros, quod quidem non charitate in Bazethem, sed odio in Achimathem


219. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

in Pontum cadit, inuento (iam enim literis Mustaphae Iurisii Dalmatae, Achaiae praefecti, e Taurica chersoneso reuocatus eo peruenerat, exercitumque reparare coeperat spe repetendi regni paterni) praetorianorum nomine hortantur, Constantinopolim accederet atque assumpto paterno exercitu aduersus Achimathem expeditionem susciperet. Ille uero pro ingenita calliditate ita perplexe respondit, ut appareret imperandi solum causa se pietatem relicturum, alioqui ab honestate nequaquam discessurum. Ait enim se non nisi regem atque in patria sede collocatum ob


220. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

consilii sui omnino inscium, illa sola pila, quae radenda essent in rege, illiniri. Turcae autem caput et magna ex parte corpus reliquum, praeter superius labrum, radunt. Re in hunc modum composita hortatur Achimathem, missis ad eum literis plumbea pila inclusis, ut cum exercitu propius Prusam accedat occasionique suae non desit. Iisdem literis ei cuncta, quae parabat, ordine perscribit, mandatque insuper, ut lectis literis tabellarium extemplo interficiat, ne si consilium parum procederet, certo eius uitae periculo emanaret. Nuntius ad Achimathem


221. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Selynem transfugiunt, eo consilio repentene capto, an ex composito, parum comperii. Transfugae ab Selyne benigne excępti monent, iubeat suos clamorem tollere, pugnamque confestim inire, affirmantes nihil roboris esse in Achimathis exercitu, utpote qui speraret ipsum destitutum iri a suis. Quod ubi Achimathes Othomanus conspexit, ratus, ut erat, se proditum, atque in insidias praecipitatum esse, animo statim concidit, metuque consternatus ― et erat ad bellum gerendum minime idoneus ― non tempus pugnae eligere


222. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

potuit, non aciem instruere, non subsidiis firmare, non ullum imperatoris munus obire, nec denique matura saltem fuga salutem sibi parare. Itaque uix tentato quidem certamine primo statim hostium impetu in fugam conicitur; pauci ex eius exercitu pugnantes, caeterum in fuga ad quinque millia interfecti. Achimathes animaduertens res perditas esse, ne fugiens agnosci posset, uestem suam cum gregarii militis ueste permutat; quam dum induit, a Cialapia Ducagino, hostilis turmae praefecto, agnitus


223. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

haud imparatum admisso equo eum inuadit, spiculumque lanceae forte in latus Scythae, qua thorax ferreus inter se non coierat (non enim suis sed raptis armis utebatur) adegit, delapsumque ex equo semianimem uinciri iubet. Duce amisso agrestes ― iam enim et Ioannes Sepusiensis cum exercitu aduenerat ― partim fugae sese mandare, partim errori ueniam petere, partim neque proelii, neque precum, neque fugae meminisse, sed metu perculsi torpere. Quos ita consternatos atque animi incertos Sepusiensis nactus magna ex parte concidit, nulla quidem ira aut ingenii crudelitate, sed


224. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

Euphratem bellum, ut suo loco memorabimus, gerebat statuit Turcas, qui limitibus Hungaricis appositi erant, armis urgere, quandoquidem intima regni Turcaici cum suis copiis, quae paruae admodum erant, penetrare haudquaquam tutum uidebatur. Nempe Selynes Europaeas regiones non adeo uacuas exercitu reliquerat, quin essent, qui a circuniectis hostibus fines Turcaicos tutari possent. Arx est in tumulo satis decliui, ab Illyricis regibus, antequam Turcae in Europam transgressi essent, extructa, incolae Chaualam uocant, inter Samandriam et Taurunum posita, paulo minus a


225. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

ad muros Chaualae omnes, qui faces portabant, succedere iubet, Hungaris relucentis flammae conspectu attonitis. Igitur Turcae rati, ut erat, hostes metu quietos esse, quosdam e suis Chaualam, et ita his a duce imperatum erat, intromittunt, reliqui partem hostium, qui secreti a coetero exercitu ad tormenta aenea, quibus arx Chaualae deiciebatur, excubabant, adoriuntur, quosdam ex his repugnantes interficiunt, alios uiuos capiunt, plures in fugam conuertunt. Qui refugientes ad suos Turcarum manus euaserant, tanto terrore Hungarorum castra complerunt, ut uix ducis et


226. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

uoluisse Ioannem Sepusiensem in ordinem cogi, qui sane illi magis suspectus erat quam ullius sceleris compertus, nisi forte tam abiecti animi rex fuerit, ut maluerit securitati suae quam regno et gloriae, famaeque consultum esse. Selynes cum exercitu contra Ismahelem Sophenum proficiscitur; hostis detrectato certamine Turcas fame enectat. Per idem fere tempus Selynes Othomanus, coacto, ut paulo ante dictum est, ingenti exercitu in Asia aduersus Ismahelem Sophenum, Armeniorum ac multarum


227. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

esse. Selynes cum exercitu contra Ismahelem Sophenum proficiscitur; hostis detrectato certamine Turcas fame enectat. Per idem fere tempus Selynes Othomanus, coacto, ut paulo ante dictum est, ingenti exercitu in Asia aduersus Ismahelem Sophenum, Armeniorum ac multarum aliarum gentium, quae inter Hircanum et Persicum mare incolunt, regem, profectus est. Causam belli inter ipsos contracti hanc extitisse ferebant. Ismahel, quum sese crederet ueram illorum regum progeniem, qui


228. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

unum ex omnibus Minoris Armeniae regulis neque legatos ad se mittere, neque ipsum ad se uenire, neque sibi fuga consulere, ratus, ut erat, eum belli consilia animo uolutare, Sinonem spadonem cum parte exercitus ad ipsum subigendum misit, ita ut et ipse haud procul a Sinone cum reliquo exercitu abesset, auxilio futurus, si res postulasset. Alaudola accępto hostium aduentu haud cunctatus est his obuiam ire. Caeterum uix conserto praelio Alaudolani seu dolo, seu metu terga uertunt. Regulus inter tumultum elapsus cum paucis in montes Ciliciae pene inaccessos profugit, quamquam a


229. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

conati sunt Rhoxanos, quos Rubros uocant, a Polonorum imperio fraude primum ac clandestinis suasionibus auertere, sibique adiungere. Mox ubi illos ad defectionem nequiquam solicitando occulta consilia parum processere, comparato iusto exercitu quaedam Lithuaniae oppida ad Polonum spectantia, in finibus utriusque imperii posita, oppugnare aggressi sunt. Caeterum inde a Polonicis praesidiis erumpentibus non sine cęde repulsi iterum maiore manu coacta fines Lithuaniae adorti sunt, Smolencumque oppidum, adiuti quorundam


230. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

experiundo eorum corpora simul et animos ad bellum acuebant. Caeterum imperium fraude quęsitum haud altius radices aegit, quum praesertim non suis, sed alienis uiribus inniteretur. Nam seruiles animi, postea quam se iusto exercitu auctos uiresque regni ex se pendere uiderunt, reputantes perfidiae praemium regnum fore, inito inter se consilio aduersum caliphem coniurant. Cur enim sacerdos curandis sacris constitutus, qui in ocio aetatem agit, quippe qui nusquam e cubiculo prodit, uerum in sella aurea


231. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

iubent illum sacra dumtaxat capescere, uetito eo pro imperio quicquam de caetero agere. Extorto caliphi regno, quum seruorum imperium ad ducentos fere annos durasset, tandem a Turcis hunc in modum deletum est. Selynes cum exercitu contra Cercassos tendit: suos hortatur ad proelium. Selynes, ut supra dictum est, Cercassis infensus aduersus eos cum exercitu proficiscitur, perque eam Cappadociae partem, quae cum Cilicia continens est, iter faciens in Syriam monte Amano superato


232. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

ad ducentos fere annos durasset, tandem a Turcis hunc in modum deletum est. Selynes cum exercitu contra Cercassos tendit: suos hortatur ad proelium. Selynes, ut supra dictum est, Cercassis infensus aduersus eos cum exercitu proficiscitur, perque eam Cappadociae partem, quae cum Cilicia continens est, iter faciens in Syriam monte Amano superato descendit, et prius quam ei hostium quisquam occureret, ad Orontem fluuium in agro Antiochensi castra posuit. Consauus Cauirius, ubi accepit


233. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

partem ad Turcaicum imperium inclinaturus uidebatur ― quippe is statim post hoc praelium se urbemque Heliopolim in ditionem Turcaicam permiserat constituit uti uictoria, quum praesertim Damascus quoque in uoluntariam concessisset deditionem. Itaque Damasci aliquot dies in reficiendo exercitu moratus ― et est urbs aedificiorum magnificentia, coeli temperie ac salubritate, simulque soli hubertate, fontium fluuiorumque amoenitate, fructuum copia nulli in tota Syria secunda ― Gazam contendit, praemisso cum parte copiarum Sinone Macedone, qui, prius quam


234. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

Igitur paratis omnibus, quae ad iter per solitudinem faciendum neccessaria uidebantur, quendam Mehmethem Haessęum cum duobus millibus equitum praemisit iter exploratum, ne quid occultum aut repentinum ab hoste ingrueret. Hunc subsequi iussit cum iusto prope exercitu modicis itineribus Sinonem Macedonem; ipse cum peditatu et equitibus regiis postremus iter ingressus est. Biduo Mehmethes per solitudinem iuerat nullo hoste obuio, tertio die ei Iamberdinus cum equitibus suis occurit, iter Turcis pro uiribus infestum redditurus. Non fefellit Turcas


235. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

spe et fama inuenta est, gemmarum praeterea ac praeciosae suppelectilis magna uis reperta. Caeterum Turca existimans neque Aegyptum neque Syriam Thoma incolumi nunquam quieturam, Iamberdinum, adiuncto sibi Cahirio (uterque autem Thomae solidano erat inimicus), tradito eis iusto exercitu ex Turcaicis copiis delecto, Thomam persequi iubet. Qui ubi ad Abdiam Saithicae regioni imperitantem peruenere, eum primo pro maiestate ipsius ac uerecundia (ferunt enim illum longa cognatione stirpi Machomethis, Turcaicae sectae auctoris annexum) molli oratione hortati sunt, ut


236. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

Lodouici Tuberonis abbatis Dalmatae Commentariorum de temporibus suis liber undecimus Salomon Selynis filius a pietate regnum auspicatur; Iamberdinus Damasci praefectus a Turcis deficit; ab exercitu contra illum misso interficitur; Damascus Alaudolae iunioris fidei committitur; Verbosanienses Turcae Iahiciam tentantes a Chegleuuo Dalmata funduntur. Salomon, Selynis filius, regno inito ratus nihil honestius neque popularibus accaeptius esse quam regnum a pietate et


237. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

non stimulauerit, torporemque, quo iam trigesimum annum marcescunt, excusserit. Hungarorum in regem suum improbitas; Tartari a Turcis in Polonos immissi magnam suorum cladem patiuntur; Hungarorum nomen Turcis formidabile; Machmet Alys cum exercitu a Hungarorum finibus inglorius reuertitur; Turcae Taurunum et Sabaczium oppugnaturi magnis itineribus ad Sauum contendunt; Moesorum et Hungarorum animos sibi calliditate sua deuincire credunt. Posteaquam dicendi finem coepit, omnes censuere, magis quia id cordi


238. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

regem fugientes eas regiones petierant, eo deduci imperauit. Quibus cum magnam uim lyntrium, quas in proximis regionibus fabricandas curauerat, adiecisset, ripas Danubii diligenter custodiri, urbemque ea quoque parte obsideri iussit. Interim lustrato exercitu in agro Hadrianopolitano, magnis itineribus per Thraciam Nessum in Dardanos, hinc in Moesiam contendit, inde ad Sauum amnem, qua is Danubium influit Moesosque a Pannoniis dirimit, ingentibus cum copiis Taurunum ac Sabactium oppida, ut dictum est, oppugnaturus pene cursim atque


239. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

uertit. Nam Turca hac, ut ferunt, iniuria irritatus ― et sunt Turcae ob ingenitam simulationem ad scelera ipsorum excusanda haud omnino infacundi ― nulli Christianorum, quos in potestate posthac, uel fide interposita, habuit, pepercit. At Hungari ubi accepere Turcarum regem cum ingenti exercitu fines Pannoniae inuasisse atque ad Taurunum castra posuisse, quia pacis modo incuriose id temporis agebant, trepidare coeperunt, pauoreque ac consternatione impediti, nihil, quod salubre esset, expediebant. Tandem terror instans coegit eos ad consultandum, quonam modo obuiam


240. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

utpote sine quo maiora tormenta nulli usui obsessis fuere. Caeterum Salomon contemplatus Tauruni oppidi situm, moeniaque haud quaquam prompta oppugnanti cernens, adhibito amicorum consilio aliquamdiu deliberauit, in intimumne Hungarorum regnum cum copiis penetraret, hostesque ab exercitu imparatos persequeretur, ratus omnes Hungariae urbes in ditionem suam facile cessuras, si Hungaros commisso praelio profligasset, an uero omisso tam audaci et periculoso consilio Taurunum, licet loci natura et operibus, ut dictum est,


241. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

Slancamenium, Petrouaradinum, egestis prius rebus, quas incolae, quo expeditiores aufugerent, reliquerant, igni iniecto ultionis praetextu, ut ira potius quam crudelitas auaritiae coniuncta esse uideretur, succensa soloque aequata, eo maiore Salomonis dedecore, quia Turcae, ubi rex cum exercitu adest, praedari aut quemquam praeter armatum hostem ac repugnantem uiolare nefas putant. Et ne Turca inde abeunte Hungari ea oppida facile restituerent, materia, quae ab igne illesa superfuerat, partim in Sauum, partim in


242. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

Et quum omnes Turcarum conatus eo magis frustra essent, quia Salomon equites et honestioris fortunae uiros ab oppugnatione arcebat, eo consilio, ut si cum rege Hungaro collatis signis esset decertandum ― credebat enim Hungarum suis auxilio uenturum quod roboris erat in eius exercitu, nulla ex parte imminutum hosti opponeret, multique Turcarum in oppugnatione uariis hostium telis percussi caderent, appareretque Hungarorum pertinaciam haudquaquam subactum iri, Gallus quidam, qui ad extremum perditus


243. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

in oppugnatione uariis hostium telis percussi caderent, appareretque Hungarorum pertinaciam haudquaquam subactum iri, Gallus quidam, qui ad extremum perditus homo abiecta religione Christiana ad Machomethanos defecerat, eorum animos infregit, atque ad urbem tradendam compulit. Hic sane in exercitu Turcaico modico aere equo merebat: nempe Turcae Illyricos, Thraces ac Macedonas ob robur uirium, corporumque speciem sibi libenter adiungunt, militiamque exercere cogunt, coeteras uero nationes militiae haud quaquam idoneas censentes contemptui habent. Itaque Gallus spe praemiorum


244. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

in qua erat, parum memor arcanaque ac tacenda per uinum male dissimulans, ausus est dicere, si sibi uiginti millia Hungarorum data fuissent, non modo se Turcarum exercitum in fugam coniecturum fuisse, sed etiam ipsum Salomonem uiuum capturum. Nihil enim roboris in exercitu Turcaico fuisse affirmauit, sed tantum eum tentoriorum ac camelorum, et hominum incondita multitudine conspicuum extitisse. Quae uerba ubi ab ipsis purpuratis, qui sermoni interfuerant, ad Salomonem delata sunt, suadendo ne talem uirum hostibus


245. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

principum imprudentia atque inconsulta quadam superbia ― neque enim Turcam regem, omnium, quos nouimus, potentissimum, pacem petentem ita insolenter aspernari ac contemnere debuerant, ut nullo ei responso reddito legatum insuper sublato gentium iure retinerent, quum praesertim essent ab exercitu minime parati, nullaque fere ad bellum gerendum re instructi neccessaria; regni procuratorum simul negligentia, simul auaritia, ne regem ipsum Lodouicum in crimen traham, quem ob aetatem haud equidem accusandum censeo (nempe in arce ex totius regni tutela conseruanda magnopere


246. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

deinde moriens, quo posteris suis Hungaros conciliaret, Pannonico agro adiungi iusserat. Caeterum Salomon urbe, qua parte muros quassauerat, refecta, uirisque, armis, commeatu, caeterisque rebus ad eius custodiam necessariis affatim munita, ingenti laetitia Hadrianopolim reuersus est, exercitu ita hybernatum dimisso, ut uere ineunte ad primum edictum cuncti, quo iussi fuerint, conuenirent, omnibus rebus ad expeditionem ineundam instructi. Nec immerito Turca tanto gaudio exultabat atque sese efferebat, propterea quod ei solo Othomanorum contigit urbe potiri, quam


247. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

ratus, incaepta a coniuratis siue poenitentia facinoris omitti, siue socordia animi differri: dat literas ad coniuratos cuidam agresti, quibus adhortatur ipsos coniuratos, uti promissa mature praestare curarent, se cum exercitu ad urbem, constituto die, praesto affuturum. Literae, dum parum caute ab agresti consciis redduntur, interceptae, proditionem manifestam fecerunt. Itaque coniurati deprehensi, quaestione habita conuicti, meritas


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.