Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: exercitu

Your search found 400 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 256-260:


256. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

Pugna igitur in hunc modum decreta, ea, quae ad pugnam pertinebant, curantur. Ante omnia Thomory in castra sua, quae in proximo fuisse diximus, proficiscitur, ibi aegre a suis impetrat, ut retro aliquantulum concedant et se cum exercitu regio coniungi patiantur. Ita sequenti die castra nostra cum castris illorum medio fere milliario infra Mohachium coniuncta fuerunt sic tamen, ut et ibi nostri illis non miscerentur, sed esset parvum intervallum inter nostra et illorum castra relictum. Eodem tempore venerunt ex Buda naves


257. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

et frater eius Ladislaus More. Quibus omnibus simul congregatis fuere ad viginti quatuor vel viginti quinque hominum millia, nam navalium copiarum, quae et ipsae eodem in loco erant, nullus in eo bello fuit usus caesare cum illo suo tam numeroso et potenti trecentorum millium hominum exercitu non nisi per duo milliaria distante. Consumpti sunt illi tres dies, qui pugnam antecesserant, partim in pugnae praeludiis, quae assidue fiebant maiori semper hostium quam nostrorum damno, partim in consultando quo pacto et in quo loco cum hoste congrediendum, quem in modum acies esset


258. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

ex primoribus, qui tam longam expectationem pertaesi signa receptui canenda et in castra redeundum censerent. Quod cum monachus sensisset, repente ad regem advolat, pugnam nullo modo differendam esse monet, minus esse periculi nunc cum parte copiarum hostilium quam in posterum diem cum toto exercitu congredi, non esse de victoria dubitandum. Ad quam vocem rex statim signa canere iubet, et simul cum tubarum clangore et tympanorum sonitu exoritur clamor vel cantus potius nostrorum Iesu salvatoris nomen de more invocantium. Et eodem tempore vidimus ingentem copiarum hostilium vim de


259. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

amantes patriae fuerunt? Sed idem ille egregius historiarum scriptor, qui haec scribit, et qui tot convicia in gentem nostram ingerit, huius etiam cladis historiam ita scripsit, ut me pudeat eum ita impudenter rem sibi ignotam in vulgus prodere fuisse ausum. Sed nos ad institutum redeamus. Regis exercitu per ea, quae diximus, vehementer turbato et ad fugam spectante diu tamen etiam postea est pugnatum iam non in latiore illa planicie sed ante ipsa tormenta, quae nobis adeo erant propinqua ut non fuerint a nobis decem passibus remota, donec non solum terrore sed et fumo tormentorum omnia


260. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

abscissum postero die per castra hostium loco triumphi fuit circumlatum longae hastae affixum quod postea ante tabernaculum caesaris stetisse aiunt. Eo die, qui pugnam est insequutus, mille et quingenti ex his, qui capti fuerant, et inter hos magna primorum nobilium pars in coronam positi coram exercitu victore capite sunt truncati caesare sanguinem illorum diis suis libante, pauci ex captivis servati, ut essent, a quibus possent caesar et Himbraim bassa ea, quae opus erant, sciscitari. Inter hos Nicolaus cognomine Herczegh, quod lingua nostra ducem significat, dux re vera et thesaurarius


Bibliographia locorum inventorum

Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1527], De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica. (), Verborum 959, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [word count] [brodaricsmohach].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.