Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: exercitu

Your search found 400 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 332-339:


332. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in imperio bello implicitus, et qui ante Mohachianam cladem ob eius belli magnitudinem affini Ludovico opem ferre recusaverat, tunc regno a Turca misere iam alioquin dilacerato, ut suae ambitioni deserviret, eo non obstante bello novam belli facem misso valido in Ungariam exercitu inferre non dubitavit, cepitque ante omnia Posonium et indictis per reginam (quod monstrum!) comitiis regem se fecit proclamari. 4 Ita primum Ungarico solio domus Austriaca irrepsit, quo iure, quis non videt? 5 Frustra illa ad foedera nescio


333. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

decesissent, ius in Ungariam, quasi vero Mathias aut quispiam alter mortalium de corona sine regno potuisset disponere, aut hereditarium iam tum fuisset Ungariae regnum. 6 Sed ut ulterius procedamus: postquam se regem eligi vi fecisset Ferdinandus, eodem exercitu ulterius progressus, cum Turca Dravanas regni partes popularetur, ipse egregius Turcicae feritatis aemulator Danubianas regni partes sic praeceps devastavit ut brevissimo tempore Zapolium, cui exiguum virium superfuerat caeso ad Mohachium


334. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nefas pulsus infelix princeps? 8 Postquam omnium Christianorum regum nequiquam implorasset auxilia, praemissa Clementi pontifici excusatione Solimanni Turcarum caesaris opem efflagitavit, nec incassum: quippe imperator ipse cum valido in Ungariam traiecit exercitu et totum peregrini magis quam hostis instar brevi peragrans regnum ad ipsa Viennae moenia victor exercitum admovit. 9 Perfidiam quidem istam atque infidelitatem domus Austriaca proclamavit ast, cum ei rei causam ipsa praebuerit, nemini iustius alii quam


335. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

2 Cuncta ilico Ferdinandus commovit perduellionemque rursus inclamitans diciones Sigismundi populabundus invasit ut adeo impar resistendo pusilli mater Isabella ad Solimannum iterum confugere sit coacta. 3 Adfuit ille; at tum primo fugato Ferdinandi exercitu fraudem, quam animo tegebat, pandidit defendendaeque Budae impotentiam praetendens ipsam pro se occupavit, Isabellam Transylvania septemque superioris Ungariae comitatibus iussit esse contentam. 4 Ita trium dominorum iugum ad semel infelix pertulit


336. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

abstineret, amplissimas eum in finem at vanas, pro more Austriaco, pollicitationes adiungens. 7 Solimannus specie defendendae Isabellae, re ipsa quod sua multum intererat per accessionem Transylvaniae potentiam domus Austriacae in vicino adeo non adaugeri, misso exercitu, depulsis Austriacis, facili negotio Isabellam et Sigismundum in suas restituit diciones, magnoque cum gaudio incolarum Transylvaniae restituit. § 5. 1 Tum demum vidit Ferdinandus quam invita (ut


337. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

comitia oportuerat iudicari (Vladislai decretum 1:53), comitia indiceret. 8 Ille pro responso innumerabilem tantum in Ungariam militiam induxit citavitque non tanquam ad comitia vocaret, sed velut ad iudicium, territam iam Zrinii Frangepanique carcere et tanto exercitu nobilitatem, impulitque tandem ut in cunctas Ungariae urbes praesidia acciperent cum nunquam antea ullam Ungariae arcem externum praesidium insedisset, acturus nempe apertis viribus si confictum perduellionis crimen non substitisset. 9 Itum deinde ad


338. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

2 At caesar pro novo laesae maiestatis crimine id accepit. 3 Missis itaque parte una legatis quo 13,3 quo] quae suam diaetae illi significaret indignationem, iusso parte altera illuc proficisci exercitu, subito ea comitia dissipavit; captus deinde Nadasdius truncatusque capite; quem ex intervallo Zrinius Frangepanusque sunt consecuti; sane nullius ceterum criminis rei quam quod supra memoravimus, et quod praesidia caesarea, id est ferrum in proprium iugulum, suapte


339. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

soluta quippe, ut in tanta geniorum diversitate facile praevideri poterat, absque positiva aliqua determinatione comitia, Tökölius suum cursum est prosecutus. 7 Ac quamquam Leopoldo iam aucto auxiliis sexaginta amplius militum milia forent, tamen caesareo exercitu cum Turca comittere non auso Turca Tököliusque 17,7 Tököliusque] Tekeliusque ad Viennae usque moenia pervenere. 8 Tum demum conspirante in Tökölii exitium universa Christianitate profligatus depulsusque


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.