Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: extra Your search found 798 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 173-209:173. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section] inuident , appellamur. Et certe quisque uicinorum regum in petitione regni praeteritus iustam belli causam pretendet, eo quod nemo illorum non ad se aeque ius regni Hungarici pertinere arbitrabitur, si illud quisquam extra solum Hungariae natus nostris suffragiis, quod et fieri debet, et procul dubio futurum est, assecutus fuerit. Quis enim est, qui in Matthiae Chuniadis locum iure propinquitatis rex eligi debeat, quando ille, praeterquam quod nouus homo extiterit, nec permissu Hungarici senatus, sed ui
174. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section] adsint uirtutes, regno haud dignum efficiunt. Ad uirtutes nostri principis, queis certo regna stant atque augentur, neque enim illae intra regnum Boemiae ita latent, ut non ad uos etiam earum fama euolarit, proceres Hungari, animaduertite. Nam nos affirmare audemus non modo Vuladislaui ingenium extra uitia esse, quod quidem per se haud parui faciendum est, sed etiam illi eas inesse uirtutes, quae quemlibet maximum principem decent. Est enim in eo summa humanitas, fides iustitiae conseruatrix egregia, comitati mixta seueritas,
175. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section] a principe senatus conuocata ad Rhacosium campum armata conuenit, quem esse in Pestano agro supra demonstrauimus. Ibi maioris partis consensu regem declaratum Albam Regiam magna deducunt frequentia. Sed priusquam rex urbem ingreditur regni insignia accepturus, ad aedem diuae Virginis extra muros in planitie satis patente sitam diuertit. Est in uestibulo huius templi porticus quae templo annexa eius parietes undique cingit. Hanc, qua portis templi imminet, rex cum selectis procerum ascendit, seseque conspectui uniuersae multitudinis in subiecta planicie consistentis offert.
176. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section] necessarios augere soleat. Vbi igitur Albertho innotuit regnum Hungariae ad Vuladislauum delatum esse, seseque elusum, ira inflammatus iubet suos Pestanis portis obequitare, in praesidiumque Boemicum, quod oppidanis additum erat, probra ingerere, atque ad leuia certamina extra oppidum elicere. Oppugnare autem Pestum non poterat, quum nullum oppugnandae urbis apparatum secum attulisset. Sed postea quam uidit oppidanos iussu Vuladislaui ― uir enim fuit, ni stupidum dixeris, satis mansueti ingenii ― quietos esse, atque intra muros sese continere,
177. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section] non minus quam totius praesidii tot secundae pugnae, restituit, et Polonis omnino infregit audaciam. Quidam ex Hungaris equitibus, dum caeteri, qui leuia praelia cum Polonis erumpendo conserebant, oppidum repeterent, Polonum equitem extra suorum agmen nactus subditis equo calcaribus infesta hasta petit. Polonus quoque ex aduerso concitato equo hosti occurrit. Attamen seu uiribus, seu arte, seu utroque impar, primo ictu ex equo precipitatur. Hungarus iacenti uincula indidit, uehementerque obluctantem ad
178. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section] Friderici Augusti filius ratus, ut erat, recuperandae Austriae tempus aduenisse, eo quod et Alberthus regnum Hungariae non mediocriter turbauerat, bonamque suarum uirium partem eo conuertere Hungaros cogebat, et quod ipsi Hungari maximis inter se seditionibus agitati extra regnum posita tueri non poterant. Ad haec ex regni petitione ac repulsae ignominia odio incensus de bello Hungaris inferendo coepit cogitare. Communicato igitur cum amicis consilio, ad quos de magnis rebus referre solebat, ex omnium
179. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section] nihil est timendum. Rex ibi paucorum consilio absque ullo exercitu accersitus de imperio, ad quod nos quoque haud ab exigua Hungarorum parte uocamur, cum fratre inimicissimo certat animo. Hungari ipsi inter se ita dissident, ut ne ipsum quidem regnum queant deffendere, nedum extra posita tueri. Sine certamine igitur uictoriam consequemur. Atque si Deus coeptis annuerit, maiora quam animis concipitis agrediemur, unde praeter meritas pęnas, quas ab hostibus expetemus, qui tantis cladibus Austriam, terram nobilissimam, affecere, et ingenti praeda explebimini,
180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section] apud se inuenta
sunt, spoliati, tamdiu in custodia habiti sunt, donec ingenti pecunia sese redemerunt.
181. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section] Ihassius iunior, natione Rhassianus ― ita Roxanos, qui Triballorum ac Moesorum agros nunc incolunt, Hungari uocant: is autem in Hungarorum exercitu leuis armaturae centum aequitibus praeerat ― ad regem accedit orat, permitteret se in hostem Tatharum extra ordinem uiritim pugnare. Audierat enim Rhassianus, quod profecto iuueni alioqui gloriae cupido iram uehementer accenderat, Moesos ab illa gente, ueluti sibi bello impares, contemptui haberi. Permissu regis equum sumptis armis conscendit, atque in medium prouectus ex Tatharis
182. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section] possidet, antiquo Hungarorum instituto cogitur proprio sumptu, pro facultate scilicet rerum suarum, sese ad bellum parare, atque regi in expeditionem proficiscenti adesse, hostesque a patrio duntaxat solo arcere. Neque enim extra regni fines suo quisquam impendio militare lege cogi potest. Itaque rex cum magnam Boemorum ac Hungarorum manum contraxisset, aduocato senatus Hungarici concilio cum eo deliberauit, an Viannam iret oppugnatum, prius quam copias ad Albam admoueret, non
183. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section] cupidiores erant regi eius animum laudibus efferentes assentiebantur, suadebantque arma Austriae inferenda et dandam operam. Caeteri, presertim sacerdotes, non tam belli metu ac periculorum quam laboris atque impendii tedio, otiique quam famae studiosiores, negabant e republica Hungarorum esse extra regni fines id temporis, quo nondum omnino sedata erat ciuilis discordia, mitti exercitum. His rex quoque tandem ita est assensus, ut facile suspitionem praeberet se paulo ante gloriae cupiditatem simulasse. Igitur Vuladislauus Albam Regiam cum
184. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section] succedere, quum pluribus aliis locis, tum praesertim qua pons ligneus ante portas urbis fossae iniectus aditum in urbem dabat, et quid animi ad sese tutandos hostes haberent, missilibus lacessendo atque ad leuia certamina, pari numero extra oppidum conserenda, prouocando experiri. Alemani, stationibus uariique generis tormentis locis opportune dispositis, intra moenia sese continere, hosteis a muris missilibus impigre
185. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section] Ac sicut ipsi in urbem aqua interfluente, quae urbis moenia cingebat, irrumpere non poterant, ita Alemanos ab eruptionibus, adempto his omnium rerum usu, quae extra oppidum petebant, prohibebant. Dum Alba hoc modo obsidetur, Cinisius cum suo exercitu, quinque millibus autem fere hominum praeerat, Vassontem castellum, quod ab Alemanis captum, nec procul a Vesprimio esse ante diximus, it oppugnatum, atque non sine caede suorum breui
186. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section] compulsi, quum reliquum noctis trepidi egissent, prima
luce deditionem facere coguntur, mox sacramento adacti, ne de caetero Hungaris iniurii
forent, uerecundia regiae maiestatis, qua Boëmi paulo quoque ante usi fuerant ab oppugnandis Hungarorum castris sese abstinendo, uti, quo uellent, extra Hungariam cum
omnibus suis rebus tuto abirent, dimissi sunt. Atque ita tandem Boemorum latrocinio
modus est impositus.
Ductis deinde duobus muri utrinque brachiis regionem protensis munitionibus ad
rupes zephyro obiectas moenibus circundat, planitie omni extra munitiones
relicta, quam partim sylua, partim palustre solum id temporis obtinebat. Nam
quicquid urbi inde adiectum est, id totum postea ciues aucti fortuna
extruxere. In medio fere oppidi, regionem hanc nunc incolae
ducis nece consistere) parant in muro, qua duci erat accedendum, tormentum, quod
uti
saltem arcem urbis a regis impetu defenderent, sese propediem cum exercitu, adiuncto
priore Varanensi et Iacobo Scytha, affuturum pollicetur.
Vuilacenses ubi uident regem cum paruo exercitu muris succedere, portis apertis
armati erumpunt. Rex haud suspicatus oppidanos extra muros pugnam inituros nec
equo ad rem militarem idoneo, sed tolutario uehebatur, nec ferreo tegumento corpus
munierat. Itaque adhibito equi sui gressu respicit ad equites, qui pone sequebantur, nulla
uoce ad eos cohortandos aedita. Nam sicut nullo agendi, ita
alterius uiri sponsam
esse asseuerare. Parentes puellae, rati dandum esse puellari spatium perturbationi, haud
asperius filia obiurgata opilionem dimittunt, inito cum eo consilio, ut puellam nactus rei
agendae opportunitatem raperet.
Puella igitur, quum forte ad hauriendam aquam de more extra pagum profecta esset,
a latente in insidiis proco, quem maxime oderat, excipitur, deductaque in proximam
syluam tacito suorum, ut dictum est, consensu comprimitur. Quae quidem per uim
stuprata, ubi domum aegra animi regressa est, iniuriam ad parentes, eorum consilii
eo indignam proferre ausus
esset. Nec sane immerito. Nam sicut illum praeter morem humanae naturae nullo
genitali semine procreatum esse arbitramur, ita omnes mortales sanctitate antecessisse nulli
dubium est.
Quum igitur nos extra uestra positi sacra Christum tanti facimus, cur tu aduersus
nostras leges in Machomethem tam impie inuehi ausus es, qui quidem itidem Deo,
ut putamus, acceptus, et in paucis charus fuit? Turcasque perinde ac uanę superstitionis
ac stultitiae
ad sese ab hostibus tutandum, uerum etiam ad fines
imperii sui proferendos.
Orator ab hoc colloquio e regia egressus triremem, qua Constantinopolim aduectus
erat, repetebat, quum eum regius lictor consecutus regis uerbis iussit quam primum soluta naui extra fines regni enauigare. Non desunt insuper, qui dicant quasdam naueis a
rege submissas, ut Venetam triremem Hellesponto egredientem adorirentur, atque si
possent una cum uectoribus submergerent. At ego tantum scelus Bazethem iussisse haud
arbitror, quandoquidem et
onere leuari postularent. Quae profecto
res ei uel maxime perniciem maturauit, omnium animis regis illiberalitate offensis. Est
enim fere sapientibus solemne regibus, quum ineunt regnum neminem ab se tristem
dimittere.
Huius regis auaritiae quum fama extra Italiae quoque fines uulgata esset, ferunt
quendam Dalmatam, ut est ea gens in alienis rebus inquirendis natura paulo curiosior,
ita de Alfonsi rebus sensisse: regem aut esse mente captum, aut propediem (iam enim de
Gallorum in Italiam ingressu rumor spargebatur) regnum, ut
suas in ultionem iniuriae contulerunt, quam quum aliquandiu
coxissent animis, tandem, ut suo loco demonstrabitur, per occasionem ea acerrime usi
sunt. At Veneti, quibus sane mos est magis consilio quam uiribus rem gerere, clade, quam
in praelio acceperant, dissimulata, famam de industria extra Italiae fines, apud Turcas
maxime, quo huius cladis nuntium nondum peruenisse credebant, ingenti eorum, quibus
res cognita erat, risu, dissipant se uidelicet aduersus Gallos uictores fuisse, abusi plane
imprudenter subita regis post praelium profectione. Qui quidem, quod satis constat, tum
ne
reliqui populabundi ad moenia urbis incedunt, quo elicerent hostes ad pugnam.
Albanesii qui quidem consueuerant pauci etiam aduersus plures hostium pugnare, conspicati Turcas Christianis copiis numero haudquaquam superiores, conscensis equis
temere atque inexplorato prouolant extra oppidum. Turcae Albanesiis se in hostem
magno impetu inferentibus simulato metu cedunt, reiectis post terga scutis, ut in ueram
effusi fugam esse uiderentur. Iam insequendi ardore Christiani praeterierant hostes in
insidiis latentes: itaque eodem tempore et ab insidiis
hac ex parte uideantur esse pares, quod cum his connubio iungantur, tamen quia soli patritii, si mercatores eo nomine appellandi sint, non
modo ad imperia ac magistratus admittuntur, sed etiam suffragii ferendi in comitiis ius
habent, longe maioris precii sunt apud Venetum senatum quam caeteri extra patritiorum
corpus positi, siue hi sunt socii, siue ciues. Infimae enim prope fortunae apud Venetos
habentur, cum quibus illi imperium non communicant, nec honorem impertiuntur.
Quamquam Christianae nobilitati Venetorum imperium ualde monstrosum esse uidetur,
quippe qui praeterquam,
eriperent. Itaque in ducentos circiter Christianos, qui aut praeda occupati nondum
naueis repetierant, aut armis graues nandiue ignari
sese undae credere ausi non sunt,
impetu facto partim trucidarunt, partim uiuos coeperunt, Venetis extra iactum teli litore
submotis atque inspectantibus.
Imperator Venetus triduo per Ambrachium sinum uagatus magno cum periculo per
fauces euasit. Etenim e castellis in faucibus ipsius sinus utroque ex latere positis ingenti
tormentorum ui est petitus. Omnes tamen naues, praeter
cardinalatu regnum sibi parare constituit, ad quod sane illi, maiore fratre incolumi, facilis
uia, ut ipse arbitrabatur, haud quaquam patebat: nam ut, quae destinauerat, efficere posset, tota parentis fortuna sibi soli erat uendicanda. Itaque simulata reconciliatione
fratrem in quosdam extra urbem hortos ad cęnam inuitat, redeuntemque sub uesperum
in urbem atque aliquanto a comitibus amotum per speciem aspiciendae cuiusdam insigni
forma mulieris, dato uni ex suis, cum quo consilium communicarat, negocio, nil tale suspicantem obtruncat, saccoque una cum grauibus saxis insutum in
illum liceret in sua satrapaea sine metu aetatem agere.
Selynes Constantinopolim deductus duces praetorianorum ad se uocat, promissa sibi
praestari deposcit. Illi quasi signo tuba dato confestim ingenti tumultu ad regiam accedentes regios iubent consiliarios regi nuntiare, ut eligat sibi extra Constantinopolim, ubicunque libuerit, secessum, eoque se, annis simul et regendo imperio fessum, priuatam
uitam, ut iam constituisset acturus, conferat Selyne rege declarato. Quod ubi Bazethes
audiuit cognouitque praetorianos ab illo consilio dimoueri non posse, nec ad
cupiditas illudit. Funus regium tegendo parricidio magis quam filii charitate
Constantinopoli (ibi enim sepulchrum sibi Bazethes construxerat) fit celebre.
Hunc finem habuit Bazethes, regum aetate sua iustissimus, et si uirtus ac religio extra
Christianam Ecclesiam inueniri potest, cultu erga Deum, quem tametsi trinum Turcae
nondum coelitus illuminati haud existimant, authorem tamen rerum fatentur, innocentia, humanitate, promissi fide ac constantia, alienae rei continentia admirandus. In hac
tamen fere sola re ualde, nec
esse censent, utpote qui ab utrisque pari iure tributum exigunt. Neque enim putant mercatorem et opificem anteire gradu aut dignitate agricultorem, quum illos eadem seruilia officia pares efficiant, nec ordine distinguant. Inde
Italis nihil fere nobilitatis inesse gentes extra Italiam positae, quas uulgo Transmontanas
appellant, existimant, propterea quod Itali, senatorii etiam ordinis homines, urbes
promiscue cum opificibus incolunt, mercaturamque excaeptis Neapolitanis patriciis ut
plurimum exercent, nec plebem cultoresque agrorum in
erant, conspicati Turcas extemplo conscensis equis obuiam illis
eunt, uestis maxime et equorum Turcaicorum cupidine incitati. Et quum, ut fit, concursando leue inter se certamen aederent, quidam inter Turcas, caeteris et nobilitate et uirtute praestantior, equo eximio insidens, paulo extra suos prouectus praefectum turmae
Hungaricae nomine compellans, Quid , inquit, frustra nulloque proposito praemio
inter nos digladiamur, quum nulla nos in agro uestro deserto et per bellum continuum
cultoribus destituto maneat praeda? Quin potius,
seruitute
superbissimis hostibus satisfaciendum. Non potuistis innocentes et officiosi nobilium
tyrannidem pati: quid noxii passuri estis considerate, si noxii appellandi sunt, qui libertatem et iura sua sibi restitui postulant. Et ne putetis uobis in discrimen coniectis me
extra periculum fore: in asserenda libertate uestra profiteor me ducem esse, recipioque,
modo Deus coeptis faueat, mihi in laboribus ac periculis subeundis neque animum neque
fidem defuturam.
Vos quod nomen imperii assertori uestro
homines suae spei nimium indulgentes, Turcas haud diutius imperium Aegypti retenturos, quippe quae longo terrarum
spatio, non modo ab Europa atque Asia, sed etiam ab ipsa Syria esset dirempta. Selynes
interfectis aut fugatis Cercassis, qui Caërium tam pertinaciter armis tutati fuerant, castra
extra urbem communiuit, deinde Ionam Dalmatam iussit pecuniam regiam conquirere,
quae quidem multo maior spe et fama inuenta est, gemmarum praeterea ac praeciosae
suppelectilis magna uis reperta.
Caeterum Turca existimans neque Aegyptum neque Syriam Thoma incolumi nunquam
negociorum cura ualetudini duntaxat indulgere ― quippe qui
contra morem uetustum Othomanorum regum nullam rem, neque publicam, neque priuatam, ad se admitteret, atque sine ullo ferme comitatu, saepius asino Aegyptio quam
equo insidens, in publicum prodiret, uehereturque eo iumento etiam extra urbem ― attamen uafer homo belli cogitationem haud quaquam omittebat. Nam quum Rhodiorum
iniurias ferre nequiret ― nempe omnes Turcaici imperii maritimas oras ac litora,
totumque id mare, quod inter Asiam et Macedoniam late patet, ita nauibus suis infestabant, ut nulla fere
silenti agmine ex oppido emittit, docetque, ut circuita ualle in qua Turcae abditi erant, occulti a tergo illis considerent, et ubi signum consurgendi accepissent, hostes, sublato quanto maximo clamore possent, inuaderent. Ipse
paulo ante lucem iubet puellas et coeteras iuniores mulieres choreas extra urbem ducere,
atque in conspectu Turcarum audacter pergere, affirmans se in tempore auxilio affuturum. Turcae nondum scalis effectis ab his, quibus id negocii demandatum erat omnis nempe
conatus
iure ac iudicio disceptare. Coeterum quum legibus pontificiis prohibitum sit priuatis sacerdotibus militare, cur summis pontificibus uel iniusto bello certare liceat, ut aduersus
Ferrariensium ducem per summum etiam scelus factitatum est, non uideo, nisi forte pontificum fortuna in excelso sita extra hominum censuram est. Atqui nullae opes malefacta ab infamia uindicare possunt. Quod autem pontificibus rem militarem attingere nefas
sit, diuus Gregorius, doctrina simul et uitae sanctimonia in paucis clarus, testatur, qui ad
Sabinianum Iadestinum antistitem, Italia bello Longobardorum
paciscitur, pacta tamen a Turcis violantur.
209. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section] subiicerent potestati. Quae coniuratio, cum per quosdam ciues, qui senserant id agi, annuntiata esset Rhacusano senatui: in re trepida ciuitati non defuit consilium. Nempe milites scelesti consilii participes, per speciem expeditionis extra urbem ablegatos, posthac urbem ingredi non permiserunt. Itaque urbs incolumis ab intestino hoste conseruata. Verum fugatis mox ab externo hoste Rhacusanis copiis... ¤¤
Bibliographia locorum inventorumCrijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
1 2 3 4 5 6 7 8 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.