Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnium

Your search found 2288 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1645-1652:


1645. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

illis sonant. Plotini libri, uno aut alieno excepto, maxima sunt erga Deum pietate plenissimi. Procli quoque Theologica elementa et Damascii libri de Principiis, eandem continent pietatem. Hi Platonici, quia pauculis mutatis christiani possunt fieri, sunt a D. Augustino, nobilissimi philosophorum omnium, sepissime appellati. Hos adamarunt, in multis sunt secuti, Theologi christiani veteres fere omnes, Graeci et Latini. Quos adhortatores, cur respuistis, tu cum collegis, viri catholici, ac pii, et de pietate christiana, optime meriti? Estote igitur Pontifici


1646. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

erutum. Fuit autem is, uti intelliges, Abramo credentium patri, contemporaneus, ac forte conterraneus. Apud quem in pauculis, tam admiranda tam divina, de Trinitate, deque divinis ordinibus et animae excellentia leges, ut obstupescas: et possit videri non immerito, catholica fidei, omnium primus, etiamsi rudia, fere iecisse fundamenta. Eum ergo tibi consecro, et tu, me tam rari muneris ne spreveris largitorem. Vale Ferrariae. Tui observantissimus Franciscus Patricius


1647. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Zoromasdem, Zoroastro subnectat. Et Dinon, et Hermodorus apud Laertium scribant, ex interpretatione nominis, Zoroastrem, astrorum cultorem fuisse. Quod cum Epiphanio consentit qui Astrologiae eum facit inventorem, et Suidas Astronomum nominat et astrologica scripsisse asserit. Astrologiam autem omnium gentium maxime apud Chaldaeos floruisse, nemo ignorat. Azonacem quendam Plinius praeceptorem eius fuisse nominat. Nec fuerit a vero absonum, si Azonacem hunc dicamus, de schola Semi aliquem fuisse, aut Heberi. Tradunt enim Thalmudistae, Semum primum omnium scholam doctrinarum instituisse.


1648. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

scripsisse asserit. Astrologiam autem omnium gentium maxime apud Chaldaeos floruisse, nemo ignorat. Azonacem quendam Plinius praeceptorem eius fuisse nominat. Nec fuerit a vero absonum, si Azonacem hunc dicamus, de schola Semi aliquem fuisse, aut Heberi. Tradunt enim Thalmudistae, Semum primum omnium scholam doctrinarum instituisse. Quem secutus sit Heberus, a quo sapientum secta ab eo derivata, Hebreorum quasi Heberorum nomen assumpserit. Fuisseque ambas eas scholas celeberrimas tradunt. E quibus, et Abramus prodierit, et Iacob nepos eius, ut sapientia imbueretur ad eas est profectus.


1649. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Dei Patris, et Filii, et Spiritus non solum aperta cognitio, sed magnificae etiam laudes (crediderim hoc dogma de Trinitate personarum eum habuisse ab Abramo vel ab aliis Deo Charis. Quoniam suo lumine naturali non posse nos devenire in cognitionem misterii Trinitatis.) Factorem rerum omnium, mundi creatorem eum celebrant. Angelos agnoscunt. Paradisum praedicant. Animarum immortalitatem docent expresse. De Veritate, de Fide, de Spe, de Amore, seu Charitate, brevia, sed eximia habent dogmata. Quibus veluti gradibus, ad Deum reduces fieri possumus. Multa quoque de Magorum


1650. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

sapientiam, tantum Hebreisque ipsis concessum agnoscere pura, aeternum qui mente colunt Regemque Deumque . Itaque haec prima, praestantissimaque Magiae pars, non aliud est, quam Theologia, et religio, et si non vera plene, uti postea fuit a Christo revelata, attamen proxime omnium ad eam accedit. Ut mirandum maxime ac merito videatur quo nam modo tantum se potuerit suis viribus mens humana attollere et haec profecto est, quam Plinius sub religionis nomine ridet, ridendus ipse maxime et execrandus. Alia magiae pars est cognitio coelestium motuum atque virium


1651. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

quae veteribus patribus, vera, ac pia visa, Catholica Ecclesia maximopere, et laudavit, et comprobavit. Atque haec sine dubio causa est, cur Proclus, et theoparadoton , a Deo traditam, hanc Theologiam appellet, et entheon. Et primam omnium maxime mysticam esse, est in confesso, Chaldaicam. Revera enim haec, et contradicere videtur maxime omnium nostris conceptibus. Logia haec nos, sparsa huc, illuc, per Platonicorum libros collegimus, ex Procli Theologia, commentariis in Parmenidem, Timaeum, Rem publicam,


1652. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Atque haec sine dubio causa est, cur Proclus, et theoparadoton , a Deo traditam, hanc Theologiam appellet, et entheon. Et primam omnium maxime mysticam esse, est in confesso, Chaldaicam. Revera enim haec, et contradicere videtur maxime omnium nostris conceptibus. Logia haec nos, sparsa huc, illuc, per Platonicorum libros collegimus, ex Procli Theologia, commentariis in Parmenidem, Timaeum, Rem publicam, Cratylum. Ex Hermia in Phaedrum. Ex Olympiodoro in Philebum in Phaedonem, ex Synesio, ex


Bibliographia locorum inventorum

Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.