Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnium

Your search found 2288 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1777-1790:


1777. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

colligatam ac nexam esse, ut qui rite illam assequi velit, caeteris omnibus ornatum atque instructum esse oporteat. Neque enim aut perfectus Orator aut excellens Historicus videtur iis, qui earundem artium leges definierunt, qui non omnium rerum scientiam animo comprehenderit. Quae eo usque ad reliquas etiam artes dimanavit opinio, ut ne Architectum quidem aliter informari recte posse sit a Vitruvio traditum. Verum, quae isti fortasse nimis arroganter usurpant, id potissimum ei praestantissimae Disciplinae, quae Urbium est


1778. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

est Magistra Rerumque publicarum Moderatrix, convenire fatendum est. Cum enim illi in maximo amplissimoque munere sit versandum, jura Populis stabilienda, in societate multitudo continenda, Religionis cultus ritusque servandi, nonne in hanc tantorum Operum administratione erit eidem doctrinarum omnium cognitio comparanda, ut una divinarum atque humanarum rerum scientiam omnem complexa esse videatur? Quae quidem unde suppetere adjumenta ei possint, minime video, nisi eidem cum universa Philosophia maxima intercedat necessitudo, ut si illius conjunctione praesidioque careat, nulla profecto


1779. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

luculentissima in negotiis peragendis monumenta. Quis enim non cum summa admiratione praeclarissimorum quibus antea perfunctus es, munerum recordetur? Cui non legationes ad exteras Nationes occurrant tuae ita a te gestae, ut peracris consilii, et singularis prudentiae splendore oculos in te omnium subito converteris? Quid quod et ab universa, in qua postremo versatus es, Provincia, et a quo eandem susceperas, superiore Pontifice, brevi tantam commendationem es consecutus, ut virtutibus ille permotus tuis te diutius abesse non passus in Purpuratorum Principum Collegium meritissimo


1780. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

in Purpuratorum Principum Collegium meritissimo cooptatum non tam ad mercedem laborum atque ad honores percipiendos, quam ad nova obeunda munera revocaverit, et Provincia ipsa cumulatissimo te comprobationis prosequens testimonio tam cito ereptum sibi atque avulsum doluerit. Quanta deinde de te omnium spes expectatioque fuerit, et quam eidem abunde fit a te satisfactum, illud argumento esse potest, quod cum maximarum rerum administrationes tibi tantae sint commissae, ut singulae virum et non inertem et industrium satis reddere possint occupatum, te nec opprimant nec perturbent universae.


1781. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

adjunctam nihil afferre momenti arbitrati sunt: Quae quidem docendi ratio Sapientium animis, qui rerum ipsarum atque ordinis pulchritudinem intelligunt, satisfacere fortasse poterat: at cum Philosophia hominum vitae utilissima sit, ad universorum animos fuit accommodanda, resque gravissimae, ut in omnium mentes facile influerent, cum hilaritate sermonis conjungendae. Quid enim crebrius videmus, quam ea, quae venuste atque eleganter mandantur litteris, in oculis omnium ac manibus esse? Quae vero ex eo genere tam libenter legimus


1782. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

ad universorum animos fuit accommodanda, resque gravissimae, ut in omnium mentes facile influerent, cum hilaritate sermonis conjungendae. Quid enim crebrius videmus, quam ea, quae venuste atque eleganter mandantur litteris, in oculis omnium ac manibus esse? Quae vero ex eo genere tam libenter legimus audiamus atque ediscimus, quam quae carminibus scripta sunt? Quod qui fieret, nisi Poetae potissimum ex eorum artis instituto delectationem praeseferrent? Sed ut illorum asperum atque austerum docendi genus improbamus, ita horum


1783. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

Magna dicta est, divulgaturos fuisse, nisi hunc morem in his tractandis disciplinis ipsi potissimum tenuissent; quos traditum est adjecisse carminibus fides etiam atque cantus? Quae quidem praeclare eorum rationi convenire poterant, quippe qui ab Harmonia et numeris omnia repeterent. Verum horum omnium nulla pene monumenta ob longinquitatem temporum ad nos transmissa sunt. Unius extat, atque ad nos usque dimanavit Lucretii venustissimum opus; cujus eo libentius mentionem facio, quod eum in scribendo secutus sis ipse. Quem Musarum etiam minime studiosum non ad legendum trahant ea, quae ab


1784. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

omnino pepercerunt. In scholis potius detenti sunt, ut causas rerum, quas ignorarent, ipsi fingerent, et disputando ac disserendo Naturae opera intelligerent, quae mehercule, nisi manibus contrectentur atque usurpentur oculis, nunquam cognoscuntur. Accedebat ad haec Unius auctoritas, cui omnium animi obsequebantur. Erat hic velut positus Veri quaerendi finis, ut quae mens unius videre non potuisset, ea consequi jam se quisque desperaret. Proinde quid mirum, si effectum est his artibus, ut nihil tandiu procederent in rerum investigatione, imo ut paulatim obscurarent omnia et


1785. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

rem metiamur, eos fere aeque ac doctrinae Auctores ipsos benemereri de bonis artibus. Sed horum qualiscumque sit laus (neque enim quidquam affirmare ausim, ne tua causa facere videar), eam quidem omnem eximie ac singulariter a te comparatam esse existimo. Tanquam enim ex adytis Philosophiae ad omnium utilitatem optimas disciplinas eduxisti. Nam cum in tanta luce res obscuriores collocaveris, severioribus tantam elegantiam conciliaveris; ea, quae tantummodo mentibus eorum, qui gravioribus studiis detineri solent, hactenus


1786. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

rei tam arduae praestantia ac magnitudo; et ex eo, quod hactenus in quamplurimis fere aeque difficilioribus praestitisti, conjiciens, idem etiam in hoc praestare te posse confido. Ne tamen imparati ad rem veniant, qui haec legent, atque ut omnium rerum seriem non explicatam (secus enim commentario opus esset) sed indicatam praevideant, Argumenta ad singulos libros tuos scribere volui; ex quo appareat, me, et si valde mea opera te juvare non potuerim, omnino tamen tibi deesse noluisse.


1787. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]

ad ignota procedatur, a versu 353. hoc sibi certum indubitatumque primo occurrere ait: Ego cogito, ergo sum; et quoniam non alia de causa sibi manifestum id esse videt, quam quod claram ejus et distinctam perceptionem habet, quidquid clare distincteque percipitur, verum esse agnoscit, omnium proin certissimarum cognitionum principium esse hujusmodi claram distinctamque perceptionem. Summae perfectaeque Naturae notitiam inesse menti et eandem a nobis clare percipi docet a vers. 420. deducit inde hanc excellentem Naturam Deum esse, proinde ipsum existere, Unum esse sine


1788. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

LIBRI SEXTI ARGUMENTUM NATURA rerum hactenus explicata ad Morum doctrinam transit; atque ut in re maxime necessaria, et quae magis nostra referat, quam omnium extra positarum rerum cognitio, SAPIENTIAM iterum invocat Justitae ac Legum Magistram. Deinde a versu 26. ad 465. haec habet. Nobis, ne vagi atque incerti in rebus temere circumferamur, necesse est esse a Deo propositum et constitutum aliquem ultimum bonorum Finem, ad quem nostra


1789. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Naturae Lex manavit: praecipuum hujus Legis scitum esse, ut Deum ipsum amemus, eique omnia referamus: Ab hujusmodi praescripto recedere plerosque, qui decepti sensibus inhaerescunt, ac fruuntur rebus, quae nobis ad usum vitae tantummodo date sunt. A vers. 728. docet primas Naturae leges omnium mentibus insitas ignorari non posse; eas esse immutabiles, quippe quae non ex hominum consensione, sed ex ipso Ordine et summa Ratione nata sunt; inde nobis conscientiam esse, quae semper recta suadeat, et a pravis avertat: oportuisse vero homines, cum Naturae legibus non obsequerentur,


1790. Stay, Benedikt. Philosophiae versibus traditae... [Paragraph | SubSect | Section]


724  Quin etiam et sensum tribuebant, magnaque facta
725  Divinamque dabant vitam formamque decoram.
726  O Genus infelix humanum, adeone bonorum
727  Unius Auctoris potes obliviscier omnium?
728  Porro Naturae prima haec praecepta docentis
729  A quovis Hominum non ullo posse videntur
730  Unquam ignorari pacto; sit quamlibet ille
731  Et rudis et solis nemorum


Bibliographia locorum inventorum

Stay, Benedikt (1714-1801) [1747], Philosophiae versibus traditae libri sex, versio electronica (), 11229 versus, verborum 82047, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - didactica] [word count] [staybphilos].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.