Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnium

Your search found 2288 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1893-1922:


1893. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

poeta epicureus, Phastenus orator. Habito superiori congressu cum Noiani Phastenique absentia nos torqueret, quod communia habere omnia consueveramus, statim atque illuxit postridie ex omnium mente litteris eos acersivi. Hi ut Amadum advenisse cognoverant, nihil potius atque id praestitere. Advolarunt igitur, non advenerunt in urbem: tanta fuit eorum festinatio exhibitisque Amado communibus officiis ut nos eo statim die in unum cogeret petiere. Is ut erat


1894. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

suavia tamen haec et, ut invidiam expleas, praetereuntur; misero gentis fato quae prona iam in exitium, quid sit, quod illam eo impellat, discriminis, plane ignorat. Periimus profecto, cives, periimus, ni dii et nos meliora: at cunctis quis istud tribuat deus? Mentem quis omnium mutet? Sed erit aliquis fors favor quondam deum; nos cogitationis acerbitate orationem alio avocemus. Inter alia eiusdem gentis vitia non postremum id quoque locum obtinet quod nihil perinde atque aliorum consiliis, vel si patriae sint utilissima, adversari


1895. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Hinc coetus et convivia quaeque alia a nostrae condicionis hominibus frequentari viderimus ne nos quidem prorsus oportet aspernari. Sed quod ad convivia attinet, id potissimum quaeri solet: quid tum faciendum sit cum aut vino obrui contra propositum nostrum, aut praesentium omnium indignationem, popularium autem invidiam subire oportet? Fateor equidem nos occasiones eius modi pro facultate vitare oportere; quod si autem fortasse accidat ut abesse nobis non sit integrum, tum deprecando, suadendo, praesentis alicuius illustris mulieris patrocinium


1896. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

loco esse prorsus tenemus; quippe tum primum se contemni Croatae existimant cum eorum opiniones, quas illi fide firmius tenent, pro frivolis (ut sunt) exploduntur. Expertus assero, statim atque id repetieris, te superbi scioli contemptorisque omnium famam assecuturum. Itaque id prorsus fugiendum est illi cui populariter vivere sit constitutum, quippe quod non in placido vultu blandisque verbis, sed in factis popularibus est constitutum. Non aliorum igitur solum opinionem non impugnabit, sed ne suam quidem vel


1897. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

tenax natio tam prope ad exitium perduci potuerit? Sicut enim cognito morbi statu medicus idonea facile medicamenta ordinare potest, ita detecta genuina, quae rem publicam afflixerunt, malorum causa necessaria ad eius sublationem haud difficile est procurare. Si omnium, quae post novam sub Carolo VI Hungariae regulationem evenerunt, reminisci velimus, nullo certe negotio deprehendemus postremam tristem Hungariae catastrophen non alia de causa tam brevi tempore, tamque facili negotio perfectam fuisse, quam quod longa placidi Theresiani


1898. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

imbutus non populum propter principem, sed hunc propter populum existere palam profitetur: qui in illa, cui ante imperabat, provincia ipsum criminis laesae maiestatis nomen sustulit, poenam vero amissionis bonorum a rapacitate fisci ortum sumpsisse agnovit, qui denique primus omnium, qui inde ab orbe condito imperarunt, principum tantam innocenter pressae humanitatis compassionem habuit, ut peculiare constituerit aerarium, e quo indemnes reddantur ii, qui per infelicem aliquam circumstantiarum complicationem in criminalem inciderunt quidem


1899. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

veteri et minus probata methodo instituti fuerant, perfici posse diffideret, ad eandem restaurandam talem ab exteris ditionibus virum evocavit, quem totius Reipublicae litterariae vox et consensus parem huic operi praedicabat. Hoc dum dico, quin pronunciem, video jam mentibus omnium vestrum Svitenii earum litteris nomen obversari. Et profecto debemus manibus illius viri haec justa, ut, quoties de studiorum ratione apud nos sermo instituitur, nostram honorifica adminus compellatione in eum gratitudinem contestemur.


1900. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

eam ob causam 1-ma statim eiusdem mensis Augusti die inchoandas esse disputationes intermixtis, pro eo ac fieri poterit, examinibus, ut hoc pacto determinatus scholarum terminus subsistere possit. 12. Post haec relecta sunt in pleno omnium professorum consessu omnia eousque celebratorum Academicorum Consessuum protocolla fine eo ut an, quae in iisdem salutariter constituta fuere, in effectum etiam ire possint, aut reapse iam iverint, videretur. 13. Quibus relectis communis fuit de eo DD. professorum


1901. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

secus enim omnes ejusmodi leges ineffectuatae manebunt, et ideo Deputatio in omni simili casu idem remedium compulsivum proponit. § 20. Clerus junior omnium per legem receptarum religionum cursum oeconomiae practicae absolvat, et obtenta super facto in linea hac profectu testimonia eidem pro commendatione, ad meliora beneficia obtinenda, deserviant. Motivum. Ut


1902. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

locali jurisdictioni, quia procurat influxum extraneo dicasterio in negotia Hungarica, quod in Regno independente, uti Hungaria est, sustineri non potest; deinde hac ratione residentes in Hungaria Abaldi Officiales contra communem non modo Hungariae, sed omnium aliorum etiam Regnorum legem a jurisdictione ordinariorum localium magistratuum eximuntur. Vitiosa autem ideo est, quia hac ratione omne ejusmodi negotium duplicem circulum peragere debet. Interest itaque ut res ad naturalem suum cursum reducatur, nempe ut


1903. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

politiae pro fabricis planum Consilium Locumtenentiale auditis et jurisdictionibus et statu mercantili elaboret et in comitiis referat. Motivum. Politiam hanc inducere quod intersit, remonstrant omnium, in quibus fabricae efloruerunt, Regnorum exempla: hujus autem planum nonnisi auditis audiendis elaborari potest, id quod Deputationi praestare integrum non fuit. Exhibuit quidem Deputationi unus Fabricans ejusmodi projectum, verum illud mancum est et


1904. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

non potest; vinum enim non est productum primae necessitatis, adeoque ratio conservationis confiniariorum noxium hunc toti Monarchiae favorem non deposcit. Quodsi autem in uno commoditatis articulo favor hic iis concedatur, tunc ex identitate rationis omnium etiam reliquorum commoditatis articulorum, quos ab exotico leviori pretio habere possunt, inductio iisdem concedi deberet. Articulus XXV. De inductione Haereditariarum


1905. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | SubSect | Section]

ut defigenda portoria intentum promovendi commercii scopum re ipsa procurare possint, aequanimis mercium aestimatio institui debet. Norma aestimationem hanc peragendi jam quidem 1788. edita fuit; sed dum haec elaboraretur, Germani tantum quaestores audiebantur, quibus omnium in Hungaria currentium mercium pretia constare non poterant, aut si constabant, poterant hi cupidine proprii lucri sinistras suppeditare informationes. Interest proinde ut, dum de aestimatione mercium pro novo vectigali


1906. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

regulari, ut nec commercium premant, et tamen sufficientem pro conservandis adminus capitalibus commercialibus viis fundum praebeant, uti id in aliis Regnis evenire constat. In hunc casum utique ad partes Consilii Locumtenentialis pertineret, combinatis omnium comitatuum relationibus planum efformare, ubi et cum quali tariffa telonia publica defigi deberent, ad id, ut propositi duo fines obtineantur. Ut autem institutum hoc fixam accipiat basim, deberet utique sanctionem legis in proximis comitiis obtinere.


1907. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quidem cum vectigali nexum habet; cum tamen una ad media promovenda maritimae navigationis referatur, potiori jure hic loci pertractandum videbatur. Caeterum constructio navium in liberis portubus utilissime suscipi potest. In hos libera alioquin est omnium mercium, adeoque necessariorum etiam pro navibus materialium et fabricatorum ab exotico invectio. Verum liberi etiam Hungarici Portus a reliquo Regni corpore per lineam tricesimalem ita praecluduntur, ut praeter eos articulos, quibus


1908. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1266 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

apparuit, jam reserata, tempus esse videtur ut Legislatio huic quoque objecto curam impendat; nullum autem ad excitandam nationalem navigationem medium efficacius esse quam ejusmodi inductionis et eductionis favores, exempla omnium, quae hoc potissimum stimulo Commercium suum provexerunt, maritimarum gentium satis ostendunt. Nisi favores hi navigationi etiam Hungaricae concedantur, omnia, quae praecedentibus §§-phis stabilivimus, media nec nautarum naviumque


1909. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aut pauci ad studium hoc animum adjicient, aut capaciores fortunam suam alibi quaerere cogentur, sicque Regnum aut summe necessarios hydraulicos labores negligere, aut pro singulo eorum majoribus adhuc sumtibus exteros evocare debebit. Caeterum postquam parte ex una omnium harum scientiarum cathedrae in universitate jam stabilitae sunt, parte vero ex alia usus ille jam invaluit, ut juvenes absoluta studiorum horum theoria pro praxi ad Departamentum Hydraulicum transire soleant, individua ejusmodi jam


1910. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsos dirigentes artis peritia superaverint, singulum certe publicum opus post binariam ejusmodi revisionem feliciori quam hactenus eventu suscipietur. Ad ipsum autem hunc selectum revisiones hae multum momenti adferrent. Si enim dirigens omnium localium, Departamentum vero Hydraulicum ipsorum dirigentium opera reviderit, Consilium, apud quod omnia haec concentrabuntur, majorem atque nunc de capacitate singuli individui notitiam habebit, adeoque in casibus


1911. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Hungaria, cujus producta plerumque voluminosa sunt, pretium sumtuum admodum minuet, atque notabile provehendo commercio vehiculum praebebit. Verum usus ejusmodi navium alia via vix unquam inducetur, quam si administratio publica et primum earum modulum omnium oculis objiciat, et de capacibus eas regendi nautis provideat; si publicae ejusmodi naves devehendis mercibus privatorum locentur, fundus publicus interea, donec eas privato fortasse alicui vendere intersit, suum adminus interusurium certe habebit.


1912. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1296 | Paragraph | SubSect | Section]

per mappata jam stagna non procedat, stabiliatur. Hujus enim terreni libellatio et mappatio tum primum institui debebit. § 128. Deputatio haec systematicum navigationis planum ita elaborabit ut et generalem omnium navigabilium fluviorum regulationem, et vastiorum stagnorum exsiccationem, et canalium communicationis erectionem, et viarum e locis emporialibus ad propinquiores navigationis stationes ducentium instaurationem exhauriat. Et cum omnes hi labores ad semel suscipi


1913. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

civitas remonstrabit. Sed etsi id nefors remonstraret, statutum hoc in ipsa sui origine invigorosum fuit, quia praejudicium tertii involvebat; singulus enim nativus civis per nativitatem, adjecticius autem per assumtam concivilitatem omnium civilium beneficiorum, inter quae jus quaestus etiam reputatur, particeps efficitur. Non potuit itaque magistratus etiam cum Electae Communitatis assensu jus hoc, in praejudicium totius civium corporis, ad pauca tantum individua


1914. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

invigorosum est, ipsa etiam confirmatio vim suam amittit. Proinde pro amittenda, quam emtores pro jure quaestus deposuerunt, summa non fuit necessaria lex anterior, quae venditionem juris hujus interdicat, sufficit principium, quod singulus civis omnium civilium beneficiorum particeps sit, per ipsam civitatum constitutionem stabilitum fuisse. Jam per id irritabatur omnis cujuscunque beneficii civilis ad pauca tantum individua restrictio. Jam prohibebatur, ne singulares cives commune ejusmodi, uti


1915. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Caeterum proposuerunt aliqui ut auctus jam supra modum nundinarum numerus ad justam proportionem reducatur, eo potissimum nixi argumento, quod nimia nundinarum copia populum a labore agriculturae avocet, et in vitio ebriositatis obfirmet. Verum argumentum hoc ad omnium potius nundinarum sublationem spectare videtur; quam cum ratio moderni temporis non admittat, interesse potius videtur ut eae quam maxime multiplicentur. Ita enim eveniet ut nundinae ipsa hac de causa suapte sensim evanescant, quemadmodum id apud eos, quibus nullus


1916. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | SubSect | Section]

panis, caro bubula, vervecina, et suilla, nec non sebum. Ex opificiis labor murarius et asciarius, et in casum quo aliquam caeham de pretio artefactorum suorum condixisse eveniat, omnis etiam ejusmodi cujuscunque speciei labor. Horum tamen omnium limitatio nec ad semel, nec periodice suscipiatur; sed prouti alicujus articulorum horum pretium ultra justos limites elevatum fuerit, ita eidem remedium de casu ad casum adferatur. Et primum quidem tententur omnes alii, per quos pretium ejusmodi restringi possit,


1917. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

primae necessitatis pretia statuant, id quod illa nonnisi per generales et periodicas limitationes impedire potest. Altera epocha est dum aucta populatione et opificum numero notabilior jam venditorum concurrentia enata est, et tunc sicut non ubique, et omnium primae necessitatis articulorum, sed jam hic, jam ibi, jam unius, jam alterius articuli pretia exorbitare solent: ita administratio etiam publica in illis tantum locis, ubi casus enascitur, et illius tantum, cujus pretium nimium assurgit, articuli partialem


1918. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

versatur, adeoque non interest ejus ut seu generalem et periodicam limitationem continuet, seu eam simpliciter aboleat, sed ut remedium hoc in specificis tantum casibus et articulis adhibeat. Temperamentum hoc ea etiam ratio commendat, quod generalis omnium primae necessitatis victualium et artefactorum limitatio, ut justa evadat, non secus institui possit, quam si internus rei valor ad justam cum massa circulantis pecuniae proportionem reducatur, ac praeterea victualium pretia artefactis, et vicissim,


1919. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

autem jam ex indole sua honoris stimulis agitantur, et nisi hunc per majora negotia assequendi spem habeant, facile ineunt aliud vitae institutum, quod ipsis viam ad honores, etsi minori cum utilitate, pandit. Axioma hoc non in sola rationis subtilitate, sed in ipsa omnium populorum et seculorum experientia fundatur; nam prout Status Mercantilis apud aliquem populum majori aut minori honore gaudebat gaudetque, ita etiam pauciora aut plura magna negotia et olim gerebantur, et hodiedum geruntur. Interest itaque ut Legislatio hoc


1920. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in passivo versatur; id autem si perduret, internae Regni vires quotannis diminuuntur. In moderna enim Europae situatione pecunia pro nervo gerendarum rerum jure optimo reputatur, cum non tantum bella ingentibus sumtibus gerantur, sed et omnium, quae utilia sunt, publicorum institutorum introductio magnam pecuniae vim requirat. Et ideo omnis prosperitatis publicae studiosa legislatio commercium exportationis prae importatione fovet; illi omnes, quos in potestate habet,


1921. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Singula autem jurisdictio publicandi testamenti copiam inter acta sua referat, una concernentes seu hac cassam, seu alia pia aut pro publico facta legata paragraphos, Consilio Locumtenentiali continuo submittat. Motiva. Omnium ferme paragraphorum ratio jam quidem superius reddita est. Interest tamen, ut aliqua magis adhuc explanentur. Ad §-phum 1. Proposita quoad exteros beneficiatos lex propter incertitudinem proventuum difficilis fortasse executionis


1922. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

hunc pro generali cassa fundi simpliciter evanescunt; quodsi vero totus generalis cassae proventus e quottis per particulares comitatuum cassas subministrandis consistere deberet, ad quid inutiles in 52 perceptorum stipendia sumtus, quando conferendam per omnium comitatuum nobilitatem summam unum aliudve individuum minoribus impensis administrare potest. An per spontanea ejusmodi in comitatibus oblata vel prima vice notabile aliquod conflandum sit, tuto determinare non licet. Ut singulis annis notabile quid


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.