Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnium

Your search found 2288 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1923-1955:


1923. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

jam omni, ac diuturni laboris molestia te esse perfunctum; aut quid me magis delectet, quam ea tibi feliciter, atque ex animo processisse, quae ut susciperes, auctor ego tibi praecipuus fuissem? Nam eam quidem video additam esse rebus omnium elegantiam, atque ornatum, quem a te, cujus mihi in scribendo facultas satis est cognita, exoptare maxime potuissem. Huc accedit, quod omnem hanc Philosophiae pertractationem uberiorem profecto, quam aut ego


1924. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

censemus, si apte omnia, si composite, si ad rem accommodate exponantur. Reliquum est, ut eorum etiam reprehensionibus occurramus, qui paucos difficilioribus Philosophiae studiis teneri putant, atque idcirco carminum jucunditatem, quae ad omnium permovendos animos est instituta, negant adhibendam esse hujusmodi rebus, quae ad sapientium usum, atque intelligentiam sint accommodatae; nam neque hos ea fortasse curaturos, quae ex ipsis fontibus haurire malint, neque indoctos,


1925. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

Nonne hoc magis nostris esset temporibus affirmandum, cum Regum ipsorum, populorumque opibus Philosophiam proferri, atque extendi videmus, et hisce praesidiis eo usque perductam esse, ut plura nobis in inquirenda natura sint cognita, quam omnium superiorum temporum diuturnitas viderit? Verum si, quae optima sunt, eadem a paucis conquirantur, an idcirco etiam erunt a Musarum cognitione removenda? Quasi vero ea tantummodo, quae ludicra, ac leviora sint, venustiore hoc


1926. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

quam hactenus fieri soleret, ad utilitatem convertantur. Sapienter ille quidem; sed fortasse rationi philosophandi suae lenocinabatur. Nos quidem tantum doctissimi viri de illustranda Philosophiae genere seligendo veritatis ipsius, atque omnium consensu, quam tacito unius suffragio moveamur. An erat nobis diu ambigendum, quem potissimum sequeremur, cum Newtoni unius summam laudem, atque eorum, quae ab illo sunt inventa, incredibilem magnitudinem, ac praestantiam


1927. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

certos, compotesque consili
Dimitto, ut ne res temere tractent turbidas. Magna sane pollicebantur Veteres, et qui deinceps subsequuti sunt, alii Philosophi, cum rerum sese omnium causas edituros reciperent, sed et propter ingenii tenuitatem, et propter viarum aut ignorationem, aut immensam longinquitatem, quae magnifice pollicebantur, praestare, eoque ipsi pertingere non poterant. Magna est enim naturae


1928. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

spatiorum distantiis, aliae parvitate ipsa sese nobis abdiderunt; hujusmodi autem tum ingentibus, tum exiguis corporibus suus est ordo singulis, sua vis, motus unumquodque suos perficit, suis muneribus, officiisque fungitur; quorum omnium nobis est comparanda cognitio, si naturae causarumque scientiam comprehendere, complectique animo velimus. Sed ubi tantae cognitionis comparandae instrumenta atque praesidia? sunt corporis sensus, sed breves illi quidem, atque


1929. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

ut eorum praesidio, quae probe nobis explorata sint, ad eorum etiam, quae ignorabamus, scientiam perveniamus. Quibus quasi fundamentis positis, nequaquam nobis erit expetendum, ut et subito intelligamus, quibus e naturae legibus rerum omnium efflorescat ordo, ac ipsa rerum initia, summosque ortus aperiamus. Praeclare nobiscum agetur, si tot, tantisque adjumentis ad proximiores tantummodo assequendas causas inducamur. Est enim longissima quaedam continuatio, causarumque


1930. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

ex iis, quae proxime antecedunt, atque ita aliae ex aliis, tanquam ramorum aliorum ex aliis erumpentium propagines, consequantur, donec perventum sit ad prima rerum initia, summasque causas, velut altissimas stirpes, unde reliquarum omnium series procreantur ac fluunt. Quapropter nequaquam nobis continuo ad remotissima rerum principia deveniendum est, ut per inferiorum deinde, ac succedentium causarum ordines ad ultimos rerum effectus perspiciendos


1931. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

operam hactenus dederunt: uberiorem sane rerum pulcherrimarum scientiam haberemus. Nam si aliquando cognitus hic fuit optimus philosophandi usus, saepe tamen, ac diu intermissus fuit, aut omnino neglectus. Baconem de Verulamio doctrinarum omnium ducem, ac magistrum hujusmodi artis, atque ineundae viae demonstratorem quidem fuisse scimus, minime tamen hanc laudem rerum etiam inventarum gloria cumulasse. Eundem investigandi modum Galileus, immortale illud Italiae


1932. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

quidem non ille tantummodo exquirendae naturae commonstrare viam caeteris, verum etiam expugnandae quodammodo comparare instrumenta atque admovere machinas videri solet. Hinc minime mirum, si eo usque progressum vidimus, quo omnes simul omnium conatus nunquam antea pertinuerunt. Quamvis enim ille potius partem aliquam Naturae attigerit, non universam perlustrarit; tamen ab illo mirifice, ac singulariter auctam naturae cognitionem, et nostra, et quaecumque consequetur


1933. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

perlustrarit; tamen ab illo mirifice, ac singulariter auctam naturae cognitionem, et nostra, et quaecumque consequetur aetas, sentiet, atque fatebitur. Quanta enim subito lux, verique species enituit, cum eam corporum omnium conjunctionem esse declararet, qua ita sese vicissim omnia pertraherent, ut gravitatis viribus haec Mundi universitas contineretur. Quam ingens inde, ac mirificus earum rerum ordo emanavit, cum errantium siderum motus, veris atque


1934. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

rerum exemplis, ac testimoniis comprobari, tum vero ad caetera corporum officia gravitatis accessionem fieri oportere minime dubitavit, ejusdem legibus, tanquam vinculis teneri omnia, et coalescere. Quantus vero hic subito rerum omnium consensus, confirmatioque extitit, cum tot ignoti antea caeli motus, Lunae, et Cometarum incerti omnino, ac varii cursus clarissime patuissent, cumque easdem, quas ipse praescripsisset, germanas esse Naturae leges declararent! Atque


1935. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

consistant, et non modo non ulterius proferantur, sed retro plerumque referri soleant. Ita fit, ut quemadmodum Homero bene constitutae fabulae laudem tot saeculorum comprobatione confirmatam tribuimus, sic prospiciamus animo fortasse omnium consequentium aetatum judicio gloriam perfectae atque absolutae Philosophiae Newtono tribuendam. Et mihi quidem praestantior videtur hominis commendatio, qui non leviora quaedam ornamenta, sed Naturae ipsius vim, atque


1936. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

omnino esset versatus, qui hunc ornatum praeclare nosceret, qui tantam in rebus omnibus convenientiam, consensionemque videret, eum praeesse mundo Dominum dubitare non posse. Atque hinc quidem accepimus Newtonum, qui unus omnium naturae opificium eximie, ac singulariter pervidisset, tantam animo imbibisse summi Artificis speciem, ut commoveri se illius praesenti numine, eumque colere, ac vereri palam praeseferret: felicior quidem futurus, si, ut vim


1937. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

astronomicarum tabularum post aliquod tempus corrigendarum necessitas, forma Planetarum globosa, nonnullorumque circa proprium axem observata revolutio, aequinoctiorum demum praecessio in hoc apparatu non desunt. Quorum omnium causas redditurus a vers. 687 ex tertia Kepleri lege deducit Planetas omnes primarios in Solem, omnesque secundarios in suos primarios illa gravitatis vi tendere, quae in ratione sit reciproca duplicata distantiarum, ea


1938. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

artificia, quibus id olim consequi Heratostenes, et Posidonius tentarunt, quidque Arabes hoc in genere multis post saeculis peregerint, explicat ad vers. 270, a quo transit ad recentiorum Fernelii, et Ricciolii conatus, quorum omnium methodi aut nobis parum notae, aut intutae imperfectaeque sunt. Accuratior demum investigationis ratio reperta est, qua primi Piccartus et Cassinus Terrae gradus mensuris suis comprehenderunt, quos subsequuti sunt alii


1939. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

terrestri tanquam gradu facto Caelum conscendit ipsa ducente gravitate, agitque de massis et densitatibus quorundam Planetarum, gravitatisque ratione in singularum superficiebus. Transit deinde ad commune gravitatis Planetarum omnium, Cometarumque centrum, unde infert nullum totius Solaris Systematis corpus unquam quiescere posse, neque revera in Ellipsi circa Solem moveri, sed alias curvas vias circa commune illud centrum longe implexus, quanquam


1940. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

harmonia, deque irrita spe jucundi inde sensus, ut e sonitu, orituri. Quaerit, quare e binis coloribus ad idem punctum in fundo oculi delatis gignatur in nobis sensus cujusdam medii coloris simplicis: quare viridis color est omnium gratissimum: quare interdum oriatur coloris sensus sine ullo lucis in oculum impulsu: quare lux calorem, ac ubi majori collecta est copia, ignem flammasque progignat: quid ignis sit, quid efficiat, in quae agat, quaeque


1941. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ordinibus constitutis. Ex quibus omnibus a v. 2570. consequitur, nullam omnino haberi in natura quietem, multaeque subjiciuntur de ipsius naturae foecunditate, varietate, ordine, nexuque considerationes. Demum a v. 2630. ad omnium investigationum fructum percipiendum deducimur, ad magis magisque agnoscendum Potentissimum et Sapientissimum Conditorem et Conservatorem Deum, qui manifesto omnibus suis in operibus se prodit, in quae universim


1942. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

Qua punctum in molem rapitur, celeratque secundam,
1491  Viribus e totidem constantem, compositamque
1492  Nimirum, sunt alterius quot singula puncta;
1493  Colligere hinc primae vim totam, viribus omnium
1494  Unà a punctorum conjunctis exorituram,
1495   Quae quia sese inter vicinos puncta, valentesque
1496  Ob raptus corpus coalescunt omnia in unum,
1497  Mutuum ob


1943. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

de nomine dictus
968  Qui violae color est? Qui flexus in Iride prima
969  Maximus est rubro, cunctos est maximus unus
970  Inter; at est minimus rubro qui deinde colori,
971  Omnium erit minimus, super Iride nempe secunda
972  Quotquot sunt; igitur qua se rubicundus in ora
973  Collocat, haud ulli e serie advenisse licebit
974  Atque immisceri, rubeasque retundere vires:


1944. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

Non est, signet iter qui rectum; at quodlibet unum,
2558  Est opus, ut punctum curva regione feratur
2559  Perpetuo prorsus sine saltibus, et sine pausis.
2560  Omnis motus enim punctorum a viribus omnium,
2561  Usquam quotquot erunt, pendebit; agentur ab omni
2562  Puncto, interruptis non legibus, omnia puncta
2563  Scilicet, et motus concrescet ab


1945. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

quos humani ingenii excedere vires crederent, facile consecraverunt. Sed neque deinde, cum poetica multorum usu ac studiis excoleretur, aut consuetudine ipsa fuit ejusdem existimatio imminuta, aut illa divinitatis opinio sublata. Qui enim omnium animos tam mirifice allicere, ac tenere possent, non sine divino afflatu id assuetos putabant. Unde proprios etiam ac certos Deos inflammandis poetis adjunxerunt. Verum haec ipsa diuturna admiratio mutorum tandem solertiam, ac


1946. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

equidem, inquit, nunquam Virgilium tot locis, tamque constanter in difficilioribus doctrinis refugientem fabulas animadverteram. Tum ego, at eundem, inquam, hunc morem rejiciendae in rebus obscuris fabulae fuisse aeque constanter omnium latinorum poetarum usu comprobatum facile possem ostendere. Sed ad Virgilii auctoritatem unius Ovidii exemplum adjiciam: est enim fortasse caeteris omnibus ad probandum accommodatius, quippe a poeta fabularum studiosissimo


1947. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

compositum in bibliothecis pene delitescere; Areosti vero Orlandum veterum vestigiis non tam sollicite insidentem, ac nonnunquam ab ipsa veritate naturae ultro aberrantem, tamen ob mirum istud dicendi genus videbam in manibus omnium esse, ac meipsum illis deliciis, ac pene praestigiis rapi, atque allici sentiebam. Tum A. quare sublatis atque exsolutis his tanquam nodis, quid dubitabimus jam illud statuere in humanarum actionum imitatione non esse


1948. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

agitamur, cum amamus, cupimus, expavescimus. Similitudine rerum abrepti nos ipsos in illis fortunae commutationibus versari fere credimus, et affinitatis quadam conjunctione commovemur. Haec ab ipsis naturae initiis profecta, et in omnium insita sensibus subito nos excitant; illa autem, quae tam longe a nobis remota intelligendo diuque meditando vix assequimur, aut nullos aut lentos certe, ac desides motus afferunt. Tum B., at ista, inquit, si ita


1949. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

stipitem aut beluam ad paulum abjectam censeas? Earum quippe etiam rerum, quarum peculiares nobis conciliationes natura fecerit, facile tum sensus hebescit atque extinguitur, cum nullo usu intelligentiaque excitatur. Proinde, si qui ab omnium societate sejuncti in montibus ac sylvis nati atque alti sunt, ipsos hominum occursus fugiunt, et omnem naturae conjunctionem abrumpunt. Quo autem quisque est societate et convictu hominum excultior, et suae et caeterorum utilitatis


1950. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

et suae et caeterorum utilitatis intelligentior, eo acrius illius conjunctionis vi capitur, et reliquorum opis atque auxilii indigentem se videns ad opitulandum aliis est propensior. Primo suae ipse civitatis, deinde finitimarum, demum omnium gentium propinquitate devinctus, humani nihil a se alienum putat; regionum etiam remotissimarum res, moresque inquirit, casibus fortunisque movetur, tantum denique caritate ac benevolentia, quantum cognitione progreditur. Verum si


1951. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

quam se antea hospitem ac peregrinum in hac naturae universitate fuisse mirabitur! Cumque se non unius loci popularem, sed mundi ipsius tanquam ingentis municipii civem agnoscet, quam illum fere poenitebit rerum atque commoditatum omnium, quae angustis nostrarum urbium ac regionum spatiis coarctantur! Quam nihil majus reputabit, nihil quod nostra magis intersit, quam hunc tam ingentem rerum omnium ac tam praeclarum ordinem! Peragrare tum sibi immensos naturae fines


1952. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

civem agnoscet, quam illum fere poenitebit rerum atque commoditatum omnium, quae angustis nostrarum urbium ac regionum spatiis coarctantur! Quam nihil majus reputabit, nihil quod nostra magis intersit, quam hunc tam ingentem rerum omnium ac tam praeclarum ordinem! Peragrare tum sibi immensos naturae fines videbitur, ac supra hominis fortunam ac vitae conditionem erigi; neque enim annorum brevitate atque imbecillitate corporis, sed animorum comprehensione, et


1953. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

ambitionum illecebras missas faciunt, non odio, non metu, non voluptate alia a semel instituto studio detorquentur, vitae ipsius pericula contemnunt, aut minime sentiunt. Quod quî fieret, nisi hic veritatis quaerendae ardor caeterarum omnium cupiditatum vim antecederet? Atque inde profectae sunt illae nobilium etiam philosophorum sententiae, in veritatis cognitione summum bonorum finem statuentium. Ad hanc scientiae vim cum suavitas carminis accedet, quam validiora


1954. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

Quod eo magis in hoc scribendi genere erit reprehendendum, cum Poetae et utilitatem plurimorum maxime spectent et voluptatem? Tum A., at cur, inquit, a Didascalicis flagitabimus, ut quaecumque litteris mandaverint, ad omnium intelligentiam accomodentur? An iis duriores scribendi leges, quae caeteris omnibus imponimus? Quasi vero qui ornatos ac venustos se esse velle profitentur, continuo eos oporteat facile item ac dilucide omnibus dicere, atque


1955. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

solis circuitu, ac urbium, et domorum ambitu hujusmodi actionis comprehensionem coarctari minime posse intelliget, tamen alios inveniet magis consentaneos tanto operi attributos esse fines, temporum omnium diuturnitate, et spatiorum longinquitate circumscriptos, ipsius videlicet naturae immensitate prorogatos. Sed quid diutius in hac epici et didascalici carminis comparatione insistimus? Quid in his immoramur, quasi dubitemus divina


Bibliographia locorum inventorum

Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.