Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnium

Your search found 2288 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2083-2110:


2083. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pr23 | Paragraph | Section]

arbitrioque scripta sunt, ea videantur fuisse, quamvis et allegoriis spolientur, et poeticis ornamentis exuantur, cum ratione semper caussaque scripta, et ad unum veritatis scopum collimare. Sed ad graecorum theogonias propius accedamus: earum si non omnium, plerarumque certe, ut observat Brucherus in Historiae philosophicae institutionibus , haec videtur fuisse summa. Praeter deum Chao gravidum, sive Chaos deum in se complectens, initio nihil exstitit aliud;


2084. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pr25 | Paragraph | Section]

allegoriis, quae ad religionem pertinebant, omnia obtegebantur. Haec fere cuncta, quae e Brucheri doctrina attuli, illud evincunt manifeste, graecos theogoniarum scriptores, imo et barbaros, quum eas traderent, non unam deorum generationem, sed rerum omnium huius universitatis, quam mundum appellamus, et originem et opificium et progressum et statum tradere voluisse. Quo fundamento veluti posito, totam Hesiodiae fabricae molem breviter contemplemur, cuius, ut mihi quidem intuenti obversatur animo,


2085. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pr31 | Paragraph | Section]

innumerabilis quaedam atque incredibilis simul cum Iove deorum turba vulgo coleretur. Hanc vates enumerat, huius facta celebrat, generationes explicat. Iovem statuit fato subiectum hominum deorumque regem Iunonemque reginam, omnium principes; Neptunum mari imperantem, inferisque Plutonem; Martem bellorum praesidem, sapientiaeque Palladem; itemque Latonam cum duobus filiis Apolline ac Diana, quibus postea Sol atque Luna, in quae astra post mortem fortasse ascendisse


2086. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pr32 | Paragraph | Section]

deservisse? Ita opinor profecto. Vt enim respublicae recte institutae haberentur, populique continerentur in officio, videbant alicuius esse numinis metum omnino necessarium; quumque iam invaluisset polytheismi doctrina, essentque ab hominum, si non omnium, saltem plurimorum recepti sententia dii, quos recensui, philosophi etiam poetaeque in primis, ne reip. status turbaretur, aut ipsi displicerent, palam non aliter quam vulgus de diis patriis sentire poterant. Sed haec non huius loci nec instituti,


2087. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pr32 | Paragraph | Section]

palam non aliter quam vulgus de diis patriis sentire poterant. Sed haec non huius loci nec instituti, praesertim quum non disputamus heic de philosophorum poetarumque de diis opinione, verum illud videre contendimus, utrum Hesiodus, postquam rerum omnium universitatem primo physice informatam, deinde politice docuisset, ad religionem describendam, quae tum dominabatur, gradum faceret. Id autem manifeste constare nemo sanus negabit. Restat propterea ut videamus, an et historicum hoc


2088. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa6 | Paragraph | Section]

i eum furtive de more interrogat, quae et quando futura cecinerit detexeritque hominibus? Vide Hesiodi responsionem; et illud in primis tibi persuadeas, non quaerendam esse a poetis nimis religiose rationem rerum omnium, quas dixerint; sed sciendum, multa a poetis et metri caussa et aurium voluptatis proferri. Sed Lucianus his dictis minime aquiescit, eumque ludibundus exagitat. 36 Seque adeo primo


2089. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa11 | Paragraph | Section]

Euterpeque etc. Haec sunt novem Musarum nomina, quarum singula aliquod e poeseos officiis seu effectis significant. Calliope autem idcirco praestantior ceteris dicitur, quod illi Epopeia tribuitur genus poeseos omnium maxime excellens, quo nempe heroum laudes celebrantur.
96  Stans medio in coetu lites componere gaudet.


2090. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra2_pa14 | Paragraph | Section]

exstitit. Hoc et Hesiodi Chaos sit oportet, nisi quod apud ipsum nescio quid animatum esse videtur Chaos et quaedam aeterna veluti persona, quae non solum rebus in se collocandis spatium praeberet, imo esset ipsum spatium; sed quae rerum omnium faciendarum semina aut vhnvi ut graeci dicunt, contineret. Simile quid affirmat Bruckerus in Instit. hist. phil. edit. Lips. pag. 108 colligi ex fragmentis orphicis, quae satis


2091. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa16 | Paragraph | Section]

superlativi loco. Huic explicationi ea, quae Hesiodus de Titanum carcere dicit, favere maxime videntur. 134 Atque Amor, ille etc. Amor iste caussa est, opinor, generationis, seu rerum omnium, ut ita dicam, vis generatrix, et per quam, quemadmodum et Lucretius canit, β€ž Genus omne animantum concipitur, visitque exortuni lumina solis β€ž. Vide autem apud Bruckerum Instit. hist. philos. pag. 67, quae ex


2092. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa17 | Paragraph | Section]

Svvccjak; , quum ex nihilo nihil etc. 137 Nigra Chao sata Nox etc. Prima haec est omnium generatio sine ullius, ut apparet, admixtione. Neque enim necesse erat, ut res quae in privatione lucis consistunt, ab alio quam a solo Chao, informi illo ac tenebricoso spatio, exordium ducerent. Porro Nox et Erebus idem est, si vocis


2093. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa19 | Paragraph | Section]

de quibus suo loco iterum sermo erit. 151 Vltimus hos inter etc. Saturnus a Caelo Terraque ultimus in lucem emissus esse, non quod ipsa natu minimus fuerit omnium fratrum, sed horum tantum, quos hucusque recensuimus, dicitur. An YLfJovoq appellatus, quod tempus mutat omnia? Certe ipse reβ€” rum ordinem mutavit, regnumque in se transtulit, Caelo patre male mulctato;


2094. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa31 | Paragraph | Section]

in Chan. lib. I: Aurea mala, quae draco observabat, fuisse vult opes vel ab eodem vel ab alio congestas, ex eo potissimum, quod pecora maximae fuerint veterum opes. Sed huic opinioni omnium ferme poetarum consensus adversatur. Quid autem heic venit in mentem Guieto nos docere x&QTtbv xctr k^oyyv rov cnrov esse per Hesychium. Sit ita sane: sed heic ab Hesiodo non alterius fructus fit


2095. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa55 | Paragraph | Section]

vocans iunxitque tori sibi foedere Perses. 444 Nam statuit , quidquid etc. Styx quod prima omnium Titanidum Iovi adstiterit cum filiis, retulit sollemne illud ac ab omnibus celebratum munus, ut ratum esset firmumque semper, quidquid per ipsam et Iupiter et alii dii iurassent. Quae vero poena diis fuerit, si


2096. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa56 | Paragraph | Section]

Clericum ad hunc Hesiodi locum, qui demonstrat ibidem, Hecatam fuisse etiam orientalium populorum numen, praecipuoque honore apud eosdem cultam.. Illud vero non omittendum, quod heic poeta animadvertit; hanc nimirum deam omnia omnium retinuisse munera, quae ante Iovis regnum obtinuerat, fuisseque praeterea multis atque magnis auctam ab ipso Iove, quod illi fidissima exstiterit periculosissimo in bello.


2097. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa59 | Paragraph | Section]

minus a magno etc. Heic Hesiodus auspicatur maximam illam deorum turbam, qui a Rhea Saturnoque prognati sunt, Vesta nimirum, Ceres, Iuno, Pluto, Neptunus, atque ille fuhninator Iupiter omnium rex. Vesta quidem, uti notum est, ignis focorumque praeses habita est, quae summa apud Romanos potissimum religione a Vestalibus servabatur. Huius deae nullum simulacrum fuisse in eius templo Ovidius docet


2098. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa99 | Paragraph | Section]

necessaria est ad bene regendam conservandamque remp. quam iustitia. Ex hac natae sunt eidem filiae Horae, Eunomia nimirum, Dice atque Irene, ut nomine ipso prae se ferunt, maxime utiles mortalium generi. Itaque Pindarus Olymp. xnl, beatam ac omnium rerum copia afHuentem Corynthum describens; in hac, inquit, Eunomia habitat sororesque, fundamenta urbium, firrha Iustitia et iisdem moribus praedita Pax, dispensatrices hominibus divitiarum, aureae filiae Themidis bonae consultricis. Sed


2099. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa101 | Paragraph | Section]

est viror , et probe iuventuti convenit. Peperit etiam Martem bellorum praesidem, qui quod fortasse inter Thraciae populos ferocissimos vixerit, post mortem iisdem habitus est deus praecipuus ac omnium praesen r
1023  Connubio iunxit


2100. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa105 | Paragraph | Section]


1051  Nec minus Alcmene robur creat Herculis olli 1047 Progenies Cadmi etc. Semele Cadmi filia, mortalis omnium prima, ex Iove Bacchum concepit. Sed num Cadmo posterior Bacchus censendus est? Imo multo antiquior fuit, ut multis ostendit Bochartus Chan. lib. I. Ideo autem Thebanus creditus est,


2101. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa110 | Paragraph | Section]

bellumque gessisse cum Lunicolis? 1104 Natam autem Aeetae etc. Medeam, uti notum, Iason dux Argonautarum et Aesonis filius, uxorem duxit, eamque secum in urbem Iolcum deportavit. Res est omnium sermone vulgata, ut non operae pretium sit in ea diutius morari. E Medea vero et Iasone Medaeus heic tantum ab Hesiodo natus dicitur, quem a Chirone facit educatum, quod et de Achille accepimus, et de ipso Iasone, qui


2102. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa112 | Paragraph | Section]


1123  Progeniem iustamque: procul qui littora circum belle atque eleganter italicis versibus extulit ac luce publica donavit inter alia sua doctissima carmina Gasto Comes Rezzonicus ille flos merus omnium Italorum, delectae et pater eruditionis. Vtinam et Musaeum seu Herus et Leandri amores cito nobis proferat! 1131 Gnata hyperionidae Solis etc. Vlysses e Troia


2103. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa118 | Paragraph | SubSect | Section]

mentem omnem scientiamque allegoriis, quibus vates hic vehementer delectabatur, quasi involucris quibusdam conditam, evolverent atque explicarent. Itaque quemadmodum Homerum disciplinarum omnium, praesertim earum, quibus ad actionum singularum prudentiam facile pervenire possemus, patrem exstitisse voluerunt; ita Hesiodum aptissimum esse statuerunt, a quo politica, ethica atque oeconomica praecepta peteremus. Nec ego quidem


2104. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa119 | Paragraph | SubSect | Section]

ad legendum dati ea in antiquis praecipue scriptoribus credamus invenisse, quae invenire sperabamus; vidisse, quae videre optabamus; hausisse ab iisdem, quae multo ante in nobis existebant. Huc accedit, plerosque huiusmodi homines, quod fere omnium grammaticorum proprium est, non scriptoris tantum, quem explicandum susceperunt, laudem famamque undequaque conquirere, verum etiam eruditionem suam doctrinamque venditare, quam maxime cupere. Qua in re magnopere falluntur: nam et a


2105. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa138 | Paragraph | SubSect | Section]

commissa: prudentiae autem hominum ac curae ea sibi comparare coepit esse difficillimum. Olim ergo ante vafrum hoc Promethei factum, omnia, quae ad vivendum erant necessaria, facile comparabantur et ad manus erant, Saturnus enim primum omnium genus quoddam aureum fabricabat hominum, cui sua sponte omnia suppeditabat terra. Hoc genus leni ac iucunda morte, quum hac vita defungeretur, vitam daemonum et nomen post obitum consequebatur. Hoc autem alterum est sequutum,


2106. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa156 | Paragraph | SubSect | Section]

potius, de quo non satis noto disseritur in illa ecloga, Virgilius auguratur. 229 Tum demum ad caelum etc. Recte quidem: nam in tanta morum perversitate ac omnium flagitiorum colluvie et impunitate qui locus esse poterat Pudori ac Nemesi? Videtur autem mihi poeta quum haec scriberet, atra bile vehementer laborasse. Tum temporis fortasse aliquam acceperat iniuriam, quam ulcisci volens


2107. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa164 | Paragraph | SubSect | Section]

virtutem, quamvis principio difficilem, comparandam, quod felicitatis plena. Iterum heic ad ignaviam relabitur, ab eaque ut absterreat fratrem, eiusdem pemiciosos enumerat effectus, laboremque quam maxime potest commendat, ut omnium bonorum, quae homini in vita desideranda, largitorem amplissimum. 365 Quin operi incumbens etc. Ne id quidem postremum in la


2108. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa170 | Paragraph | SubSect | Section]

461 lamque age etc. Absoluta ethices parte sibi ad oeconomiae praecepta tradenda viam sternit Hesiodus, initiumque ab agricultura desumit, quae est omnium artium antiquissima ac nobilissima. 464 Pleiades ostendunt etc. Hunc versum aliqui ita distinguentes a superioribus scribunt, ut sit quasi initium alterius libri eiusdem


2109. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa210 | Paragraph | SubSect | Section]

evr\ est Tpiomjix^ seu dies tricesima: sed Scaliger liquido ostendit, evrjv vocatam esse tempore Hesiodi primam mensis; Solonem autem omnium primum dixisse
948  Hac satus aurato cinctus latus ense decorum


2110. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa211 | Paragraph | SubSect | Section]

in Vita Pla tonis ait: nascitur Plato Thargelionis septimo, quo Delii natum Apollinem dicunt etc. Idcirco omnium mensium septimus dies Apollini sacer. 954. namque aere pendens etc. Araneum in aere suspen sum nere fila


Bibliographia locorum inventorum

Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.