Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnium

Your search found 2288 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2149-2157:


2149. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

recipere debent. Segnia aliquam, sed intuti prorsus portus speciem habet. Carolobagi situs, vix aliquam meretur attentionem. Hic itaque Hungaria, non iam unam tantum, sed omnes ferme orbis provincias et populos contingit. Hic iam commercium Hungariae non unius tantum, sed omnium commercialium populorum teloniis obnoxium est. Hoc exiguo licet litorali propius adhuc, quam per Mare Nigrum Mediterraneo et Oceano nectitur. Praecipuum enim, quod navigationi Litoralis huius obstabat impedimentum, pyraticam nempe barbarorum Africanorum pie


2150. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

libellis populum illuminare conati sunt. Edidere idonea ad promovendum singulum oeconomiae publicae ramum normalia. Plerumque incolarum industriam propositis etiam praemiis excitarunt. Iuvat itaque nosse ad quem gradum oeconomia publica, cuius officium est producta naturae omnium trium regnorum et augere et perficere tantis medii ferme seculi conatibus perducta sit, ad hoc, ut quid adhuc legislationi hoc in genere agendum restet, intelligatur. Minerale regnum quod attinet, id ordinata intuitu huius obiecti, montanistica regnicolaris Deputatio


2151. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

haec ponit Döbröensem, quam ita praeparari posse ait, ut tabaccae Cararae dictae, cuius in Lombardia usus longe maximus est, vices subire possit. Huic subiicit Debreczinensem, tum Syrmiensem, postremo vero loco Poseganam locat; omnium adhuc imperfectam esse culturam pronunciat. § XXXIII. Cultura canabum. Cultura canabum pro domestica necessitate toto ferme Regno exercetur, neque tamen vel internae consumptioni sufficit. Canabum qualitas pro ratione


2152. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

notitias praemittere oportet. § LI. Generalis commercii bilanx. Hungaria, sicut maxima parte Haereditariis Germanicis provinciis cingitur, ita maximam commercii partem reciproca has inter et Hungariam communicatio constituit. Ex his fide omnium, inde ab anno 1767. tricesimalium tabellarum cum Austria Inferiori et Interiori Moravia et Gallicia, in activo, cum Turcicis provinciis et litorali, in passivo semper versatur cum Silesia Bohemica saepe variat; si tamen diameter decennalis assumatur, et cum hac provincia Hungaria stat in


2153. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

partim quod sartores et acupictores crudum etiam sericum consummant, partim quod aliqua producti in Hungaria serici pars in Regno remaneat. De sericeis vero fabricatis iuxta eundem diametrum ultra eductionem in Regno consummitur annue pro 555.739 florenis. Caeterum omnium horum fabricatorum et inductio et per Regnum distractio eadem ferme, quae § 52 expressa est, modalitate procedit. § LVII. Fabricata coriacea iam non tantum e Germanicis provinciis, sed etiam e Turcia, et quidem potissimum per passum


2154. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

publicam refertur. Evocentur sumptibus fundi litterarii viri in historia naturali apprime gnari. Hi sub directione Consilii Regii Locumtenentialis ( quod tamen eatenus Facultatem philosophicam praevie semper audiet) peragrent omnes Regni partes; producta omnium trium regnorum sollicite pervestigent et colligant; sub ipsum peregrinationis tempus Consilio periodicas relationes praestent. Si quod tale productum detexerint, cuius praesens statim usus haberi posset, id locali iurisdictioni continuo insinuent, una tamen et Consilio referant; terminato


2155. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

si denique perpendatur, quod ex oleribus in talibus vineis procreatis, si hae ab urbe magis remotae sint, nullus, a frumento vero, quod in tali fundo procreatur vix tantus quantus e vino fructus percipi possit; si, inquam, omnia haec expendantur, facile apparebit, quod legislatio destructionem omnium, quae in plano sitae sunt vinearum, citra laesionem iuris proprietatis ordinare non possit. § CVIII. Ne vineae in planitie imposterum plantentur prohibendum. Unum illud statuere posse videtur legislatio, ne imposterum ad


2156. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

tantae sint vires, tanta activitas, ut contractum hunc in realem effectum deducere queat, non constat. Id constat, quod Hungaria magnam ultra domesticum usum navalium lignorum quantitatem habeat, et quod adsit idoneus emptor, qui ea in valore medii millionis quotannis educere paratus sit. Verum in omnium eiusmodi privatarum negotiationum promotionem legislatio nulla alia, quam vectigalis via influere, administratio publica nonnisi assistentiam speculatoribus eiusmodi praebere, rem ipsam nonnisi privatorum industria conficere potest. § CXI. Ordo


2157. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

seu cum singulis emptoribus seu etiam cum ipsis possessionibus contractus inire debeant. Id autem ad reanimandos, qui propter depositorii huius praepotentiam iam omnem de obiecto hoc speculandi voluntatem deposuerunt, quaestores ubique ac praesertim in Litorali ita publicetur, ut omnino ad omnium notitiam possit pervenire. Cum officiales depositorii huius contractus ita inire soleant, ut tres pretii classes constituant, advecta vero tabacca eandem non pro qualitate producti, sed arbitrarie et cum detrimento cultorum ad classes has dispescere, imo saepe etiam


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.