Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnium

Your search found 2288 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 523-528:


523. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

expectatos honorifice excepit; omnes quippe regni pręfectos ibidem iusserat congregari ut omnibus nota essent quę agebantur. Igitur per dies octo apostolici uiri nihil aliud egerunt nisi ut omnibus persuasum esset in Christum credere, fidem religionemque propagare, communi omnium saluti consulere et, quicquid deinde pontificali autoritate deffinitum fuisset, ratum habere; deinde cunctis audientibus scripturę per dies quattuor lectę et, sicuti hę monebant, regiones diuisę metęque finium singulis impositę ac iura constituta. His peractis


524. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

exigerentque uectigalia a ducibus constituta et quęque regno plebique expedientia prouiderent. Banni quoque ut simul cum uno centurione iudicent, statuerunt, alioquin iudicium irritum sit. Quilibet autem prędictorum de suis uectigalibus partem tertiam pendebat regi ut communi omnium domino, cui subesse debeant omnes qui regni finibus continentur. Alias pręterea leges ac scita sanxerunt, quę nunc referre longum foret, habentur autem in libro qui est in Croatia dictus Methodus, quem Latine Rationalem possis dicere. Cardinales tandem episcopique et


525. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

natus Rex 11 regi filius erat. Hunc infantem licet et in cunis adhuc iacentem omnes uno animo regem salutauerunt. Vncto deinde ab episcopis et coronato nomen inditum est Sfetolicus, quod in Latinum uersum Sanctulum sonat. Qui cum adoleuisset, patris, omnium qui ante illic regnarunt pręstantissimi, uestigia sequi coepit, sacris deditus Christianęque religionis ualde studiosus. Cumque in omnibus sese summa cum laude gessisset mortemque obiisset, filius ei Vladislauus successit in regno, qui ei duo de uiginti annos nato genitus


526. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

suum est reuersus mansitque inter Delmatas maris accolas; Croatis uero omnem iniuriam remisit nec quicquam in se inique commissum exprobrauit, ad clementiam quam ad uindictam semper propensior. Interea natus est ei filius Colomanus, qui post patris obitum consensu omnium regnum suscepit paternarumque uirtutum ęmulus XXV rex iustitiam pietatemque coluit, mitis, clemens, munificus, modestus ac proinde optimo cuique charus magnique habitus. Cui in pace defuncto successit XXVI rex


527. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Eo regnante prospere inoffenseque succedebant omnia, quieuerant bella, opes augebantur, nec pauperibus timori erat diuitum auaritia, nec plebs potentiorum uim formidabat, omnes pariter tuente ac protegente ipsa regis iustitia, quę neminem prorsus inique uexari patiebatur. Cumque omnium prope par cura esset arua colere, pecudes alere, negotiationibus exerceri, nunquam antea regnum illud ulla rerum copia opulentius fuisse memorabatur. Abunde in ciuitatibus erat uestis preciosa decoraque arma et phalerati equi, exquisita supellex, auri quoque argentique uis,


528. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

piissime, uti coacto procerum tuorum populique concilio alteram epistolam coram resignari coramque legi iubeas et una cum ipsis deliberes his de rebus quas nos Deo bene iuuante aggredi meditamur pro amore Christi ecclesięque sanctę utilitate; tum demum, quicquid communi omnium consilio decretum fuerit, ut nobis nihil moratus rescribas efficiasque certiores. Vale. Zuonimerus igitur nauiter, sicut rogabatur, accersitis omnibus regni sui pręfectis decurionibusque ciuitatum conuentuque habito ad Quinque ecclesias in


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica (), Verborum 4606, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [marulmarrdcg].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.