Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnium

Your search found 2288 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 752-759:


752. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Deianiram formę uenustate imprimis decoram sibi copulauit. Cum illa profectus, postquam fluuium traiicere necesse esset, (Nessus) Nesso Centauro ferendam commisit. Nessus autem translatę puellę uim inferre uolens, Herculis sagitta confixus periit. Atque ita uir omnium strenuissimus coniugem suam ab iniuira Centauri nihil cunctatus erruit, illęsamque seruauit. (Neleus) Neleum, Pyliorum regem, regno fortunisque omnibus expulit, ita ut de duodecim fratribus, quos occidit, Neleus unus


753. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

esse, quanti a me ęstimantur. Pręclara enim et miraculorum plena arbitror neque adduci queo, ut rear contraria cuiusquam dissertatione extenuari posse ac diminui, ne tanta uideantur. THEOLOGVS: Non eo inficias ea quidem hominum admiratione digna esse et omnium heroicorum gestorum maxima. Sed quid dices, quid respondebis, si tibi nostris temporibus fortiora, excelentiora, magnificentiora his omnibus agi gerique ostendere? POETA: Fama hoc profecto prius quam tu ostenderet, si res ita, ut dicis, sese haberet.


754. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Ita mihi quidem uidetur. Neque enim illis assentior, qui omnes uirtutes pares esse dixerunt. THEOLOGVS: Qua autem ratione discrimen istud nobis constabit? Nonne dicendum illis plus laudis deberi, quibus plus proponitur pręmii ab ipso bonorum omnium ęstimatore ac remuneratore, Deo? POETA: Neque id plane negari ullo modo potest. Iniquus enim arbiter munerumque dispensator esset ille, qui minus merenti plus concederet. THEOLOGVS: Videtur tamen illa


755. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

hora uocati minus operis exhibuerunt. Sed cum parabola illa iis prędicetur, qui ecclesiam Dei ędificant pie recteque uiuendo, denarius ęque singulis datus non merita respicit, sed boni nunquam finiendi ęternitatem. Nam in cęlesti patria aliud quidem minus pręmium, aliud maius habetur, omnium tamen pręmia nullo fine claudentur, nullis unquam temporibus deficient. Vel si denarium hunc beatitudinem interpretari uolumus, tam illis datur qui in iuuenta quam qui in senectute ad Deum conuersi fuerint. Omnibus pariter dictum est: Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum


756. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Cęterum, cum te Christianum esse noueram, non dubito, quin scripturis diuinis nobis datis plus fidei pręstes quam illorum fatuitati, qui non unum Deum esse arbitrati sunt, sed plurimos, quibus ne ipsi quidem gentiles philosophi assentire poterant, cum omnium, quę sunt, unum principium esse oportere deffinirent. POETA: Christianum quidem me esse non diffiteor, et diuinę scripturę autoritati spondeo me nequaquam refragaturum. Nisi enim ei crederem, Christianus non essem. Nec


757. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

coenum. Nostri animę maculas poenitentię fletu diluere contendunt, cum sciant non nisi puros mundosque et omni malicię labe defecatos cęlestem aulam ingredi posse. Hęc sunt, quę Deum propiciant quęque immortalitatis beatę pręmio compensantur. Ecce igitur, qualiter iste heros tuus omnium maximus prę illis, qui in Christo credunt, non modo non commendandus appareat uerum etiam contemnendus. Illud autem, quod taurum, cuius amore Pasiphe capta fuerat, a Creta ad Peloponessum aduexerit obtuleritque Euristeo, si rem spectes, nihil est, quod magnopere laudes, sin rei mysterium


758. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Prometheum, inquis, ab aquilę iecur eius lacerantis iniuria erruit et ligato simul uincula dissoluit, quasi gratiam referens, quod ignem de cęlo ad usum hominum attulisset. Dic, quęso, corpori an animę languenti mederi opemque ferre melius sit. Nonne animę? Anima enim communi omnium consensu corpore est pręstantior. Sed nostri sacerdotes illos, quos peccati conscientia intus carpit, intus lacerat, curant ac sanant, ad poenitentiam exhortando, ad pietatem iustitiamque colendam instruendo. Et hoc ideo, quia sciunt eos ignem habere de cęlo allatum, hoc est, animam a


759. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

quam immanes belluas horrendaque monstra uirium robore superare. Bonis, iustis, piis, innocentibus cęlestis promissa est beatitudo, non potentibus, non fortibus, non mundi gloriam adeptis; nisi beatiores putandi sunt, quos humana commendat opinio quam quos Deus, omnium dominus, diligit atque amat et in suo supra cęlos regno collocat. Hoc tibi notum esse uolui, ut theologos nostros potius quam poetas tuos in dignoscenda rerum ueritate sequaris et Ecclesię sanctę pręceptis institutionibusque adhęrendo fabellarum contemnas uanitatem.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.