Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnium

Your search found 2288 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 863-872:


863. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

Epistola domini Marci Maruli Spalatensis ad Adrianum VI. Pont. Max. de calamitatibus occurrentibus et exhortatio ad communem omnium Christianorum unionem et pacem. Reuerendo patri Dominico Buchiae Catharensi ordinis praedicatorum, theologiae professori, M. Marulus in Domino salutem. Cum tuis ad


864. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

Anno Salutis MDXXII. MAXIMO PONTIFICI ADRIANO VI. M. MARVLVS SPALATENSIS HVMILIS AC SVPPLEX Quum me, Sanctissime pater, uel exiguae admodum uel nullius omnino authoritatis esse scirem, te autem in summo omnium quae in terra sunt dignitatum honorumque fastigio sedere non ignorarem, uerebar profecto ad tantae maiestatis uirum mearum quicquam dare litterarum. Porro hesitantem ac diu dubium ad scribendum et ipsa tandem rerum ingruentium necessitas impulit et animi tui ubique uulgata mansuetudo


865. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

metus ne acerbiora his quae diximus pati contingat fouet, non ratio approbat. Sustinemus enim mala et dissimulamus ne peiora subire cogamur. Praesentes nostras erumnas breuiter recensuimus; iam aliorum quoque calamitates cursim perstringemus. Omitto superioribus temporibus ista omnium Antichristorum impiissima natio quot regna Christianis abstulerit, quot prouincias, quot oppida sibi subdiderit, ecclesias euerterit, aras prophanauerit. Quae, quoniam plus quam satis nota sunt omnibus, non est necesse nunc repetere. Olim fleuimus, olim lamentis lachrymisque


866. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

multa distet locorum intercapedine. Incendium quod timemus, nisi mature extinguatur, cum proxima quaeque exhauserit, ad extrema quoque proserpendo penetrabit. Nemo praeterea propriis uiribus confidat nisi fratri ab inimicis circumuento opem tulerit: et ipse similiter peribit. Potentissimus omnium est si cum singulis conferas. Ad unum illum debellandum tot regum, tot principum uiribus opus est quot ipse quondam regna Christianis et nuper Syris Medisque erepta possidet ac regit. Parum hoc praesides regesque nostri attendunt: si attendissent, nequaquam inter se, sed cum solo illo


867. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

Christi Dei ac Domini nostri inimicos perstetis. Atque ita demum ille, qui nunc uobis dissidentibus aduersatur, reconciliatis placabitur et de Maumetanis infidelibus palmam triumphumque praestabit. Vt ergo Deo iuuante hoc fiat et sequatur, tuae partes erunt, Pater sancte, qui Christianorum omnium caput es, discordes componere, inter se praeliantes ad aequanimitatem mutuamque beniuolentiam reducere. Age igitur, nihil cunctatus tolle ab his quibus praesides funesta dissidia, tumultuantes mitiga, furentes placa, in gratiam reuocatos hortare ut societate inita coniunctisque copiis


868. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

qui de caelo descendens pacem attulit, quia in se credentes Deo patri reconciliauit? Per peccatum enim eramus filii irae, per crucem autem Christi facti fuimus filii Dei. Idem tunc in carne nasci uoluit cum orbis terrarum positis armis in pace quiesceret. Tunc et angelos suos nostra omnium salute gaudentes concinere iussit: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis . Ad haec, quoties discipulos suos salutaret, dicere solebat: Pax uobis . Ipsis etiam, quotiens hospitium aliquod ingrederentur, ut pacem ei domui dicerent mandauit.


869. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

conuocatis hastilium fascem colligatum ut singuli confringerent iubebat. Non ualentibus ipse soluto fasce unumquodque hastile separatim assumens facile cuncta perfregit et ad illos conuersus: Videte , inquit, quod donec simul uniti eritis, inuicti permanebitis; sin uero diuisi, omnium offensis uos ipsos exponetis. Ne igitur singula Christianorum regna, dum inter se pertinaciter dimicant, ab infideli tyranno oppressa pereant, tuae sapientiae est, Pater sacrosancte, tuaeque dignitatis prospicere ut, qui secum dissident, sine cunctatione in gratiam redeant,


870. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

regna, dum inter se pertinaciter dimicant, ab infideli tyranno oppressa pereant, tuae sapientiae est, Pater sacrosancte, tuaeque dignitatis prospicere ut, qui secum dissident, sine cunctatione in gratiam redeant, iniurias remittant, pacem quam bellum malint et simul uniti a lupo illo luporum omnium rapacissimo, qui nullo sanguinis nostri haustu satiatur, se suaque defendant, laborantibus magno atque alacri animo succurrant, amissa repetant, recepta Deo propicio tueantur et conseruent. Ac ne ego pluribus utens uel prudentiae uel uirtuti tuae diffidere uidear, finem faciam,


871. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

uirtuti tuae diffidere uidear, finem faciam, si tamen adhuc pauca quaedam subiecero non tui adhortandi causa, quem in omnia paratum esse confido, sed desiderio meo quo uror obsequendi. Rogo igitur ostendas te tot populorum praesidem quot tuae fidei a Domino habes commendatos, id est omnium Christianorum. Omnes ad pacem mutuamque beniuolentiam hortare ut parens, compelle ut dominus. Liberalitas Pontificis Decet certe res ista Pontificem optimum excelsique animi Adrianum magis (ut equidem uideo) aduersus infideles lupos animatum quam a me dici queat.


872. Marulić, Marko. Epistola ad Adrianum VI Pontificem... [Paragraph | Section]

cessamus. Pro Adriano VI. Pontifice Maximo ad Christum oratio
Epistola eloquentissima nobilis uiri domini Marci Maruli Spalatensis ad S. dominum nostrum dominum Adrianum VI. Pont. Max. Exhortatoria ad unionem et pacem omnium christianorum procurandam. Impressa Romae Per B. V. Anno D. M. D. XXII. pridie kalendas maii feliciter explicit.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1522], Epistola ad Adrianum VI Pontificem Maximum, versio electronica (), Verborum 2644, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [marulmarepistadr].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.