Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnium

Your search found 2288 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 965-972:


965. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b | Paragraph | Section]

Verum adhibenda fuit moderatio, habendaque ratio corporis, cuius fulturis ipse quoque animus sustentatur. Vix reperies vllam festinationem maturuisse, nullaque scientia, vel tenuium disciplinarum addiscitur citra laborem et sudorem, longissimaque spacia temporis. Quid dicendum de sapientia, quae omnium doctrinarum facultatem, omnem diuini iuris et humani cognitionem complexa est? num credis in eius possesionem quasi per somnum inuadere? At certe non modo non desperandum est, sed potius contendendum pertinaciter, vt voti compotes euadamus: sicut in bello fiducia vincendi initium victoriae


966. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c_v | Paragraph | Section]

ad persuadendum attigisti: Verum adhuc vrget me quidam scrupulus. At nos inquam curabimus illum eximi, si patieris medicamenta salubria. Quidni patiar inquit? neque eo dementiae perueni, vt abhorream a sanis consiliis. Cognitio inquam veritatis omnium sententia mea, iucundissima est, ac eam quiuis indagare debet, qui anhelat accedere ad cognitionem dei, quandoquidem ipse deus veritas immutabilis ac sempiterna est. Hic ille, haerendum adhuc nonnihil circa propositam questionem. Etenim dum considero conditionem hominis,


967. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii | Paragraph | Section]

et inania, hisque idem finis, qui corpori est. Non seiungemus inquam ab hoc ordine philosophiam? Immo inquit in primis interdicendum illi nostra consuetudine arbitror, vt quae inuehat et nutriat curas inutiles, prorsusque alienas a quiete animi: quae in summa rerum omnium vanitate videtur esse vna expetenda. At vide o beate, ne vtrumque falsum sit, magnaque immerentem philosophiam calumnia afficias, quam nos oportet diluere, suamque philosophiae reddere dignitatem, Putas ne animi tranquillitatem existere non sublatis perturbationibus, qui


968. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4 | Paragraph | Section]

ordinem commoueri, ac spectare ad rebellionem, protinus immisso aliquo ex potioribus ducibus, insolentes eius spiritus contundit: tolerantia dolorem conficit: metus et laetitia redundans occursu fortitudinis prosternuntur: cupiditatibus vero coercendis nihil efficiacus temperantia: quae rerum omnium excessus defectusque ad mediocritatem adducit. Hanc igitur, vt vides, ex philosophia consequimur vtilitatem, vt eius adiumentis roborato animo, securam plane, tranquillam, ac prorsus diuinam agere vitam in humano corpore videamur. Neque sapientiae vis praestantissima


969. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii_v | Paragraph | Section]

per seminis propagationem haberentur, nonne partus sequerentur vndequaque naturam progenitorum? Et a sapientibus sapientes, fortes a strenuis, et rursus dementes ab insanis, Ingavi procrearentur ab inertibus? Caeterum longe secus res habet: exemplis siquidem contrariis scatent monumenta omnium temporum: et nobis quotidie ante oculos obuersantur stirpium huiusmodi et fructuum varietates: quippe frequenter iucundi proueniunt ex acerbis, salubres ex pestiferis, nec stolidis filiis assequentibus acumen parentum, et ex mentibus obtusis plaerumque nascentibus praeclaris ingeniis.


970. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4v | Paragraph | Section]

plane quibusdam coloribus Deum imaginem suam depingere voluisse ad propriam sui gloriam non dubium est. Itaque si caelestes influxus exercent potentiam in corpora inferiora propter quandam materiae proportionem: non tamen continuo agunt in animam, nisi ratione coniunctae materiae. Neque in omnium hominum animam agunt, sed tantum imperitorum, et eorum, qui deprauati sunt falsis erroribus. Caeterum omnes caelestes inclinationes vincemus absque negotio sapientia, syderibusque dominabimur. Plerique scribunt in Socrate, tum Zopyri Physionomi iudicio, tum sua ipsius


971. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii | Paragraph | Section]

opifice nihil superuacuum, nihil redundans, nihil quod difluat imperfectumue sit: Sed omnia cum mensura et ratione quasi ad Lesbiam regulam facta. Naturam et habitudinem corporum cuiuslibet animalis attemperauit ad aeris, loci, pabuli qualitatem: et nihilominus benignus ille parens affatim copiam omnium praebuit, ad implenda desideria caeterarum animantium eaque finiuit angustissimis terminis, videlicet quatenus naturae satis esset, vni tantum homini immensam atque infinitam cupiditatem in animo inseuit: Non eam dico cupiditatem, quae radicatur in parte irrationali, ex


972. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii_v | Paragraph | Section]

terminis, videlicet quatenus naturae satis esset, vni tantum homini immensam atque infinitam cupiditatem in animo inseuit: Non eam dico cupiditatem, quae radicatur in parte irrationali, ex profundisque tenebris et inexplicabilibus errorum labirynthis emergit, ac fere malorum omnium caput est, Sed congenitam in natura cum ipsa anima, per quam appetimus nostri perfectionem et securitatem. Atqui non videmus hic quamdiu viuimus, quippiam tale illi oppositum, vnde satiatus animus conquiesceret, vltra mundum (quatenus magnus est) extenditur semper aliquid infinitum et


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.