Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnium

Your search found 2288 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 973-985:


973. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

enimvero, quod Reipublicae ea tempora esse, et cum eam tempestatem Regno impendere cernam; ut neque privatarum rerum quisque suarum ullam salutem, quae in salute publica consistant, sperare debeat. Publica enim tranquillitas privatorum tranquillitatem continet et fovet; calamitas Regni, privatas omnium fortunas, vel penitus evertit, vel gravius affligit. Et propterea, qui suas fortunas, suamque vitam quietiorem amant, publicae saluti invigilare debent. Nemo in discrimen Republica universa adducta, tutus securusque res suas tenere unquam potuit. Everso vel afflicto toto regni corpore,


974. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

tenere unquam potuit. Everso vel afflicto toto regni corpore, membra eius quaecunque illa et ubicunque fuerint, pariter vel everti, vel debilitari, et affligi necesse est. Quamobrem, qui Rempublicam humeris suis sustinent, ac eius commodis, ornamentis, et stabilitati operam navant; magno honore et omnium amore, digni sunt semper habiti. Iis enim omnes privati, et vitam, et fortunas, quas tuentur debent: cum in eorum praesidio, cura, vigiliis, commoda, ornamenta, facultates, atque fortunae illorum, et consistunt et vigeant. Quo nomine, tibi, et prosapiae vestrae Gorcanae


975. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

conferre debes. Ut quemadmodum maiorum tuorum huius regni salus et dignitas beneficiis, et conservata, et aucta semper fuit; tuo beneficio nunc conservetur, et in tuo patrocinio, vigiliisque acquiescat. Multa sunt, quae magnam spem salutis regno polliceantur: Habemus regem strenuum: et omnium eorum laborum, quos bellum secum trahit, contemptorem, ac victorem: est summa in eo prudentia: est rerum gerendarum dexteritas: consilium praesens; animus invictus: et periculorum contemptus. Cui, cum tua consilia, opes ac authoritatem tuam coniunxeris, communique opera, et consilio, regni


976. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

contemptorem, ac victorem: est summa in eo prudentia: est rerum gerendarum dexteritas: consilium praesens; animus invictus: et periculorum contemptus. Cui, cum tua consilia, opes ac authoritatem tuam coniunxeris, communique opera, et consilio, regni salutem complexus cum eo fueris; et omnes omnium ordinum homines, ut idem faciant excitabis; et spem salutis communis nobis confirmabis. Quod quam honorificum tibi fuerit, non dissero; res ipsa per se, quae te gloria consequetur, quae commoda inde, et in nos, et Rempublicam nostram redundabunt, demonstrat. Et quidem vide, quam haec gloria


977. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

saluti, et regni dignitati. Ut autem Illustrissime Comes, haec quae a te postulamus praesidia, Reipublicae et regno universo facilius invenias et firmius constituas, et adversus hostem, et re, et consilio regnum communias; vulnera Reipublicae domestica, et internus morbus tibi primum omnium sanandus: discordiae ordinum, quae Rempublicam universam convulnerant, atque consensum ordinum dissolvunt, tollendae, et flamma odiorum extinguenda. Hoc enim malo, in viscera nostra deseviente, nulla salus et publica et privata speranda: Discordia enim magnarum rerum publicarum


978. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

qui quod suae virtuti, ac ingenio non satis confidant, alienae invidere soleant; cum tu et opibus, et prosapiae dignitate, et maiorum rebus magnis gerendis, authoritate comparata, et ingenio in rebus gerendis, summaque prudentia et felicitate, instructus et ornatus ita fueris, ut omnium fortunas, authoritatem, sapientiam superes, atque adumbres. Quae omnia haec tua ornamenta, hoc uno facto, quod a te Respublica exposcit, longe ampliora et illustriora reddes, nosque, fortunasque nostras, conservabis. Quod equidem ut facias, atque ut te ad omnes impressiones Reipublicae


979. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

de nostris temporibus cum ipso comite, viro alioqui gravissimo, tibique tum affinitate, tum studiis in Rempblicam coniunctissimo: ac per illud breve tempus, quo apud ipsum in villa Wieviorka fui, pauca quaedam de Republica scripsi succisivis horis ad vestros Optimates, quae vestra omnium interesse arbitratus sum. Hanc sane opellam cogitanti mihi, cui potissimum nuncuparem, cuius authoritate niteretur, tu primus occurrebas, et recenti memoria beneficiorum tuorum, et quod inter Optimates eminentem locum obtines, nullamque pro salute patriae non subeundam esse


980. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 22 | Paragraph | Section]

tuendam et stabiliendam; si tandem statueretis modum intempestivis quibusdam occupationibus, ac mentem et sensus nonnunquam abduceretis a cogitatione privatorum negotiorum ad curam universae reipublicae, summaque contentione virium corporis et animi in eius incumberetis incolumitatem; unde spes omnium haud dubiae tanquam ex fonte quodam manantes, diductaeque per rivulos, in singulorum sedes et domicilia redundant. Siquidem ut per venas a corde (quam diu viget) sanguis et calor, spiritusque vitales profecti per omnia reliqua membra propagantur; et contra, eo quidem occumbente, neque


981. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 23 | Paragraph | Section]

extinctis, languere caeteras partes corporis, ac tandem interire necesse est; ita florentes Respublicae, praesidiisque vallatae consilii atque prudentiae, sic serviunt commodis privatorum, ut etiam digniatem afferant et tranquillitatem. Illis vero convulsis et corruentibus, fit; ut omnium fortunae atque ornamenta domestica radicitus convellantur, eaque ruina praesens involvat. Fieri non potest, quin propter nimia studia rerum privatarum, primum animorum dissensiones oriantur, deinde simultates, postremo in apertas discordias et contentiones prorumpatur. Quibus de causis


982. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 31 | Paragraph | Section]

sed plane mundanum: quo significavit, mundum esse cunctis patriam communem. Praestantius sane cum multis ageretur, si non ispi viderentur sibi tantum sapere; sed externorum quoque bonas artes amplectentur, easque honore dignas existimarent. Nam constat imperium Romanum, quod sine dubio regnorum omnium, et imperiorum in terris praestantissimum fuit, nulla re alia sic adolevisse, in tantam evasisse magnitudinem, quam non fastidiendo genus ullum hominum, in quibus virtus eniteret. Hanc viam Principes Turcorum ingressi, rerumque civilium et bellicarum mandata cura nostris hominibus delectis


983. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 39 | Paragraph | Section]

non ad reges, non ad universum nobilitatem, sed tantum ad vos verba facere. Equidem si qua ingens intra fines regni vestri tempestas expectaretur, si certamen atrox, aut grave periculum Reipublicae immineret, ad quod propulsandum opus esset magna audacia, singularique virtute, si de omnium capite, libertate, fortunis dimicandum esset; putarem omnem orationem ad ipsum nobilitatis ordinem esse convertendam: tentarem omnes aditus: experirer vim omnem huius facultatis in dicendo, si quam modo nacti sumus: proponerem maiorum res gestas, illustremque gloriam et pervagatam, quorum


984. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 46 | Paragraph | Section]

dat operam, iis, a quibus deterior fiat, sed frequenter audit sapientiae doctrinarumque professores: saepe conversatur cum studiosis armorum, peritisque militiae. Prudentiam undique, magnum stabilimentum imperantium, conquirit; quo se dignum patre, dignum Senatu, dignum nobilitate, dignum opinione omnium praebeat. Quanquam gravissimam iacturam vestra Respublica patietur, quum Rex ille optimus et sanctissimus plenus anis et gloria rerum gestarum, decedens ab humanis in coelum subvehetur, ascriptusque concilio Divorum consecrabitur: quod optamus in sera tempora protrahatur: semper enim


985. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 49 | Paragraph | Section]

quieti metuatur, praeter externam violentiam fatique necessitatem: contra quam nemo sapit: cui superi quoque cedere dicuntur. Hoc igitur diligenter intuebimur, hoc singulari cura considerabimus, in hoc versabitur omnis nostra cogitatio, ut appareat quid potissimum discordiam pessimum malorum omnium in Republica efficiat, et quibus artibus revocetur a concordiam tantisper, dum remediis locus est: ut qui administrationi rerumpublicarum incumbunt, si discordia laborarint, sciant quemadmodum dissensiones extirpentur: sin autem fuerint animis inter se consentientibus; diuturnam


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.