Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: supra

Your search found 2401 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1984-2004:


1984. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

plus nimio debere detrectare etsi id litterarum causa libenter forsan faceret; nam hac in parte omnino necessitati acquiescendum est. Id autem praesertim in vestibus omni, qua fieri potest, ratione fugiendum est ne quid novitatis appareat; quod cur cavendum sit, ex iis quae supra diximus, cum de gentis moribus tractaremus, apparet. Aliud quod hoc in genere dici commode posset, nihil superest; aut enim mox, dum de familia nobis sermo futurus est, dicenda sunt, aut ad publica cuiusque actiones referuntur. Illud itaque, quod consequitur, de


1985. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

De colonis tantum, qui et ipsi pars familiae sunt, pauca adicere me oportet; quibus quis modus adhibendus sit cognoscere non habet exigui momenti locum; gens enim ob saevitiam aeque atque lenitatem dominis suis infesta et ad eos fraudandos supra condicionem suam ingeniosa, ut nescias duriusne eos an lenius habere expediat. Atque id quidem experientia iam ostendit nihil eos aeque ac nimiam domini lenitatem extollere insolentesque et ad omne facinoris genus reddere prorsus pronos. Sed mihi natura minime acerbo


1986. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

reponunt alii simulacris istis mulierum vanitatem ut integra nobis in rebus seriis auctoritas constet. Nec eas opera sibi propria fastidire, sed non eadem decora omnibus. Continuam illam per agros et villam cursitationem, illam exquisitam rerum minimarum curam feminas, quas supra servilem condicionem dii evexerint, nequaquam decere. Cedo enim rusticum aliquem villae praefectum, quid infra haec ab illo exiges? Ne nobis quidem id gloriosum fore si earum commercio gaudeamus quae a servis et rusticis nonnisi opinione distent. Bina haec


1987. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

in re aliter se habeant, in illius sententia censentur esse perversa; non commonebo praecipuam modestiae, praesertim ab adolescentibus, rationem habendam esse; de comitiis solum quin aliquid afferam, non possum praeterire. Haec malignis turbari adversationibus supra diximus; restat videre quis a singulis nostrum hoc in genere modus tenendus sit. Id ante omnia in animo constituendum est ne quid inconsultum aut patriae nocivum proferamus; quod certe nonnisi politicorum lectione accurataque industria consequemur. Iam id quoque utile


1988. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

tamen per iudicium innocentes sunt declarati. Sub pio hoc principe, cum rara (ut de Traiano Plinius ait) temporum felicitate sentire quae velis et, quae sentis, dicere liceat, non erit difficile omnia ea, quae ad excludendos a reali legislationis exercitio status contulisse supra ostendimus, submovere sicque efformandam in his comitiis constitutionem ita praemunire, ut nullus etiam successorum eius eam amplius evertere possit. Si id ipsum pro fundamentali lege declaretur, quod princeps nullam prorsus extra diaetam legem perferre, sed


1989. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

qua ordinarium fossile ad liberam privatorum industriam referantur. Motivum. Optima tantum lithantracum species liquando metallo idonea est; de hac mota fuit in via politica, sub Augusta Maria Theresia, ut in supra attacto status actualis §-pho dictum est, quaestio: an non illi ad metalla referantur? Et tunc quidem affirmative decisa fuit: verum Augustus Josephus II. melius de re informatus contrariam et naturae rei conformem sub 26. Maji 1788. edidit


1990. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

cum tempore unius etiam millionis circulationem procurare adeoque capitale Regni productum vel ex eo effici potest, quod respectu adjacentium provinciarum sit exclusivum. Ante enatum bellum Turcicum plebs Syrmiensis, unius e minoribus Comitatibus, supra 20,000 e cultura serici percipiebat: in aliis, qui debitam colendi hujus producti rationem invexerunt, comitatibus plerique rustici, qui vel unam seminis bombicum unciam educarunt, plus inde lucri habuerunt, quam eorum contributio efficiebat. Reliqui ejusdem


1991. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

independentiam diserte semper recognovit, quo jure illarum dicasteria de vectigali adeoque de commercio Hungarico possunt arbitrari? Atque haec sunt motiva, haec momenta, cur Deputatio haec a systemate moderni vectigalis, quod commercium Hungaricum, ut jam supra ostensum est, Germanico ex integro subordinatum reddit, non modo recesserit, sed et recedere debuerit. Superest ut ejus etiam rationem reddat, cur pro novo vectigali conficiendo ideam perfecti reciproci adoptarit?


1992. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 79. A minutis valorem unius floreni non adaequantibus mercibus seu exoticis seu Haereditariis nulla tricesima seu in inductione seu in eductione exigatur. Motivum. Ostendimus supra in motivis ad §-phum 66. quod principium hoc et per veterem et per novam legislationem defixum atque usque 1788. in vectigali semper adoptatum fuerit. In ipso anni hujus vectigali principium hoc expresse non abrogatur. Ne tamen ipsa ejus exmissio


1993. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc certe casu damnum omne, quod ab eo inde tempore, quo de illis disponere potuisset, emerget, illum manere debet. In casu quo vector sufficientem non deductarum ad stipulatum terminum mercium causam non assignet, quod has quoque expensas portare debeat, jam supra statutum est. Verum etiamsi sufficientem facti sui rationem reddat, adhuc variae circumstantiae emergere possunt, quae dubium efficiant, an expensas proprietarius vel vero vector debeat supportare; quare id cognitioni judicis, modo mox declarando deferendum


1994. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ideo Deputatio vel illam, quae §-pho 49. novi vectigalis quoad paucos tantum exoticos articulos stabilita est, inter habitantes in capitalibus et depositorialibus stationibus, campestres item mercatores differentiam abolendam jam supra §-pho projecti hujus 89. proposuit. Quare classificationem mercatorum tanto magis adhuc lege publica abrogandam esse Deputatio demisse arbitratur. § 137. Exhinc vero


1995. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

ad partes localis magistratus pertinebit. Exponunt etiam mercatores Pestienses quod opifices non tantum analogos opificio suo, sed jam alios etiam articulos vendere incipiant. Verum minutia haec attentionem legis non meretur. Hic quoque eadem, quam supra pro aliis minutis quaestoribus attulimus, ratio obtinet. Dent majores mercatores, uti possunt, minori pretio eosdem articulos, et opifices nec pro remanentia materialium opificii sui, nec pro aliis sibi minus analogis mercibus emtorem invenient.


1996. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

situatio pro quaestu pecuario idonea est, ipse naturalis commercii cursus beneficium hoc ipsis porro quoque confirmabit. Sin, sibi adscribant quod commercii cursum cum detrimento publici cogere voluerint. Caeterum proposuerunt aliqui ut auctus jam supra modum nundinarum numerus ad justam proportionem reducatur, eo potissimum nixi argumento, quod nimia nundinarum copia populum a labore agriculturae avocet, et in vitio ebriositatis obfirmet. Verum argumentum hoc ad omnium potius nundinarum sublationem spectare


1997. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

limitationis devenire posse existimavit, praeter casum illum, quo opifices cujuscunque demum caehae de pretio artefactorum suorum condixisse eveniat. In tali enim occasione, donec caehae subsistunt, nullum aliud tollendo malo huic remedium esse quam limitationem jam supra §-pho 57. ostendimus. Quoad ascariorum et murariorum mercedem ea quidem subire potest consideratio quod rustici horum etiam opera vix utantur, et quod auctis intra tempus illud, quo diurna eorum merces in novem vel


1998. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

committi deberet. Primum utilissimis et urgentibus hydraulicis operibus moram saepius injiceret, quia legislatio, quae in singulo casu controversiam ejusmodi decidat, non semper in promtu est; alterum variis de causis vix expedire videtur. Quod summum est, proposuimus supra §-pho 128. ut non tantum planum regulandae et capitalis et collateralis navigationis, sed et ipse qua serie suscipiendorum laborum ordo, singulique laboris sumtuum schemata seorsim elaborentur, et postquam hic per legislationem


1999. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

emitteretur, jam excederet hanc proportionem; per consequens, aut schedae regiae in eadem quantitate revocari, aut schedae Statuum in ipsa sui nativitate nullum creditum, adeoque nullum etiam cursum habere possent. Non erat ignotum, quod supra memoravimus, axioma, illi, qui schedarum emissionem perinde, sed nonnisi conflata praevie reali et proportionata, pro earum securitate cassa, ut mox referemus, proposuit. Cum tamen hic erectionem realis hujusmodi cassae in spontaneis Statuum


2000. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

exportationis quaestoribus capitalia. Omnia quidem haec nec ad semel, aut intra exiguos annos perfici, neque sumtus hi quotannis fieri debebunt. Quodsi tamen hae necessitatum Fundi Commercialis rubricae, cum tribus, quos supra indicavimus, necessitatum eventualium titulis conferantur, facile apparebit commercialem, ut intentus scopus etiamsi serius obtineatur, longe majori atque eventualem cassam fundo opus habere. Et ideo Deputatio huic,


2001. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

societas prohibetur, et utprimum vel id evenerit, quod aliquis domesticus quaestor cum Turcico subdito quaestus societatem habeat, omnes hujus merces, quae sub objectum societatis cadunt, eadem qua supra ratione confiscentur. Imo si quod dominium quaestum ejusmodi fovere et protegere compertum fuerit, illud actore fisco comitatensi in 200 aureis pariter ad Cassam Commercialem applicandis coram Vice-Comite convincatur. § 3. Articulis puri Luxus,


2002. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

propositi fundi ad annuum 380 000 proventum reduci debent. Quodsi etiam projectatos per Deputationem fundos 100 000 proventum producturos (id quod admodum incertum est) supponamus, adhuc totus annuus proventus nonnisi in 480 000 subsistet. Jam vero si omnia, quae jam supra recensuimus, Cassae Commercialis onera spectentur, facile apparebit quod, nisi notabiliores quotannis pecuniae impendantur, et commercium nonnisi lenta capiet incrementa, et plebs tarde admodum a gratuitis laboratoribus relevabitur.


2003. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

mappa confici, et generale navigationis planum elaborari, et capitalium adminus fluviorum regulatio, ac forte unius etiam, alteriusve stagni exsiccatio intra breve tempus absolvi posset; verum absumpta semel hac summa non remaneret nisi annuus 200 000 et aliquid supra fundus, e quo restantes adhuc ad effectuationem totius plani labores, utpote collateralium fluviorum regulatio, canales communicationis, et his similia, penes alias, quas §-pho 155. recensuimus commerciales necessitates tarde admodum, aut forte


2004. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

pro qua hactenus schedas erogavit, lucri faciet. Vel denique in optimo casu schedae hae non tantum per decem, intra quos ex iis 4 milliones conflabuntur, sed per plures etiam annos facilem cursum retinebunt. Et tunc Cassa Commercialis, calculatis ut supra ejus fundis, intra decennium septem milliones erogare poterit, et adhuc pro subsequis annis, donec schedae hae decurrerint, annuus medii millionis fundus eidem ita remanebit, ut intra 30 annos 17 milliones in usus commerciales impendi possint. Quo adminiculo, si


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.