Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: supra

Your search found 2401 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 444-533:


444. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

consueto regum uitio assentatoribus facile crediderit se a Romanorum ciuium ueteribus colonis, qui Geticum agrum nunc quoque magna ex parte incolunt, progenitum esse, non immerito sane admiratus Romanę nobilitatis maiestatem, scriptorum quidem monimentis illam mea sententia haud supra ueri fidem illustratam, caeterum iamdiu uetustate obsoletam, militiaeque extinctam fere desuetudine. Qui posteaquam rex creatus est, ante omnia ad diadema recuperandum, utpote quod Hungari inter sacra religione haud postremum habent, animum adiecit, eo magis


445. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

quo externos in suas laudes et scriptis et sermone celebrandas excitaret. Hanc enim uocem crebro etiam inter pocula usurpabat, principem nihil magis decere quam famam et gloriam. Haec satis de eo dicta sint, ne institutum opus a cursu suo nimium declinet, quum praesertim hic princeps longe etiam supra ueri fidem, cum uulgo, tum clarorum scriptorum monimentis, sit celebratus. Extincto Matthia proceres Hungarorum, qui tunc Viannae aderant, bellum, quod ab Alemanis illatum secutum est, mentibus augurantes confestim in arcem conueniunt, de retinenda Austria inter se consultant, utpote


446. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

perorauit, donaria maximi precii rege adhuc uiuente templo illi dicata, omnia ad rem diuinam magna quaque celebritate agendam, ad sacrificiorumque apparatum et sacerdotum ornatum spectantia, e regio deprompta thesauro sunt oblata, quae profecto ab omnibus huius funeris spectatoribus supra quam uiginti millibus aureorum sunt estimata. Nam ut nummos argenteos, simul et aureos praeteream, quos, uti mos est Hungaris, coereis infixos funalibus partim minores sacerdotes, partim hi quos canonicos uocant, atque antistes dono tulit, erant omnes uestes sacerdotales sericae, in queis


447. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

Stephanum seorsum, inter amicos et quibus rem tuto committi credebat, fratris filio Georgio regnum obliqua petiisse oratione - ad id maxime tentandum prouocatus Michaelis Selagii exemplo, qui itidem Transiluanam praefecturam gerens Matthiam Chugniadem Coruinum sororis filium, ut supra dictum est, regem creari Hungaros coegerat ― quo scilicet Stephanus opera sua fratris filio rege titulo tenus constituto regimen rerum omnium sibimet uendicaret. Itaque inculto illo dicendi modo, et a Scytharum more, a quibus Hungari originem ducunt,


448. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

summa humanitas, fides iustitiae conseruatrix egregia, comitati mixta seueritas, temperantia illa praesertim aetate admirabilis, pietas in Deum ac religio insignis. Ad haec eius tanta fortunae ac animi bona ― nam corporis dotibus supra mortalem certe conditionem eum excellere nulli dubium est ― accedit quod uel solum ad sumendum hunc regem uos deberet impellere. Id autem est utilitas, quae huic regno ex adiectione Boëmiae nascitur, qua quidem terra uiris ad militiam idoneis nulla est feracior, atque ex


449. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

ferebantur, consulto uidear subduxisse. Licet enim affirmare, quoniam quandoque, ut sapientes censent, uel optimos uiros non nisi per erumnas Deus ad summum perducit gradum, et Vuladislauum diuina uoluntate, seu hominibus incognita, seu, ut supra dixi, quo regis ignauia ferocia Hungarorum ingenia mitiora fierent, non sine rerum perturbatione et regni detrimento ad regnum Hungariae accessisse, et Albertho nullius sane fraude illud ablatum , sed potius Pestanorum comitiorum acclamatione, certissimo, ut


450. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

est, regiamque fere obtinet potestatem: nam rege absente, aut nondum designato senatum uocandi, quod quidem nulli praeter ipsum licet, ius habet. Declarato igitur senatus principe filium regis interposita publica fide ad colloquium identidem euocant, hortantur, ut diadema, de quo supra dictum est, nobilium conuentui redderet, thesauris, oppidisque et caeteris omnibus locis iure ad rem publicam pertinentibus cederet, malletque gratiam senatus Hungarici quam uim experiri, neu pessimorum hominum fallacibus deceptus consiliis, uanaque


451. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

publicam pertinentibus cederet, malletque gratiam senatus Hungarici quam uim experiri, neu pessimorum hominum fallacibus deceptus consiliis, uanaque inflatus spe sese in praeceps daret. Deinde animo prospiceret, quam periculosum peteret imperium, quamque difficilem rem atque supra fortunam suam attentaret, et quae ab ipso neque capi, neque contineri posset. Caeterum cum regulum huiusce adhortationibus nequaquam flecti appareret ― etenim ei adhuc regiis animis inflato, ualde humile uidebatur, opibus suis praesertim nondum aduersa fortuna


452. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

eo, unde deflexit oratio, reuertamur. Coruinus a Bathere fugatur; solus Prior Veranensis ei cum paucis fortiter resistit. E paludibus Albensis agri, ubi sedem regiam esse supra docuimus, amnis effunditur, et quia limum uehit turbidusque labitur, Scaruisium Hungari dicunt, atque non procul a Batha oppido in Danubium influit. Hunc regulus cum suis copiis transgressus collem proximum (iam enim hostium exercitus aduentabat) e superiore


453. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

uertisse. Nec mirum cuiquam uideri debet eo quod inestimabilis fere regis Matthiae suppellex ita perierit. Etenim iusto Dei iudicio, quae inique parantur, male etiam amitti solent. Nam quamuis hic princeps multis animi dotibus, ut supra docuimus, fuerit illustris, non immerito tamen culpari uisus est, quod omnia ferme inani tribuens famae in alendis uarii generis opificibus, coemendis gemmis, et caetera praeciosa suppellectile comparanda non aerarium modo exhaurire, sed etiam noua atque extraordinaria


454. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit; cuius quidem cupiditatem Strigoniensis pontificatus cum quinque et uiginti aliis sacerdotiis explere nequiuit. Legati Hungarorum ad Vuladislauum regem; Iani Varadinensis praesulis ad eundem oratio. Caeterum pace, ut supra dictum est, cum Matthiae Coruini filio composita, senatus Hungarus legationem ad Vuladislauum Boëmorum regem longe aliam, quam regina sperabat, decernit. Huius legationis munus Iano Varadinensium praesuli demandatum est, eo quod genere Boëmus erat, Vuladislauoque amicus habebatur,


455. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

quendam pro praesulatu commendat; rex, illum uerbis suis necquidquam mouens, aegre tandem annuit. Caeterum, quoniam decreuerat Ianus, regno a Vuladislauo inito, extemplo praesulatu abire, reliquum uitae in ordine diui Francisci acturus, quod quidem eum fecisse supra demonstrauimus, orat supplex regem, ut in eius locum Volphangum quendam sacerdotem subrogaret, qui sane apud Ianum primum amicitiae locum obtinebat. Verum rex diu uoluntati eius aduersatus ― erat enim molestum regi huius modi amico carere ― conatus est


456. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

nullo ex se genito relicto successore (alioqui filius patri superstes iniussu etiam optimatum nulliusque interposita auctoritate regnum inire solet), uniuersa nobilitas a principe senatus conuocata ad Rhacosium campum armata conuenit, quem esse in Pestano agro supra demonstrauimus. Ibi maioris partis consensu regem declaratum Albam Regiam magna deducunt frequentia. Sed priusquam rex urbem ingreditur regni insignia accepturus, ad aedem diuae Virginis extra muros in planitie satis patente sitam diuertit. Est in uestibulo huius templi porticus


457. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

est conprobatum, utpote qui a principibus ne conuocati quidem de more fuerunt. Crediderim senatum Hungarorum, haud satis certum de studiis multitudinis in Vuladislauum, minorum gentium nobilitatem Albam Regiam consulto tunc non conuocasse. Nam cum Alberthus prius quam Vuladislauus eius frater, ut supra demonstratum est, rex esset a principibus dictus, dubitarunt optimates, ne consilii eorum mutationem atque inconstantiam improbaret multitudo. Fama enim in uulgus emanarat Alberthum iam regem designatum, ob imperiosius ingenium regno


458. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

Ea enim ciuitas Ostricii imperii studiosa Friderico semper dedita fuit, fideque ceteris praestitit, neque iniussu ipsius Friderici in ditionem concesserat Hungarorum. Stephanus Quincithartonus, Sepusiensium princeps atque Austriae, ut supra dictum est, praefectus, ubi Maximilianum aduentare accepit, inops consilii, quod per se nulla re ad propulsandum bellum erat instructus, et quod Vianensium animos haud integra fide in Hungaros esse, atque ad defectionem spectare suspicabatur, clam noctu occulto exitu


459. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarorum in omne fere facinus pecunia impelli solent. Iacobus Scytha cum suis Maximiliano accedit, et Norici oppida sibi commissa tradit. Iacobus Scytha, de quo supra memorauimus, priuato odio exul factus, id fortuna agente, ut praesto esset, qui hosteis metu cunctantes, nec dum expeditionis satis certos, ad bellum contra Hungaros gerendum impelleret, atque ad oppugnandam patriam duceret, ubi


460. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

Hic autem Ianus, uir et literis et ingenio memorabilis, nobili genere natus fuit, in ea mediterraneae Dalmatiae regione, quae inter Sauum et Drauum amneis sita a Pannonia Drauo dirimitur, nunc a Sclauenis, Transistrana, ut supra demonstratum est, natione incolitur. Iam potitus erat Vesprimio Alemanus, cum ei nuntiatur quosdam equites Hungaros, qui castellum a Paulo Cinisio in Vesprimiensi agro exaedificatum praesidio obtinebant (Vastonem incolae uocant), in eius impedimenta impetum fecisse,


461. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

latebat Hungarorum uires non urbium amissione, quae illis rarae sunt, uerum strage exercitus frangi ― triumphantis specie urbem ingreditur, aedemque Deiparae Virginis, sepulcrum diui Stephani Hungarorum regis inuisurus, petit. Vbi forte conspectis Matthiae Coruini insignibus supra tumulum eius de more parieti recens affixis, una cum hac inscriptione: Marmore Matthias hoc Coruinus situs est: quem facta Deum ostendunt, fata fuisse hominem, fleuisse dicitur, siue mutabilem animo reputans fortunam, uariosque mortalium casus, siue


462. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

praedium castello et colonis instructum non opifici, sed equiti conuenit, qui scilicet antiquo regum instituto militare cogitur, et regnum ab hostibus armis tutari. Quo circa maxime accusandi uidentur horum temporum quidam reguli, qui supra quam decet his, quibus minime conuenit, largos sese interdum exhibent, quum in ornandis militaribus uiris ac de se bene meritis mirifice parci sint. Per idem fere tempus multi principes uiri,


463. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

abbatis Commentariorum de temporibus suis liber quartus Vuladislauus cum Bohemico exercitu Budam redit, et contra fratrem in aciem procedit. Wladislauus tandem sex millibus Boëmorum uix coactis Posonio, quo profectum supra docuimus, Budam reuertitur, ubi rem suam, multo iam auctiorem atque meliorem quam reliquerat, offendit. Nempe animi Hungarorum ex nimio quodam pauore ac consternatione sese colligere incoeperant, tamque profani principes, quos seculares uocant, quam sacerdotes, praeter eos, qui tunc apud


464. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

citra cruorem et caedem hominum urbe potiri, obsidebat moenia magis quam oppugnabat, satis gnarus quum extremae famis eorum, qui obsidebantur, tum consilii, uiriumque Maximiliani, qui quidem, Albertho haud parum retuso ac perterrito, ut supra docuimus, per se nihil iam audebat in Vuladislauum moliri, quum praesertim a suis certior esset factus regem Hungarorum exercitum habere in Boëmia conscriptum, numero, uirtute ac fide praestantem, et cui salus regia ac regni fortunae recte committi possent. Porro Boemi


465. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

reperta sunt, atque in domum regiam illata. Porro mos est Hungarorum regum nummos penes extinctum antistitem inuentos sibi uendicare, quam quidem consuetudinem, ut sacrilegio sacrilegium multetur, inde exortam esse arbitror, quia nostrae aetatis sacerdotes congerendae pecuniae supra omnes mortales student, eamque ut plurimum aut repositam in nullum usum, quod dementium hominum est, condunt, aut suo ipsorum uel consanguineorum arbitratu magis quam legum praescripto tam uiuentes absumunt quam morientes legant. Sagabriensis antistes paulo minus trecentis


466. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem auxilia sacerdotes antiquo debita instituto ad bellum contra Polonos misere. Ad haec autem munia iccirco legibus adstricti sunt, eo quod praedia et commoda regni Hungariae a diuo Stephano, quem primum regem ab Hungaris appellatum supra demonstrauimus, trifariam fere diuisa sunt. Quorum unam partem, et eam quidem potiorem, sacerdotes administrant, aliam nobilitas possidet, tertiam, una cum publicis uectigalibus ac colonorum tributis, rex ipse obtinet. Haec enim regibus et ad pacis ornamenta et ad belli subsidia tribui


467. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

sacerdotes administrant, aliam nobilitas possidet, tertiam, una cum publicis uectigalibus ac colonorum tributis, rex ipse obtinet. Haec enim regibus et ad pacis ornamenta et ad belli subsidia tribui neccesse est. Atque quum totum regnum ex duobus et septuaginta conuentibus seu ciuitatibus, ut supra dictum est, constet, omnes in quatuordecim dioceses distributae sunt, quibus singulis suus praeest pontifex. Qui sane partim adaequant opibus nobilitatem, partim longe superant, atque aeque ac caeteri principum in suos uitae necisque obtinent potestatem.


468. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

Regibus enim maxime subditorum errata adscribuntur, quae quum non prohibent, ipsi ea committere putantur. Nec iniuria! Quis enim patri familiae totius domus turpitudinem merito non obiciat? Fateor, uiri Hungari, ut supra dixi, animum regis, multo etiam forsan uehementius quam omnium uestrum, commodis regni Hungarici commoueri, atque quodam modo ab honesto rapi. Sed iustitia ad sese illum reuocat, nec turpitudinem admittere sinit, immo cogit neglecto omni emolumento, quod proprium regis est, fidem


469. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

sacerdotum cooptatus, non tamen rusticum unquam potuit exuere ingenium, cuius sane proprium est astu ac fraude niti. Cuius quidem fraudis exequendae facultas breui hunc in modum Thomae oblata est. Hungari Transiluani, quos hac quoque tempestate Scythas appellari supra demonstrauimus, omnes in Stephani erant administratione, qui quum essent ab eo asperius tractati ― erat enim uir non modo iusto seuerior, sed etiam trucis irae ― detulerant ad regem saepius querelas, sponte sua an aliorum instinctu, haud compertum habeo.


470. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 101 | Paragraph | SubSect | Section]

(utpote salutem fidei Turcarum comissam, mortemque iuxta rati, nec eam alibi quam in hostium ducis nece consistere) parant in muro, qua duci erat accedendum, tormentum, quod bombardam uulgo appellari supra dictum est. Dux igitur Turcarum hostilis fraudis prorsus securus, spe dedendi castelli sibi iniecta, laetus procedit, paululum extra suorum agmen equo insidens phaleris insigni, caeteroque habitu conspicuus. Iamque portis proximus sublatam dexteram, fidei indicem, de more ostendebat.


471. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

narrabimus. Pauli Cinisii mors; Laurentii Vilaceni seditio, Vylaco recepto, a Vuladislauo rege comprimitur. Vuladislauus ea parte regni perlustrata, quae ultra Danubium ueteribus Dacia dicta est, nunc, ut supra meminimus, ab Hungaris Transyluania nuncupatur, iam ad confluentes Thibisci, unde Danubius mutato nomine Ister appellatur, peruenerat. Ibi cognoscit Paulum Cinisium usque ad Ciabrum amnem, Muranam dicunt incolae, finesque Inferioris Moesiae populabundum progressum, atque


472. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

in Romani pontificis redigere potestatem, si bonae spei capacior extitisset, illorumque metu abuti uoluisset. Quamuis, uel si aduersus haereticos Wladislauus mouisset arma, auocasset eum ab hoc incoepto noua Alberthi in Getas expeditio, quos Valacos appellari supra docuimus. Nam ubi audiuit Polonos Valachiam ingressos, confestim Hungariam repetiit. Porro Valachia, cuius pars ad ortum solis aestiuum spectans Moldouia dicitur (antiquis Dacia appellabatur), a Transistrana


473. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

parari, si Christiani appellandi sunt qui nihil praeter nomen habent Christianorum. Mortuo Innocentio Alexander Sextus, pontificatum pecunia adeptus, Gemium in Caroli Octaui, Francorum regis, tunc Neapolitanum regnum petentis, coactus, ut supra dictum est, permisit potestatem, dato ei prius ueneno haud quidem praesentaneo, sed quod ad occultandam facinoris inuidiam aliquot diebus mortem protraheret. Ferunt autem hunc pontificem adeo deplorata uita atque ad extremum perditum fuisse, ut omnia sacra precio uenderet.


474. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

Thataris intra Caucasum montem habuisse ― nam et eiusdem fere linguae homines sunt - Thatarosque ad Tanaim fluuium profectos circa Moeotidem consedisse, Turcas uero, meliores sedes expetentes, transgressos Caucasum in Albaniam irrupisse anno salutis humanae quinquagesimo quinto supra septingentesimum. Inde per Albanum agrum ad Cyrum amnem accessisse, moxque Armeniam Maiorem occupasse. Deinde cum Persis et Sarracenis, gente Arabica, diu uaria fortuna decertasse, tandem a Sarracenis pacem sedesque in Asia quietas hac conditione impetrasse, uidelicet ut


475. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

aequo ponere. Sed non est uicta cum rege Hungarorum uirtus. Hi nanque Iano Chugniade praefecto constituto adeo obstinatis animis bellum cum Turcis gessere, ut Homurathe e Moesia pulso regnum quoque Dardanorum Georgio, nepoti ex fratre illius Lazari, de quo supra meminimus, restituerint. Hic est ille Georgius, qui, ut proximo uolumine diximus, amisso regno Rhacusam cum magna ui auri se receperat, Rhacusanisque tum consultoribus tum deprecatoribus apud Hungaros usus regnum egregie recuperauerat, Turcis ultro


476. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

Quorum alterum in ripis Saui amnis situm est, qua is Sirmiensem agrum Moesicumque interfluit, incolae Sabaciam dicunt; Mehmethes ipse exędificauit, quo inde Pannonios Turcae incursarent. Alterum ad Vrpanum amnem ab Illyricis regulis constructum, Iaizam, ut supra dictum est, uocant. Vtrunque Hungari, duce Matthia Coruino, pulsis inde Turcis, ui coeperunt atque praesidiis nunc quoque obtinent. Bis tantum cum hoste per se acie conflixit: semel cum Hungaris, a quibus haud mediocri caede apud Taurunum oppidum in confluentibus Saui et


477. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

Bazethis filii, qui patri in regnum successit, ueneno sublatum esse, non quod id quisquam pro comperto habet, sed, ut opinor, ab odio, quo pater filium propter eius ignauiam prosecutus est, ducitur coniectura. Satis enim constat Mehmethem de necando Bazethe cogitasse, quo Gemius, de quo supra meminimus, regni haereditatem acciperet. Hunc enim pater propter animi magnitudinem et unice amabat, et magni faciebat, egregiumque regem eum fore, et qui Othomanorum nomen summopere esset illustraturus putabat. Turcarum mores describuntur.


478. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

ad ea quae intermiseram iam regrediar. Turcae magna cum spe et acclamatione denuo aggrediuntur Poloniam, a tempestate tamen aliisque calamitatibus foedissime attriti, sedes suas infectis rebus repetunt. Ingenti praeda, ut supra docuimus, quum caeterarum rerum, tum hominum, e Rhoxano agro abacta, cognitaque Polonorum ignauia, Turcarum animi ad Poloniam denuo incursandam uehementius quam antea inflammantur. Igitur expeditio in Polonos iterum decernitur, haud tamen sine quorundam


479. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

laetiore, ei manum (quod quidem haud tenue apud Turcas beneuolentiae signum est) porrexit, ducemque iterum aduersus Polonos magno caeterorum praefectorum dolore creat, eo quod uti aequum, ita et tutum uisum est ueteri ac perito belli imperatori illam demandari expeditionem, quandoquidem, ut supra demonstratum est, hic uir Poloniae fines Turcis primus aperuerit. Sed mens hominum successibus coeca haud saepe futuros prouidet euentus. Nam Balys, nimium suae spei


480. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber septimus Baiazethes, sublato fratre Gemio, cum Vladislauo Hungarorum rege foedus renouat, et contra Venetos bellum parat. Bazethes sublato, ut supra dictum est, fratre, atque ob id ipsum metu domestico liberatus, ueluti ex somno experrectus non iam praedatoria manu Christianos uexare, uerum totis imperii uiribus cum his congredi statuit, nullo non Christianorum hoste destinato;


481. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

Bossinam dicunt, satrapes erat) Iadestinum agrum, quo Veneti pluribus in locis hostilia arma sentirent, populari, qui quidem latronis ritu Diomedis promontorium ex improuiso adortus ― nondum enim bellum Venetis Bazethes de more indixerat ― tanta clade eam regionem uastauit, ut supra quinque millia agricultorum capita cum septuaginta millibus pecorum inde abegerit, frumenta insuper omnis generis, uineas, oliueta, et caetera id genus, unde Iadestinis maximi suppetebant prouentus ― et est ea regio pro habitu Dalmatiae agri huberis ―


482. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

excipi iussisse. Quod ubi praetor Sicensium cognouit, confestim ad Turcam mittit, qui iniuriam coram expostularet, captosque ex foedere repeteret: nondum enim Bazethes bellum Venetis, ut paulo ante dictum est, indixerat. Satrapes Graeco astu ― Trapezo enim, ut supra demonstrauimus, Graecorum colonia erat oriundus ― simulata amicitia uultuque ita composito, ut prae se ferret grauem in praedones indignationem, captiuos conquiri, repertosque statim reddi suis iussit, atque quo maritimis Dalmatis prorsus demeret metum ac incursionis


483. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcaica classis se in Sophiam insulam conuertit. Thaudes accepto regis edicto extemplo Maleam uersus cum Achimathe nauigat, mox superato Asineo promontorio in quo Corone urbs sita adhuc extat, Methonem, ubi Venetam classem constitisse supra docuimus, proficiscitur. Verum quum aduerso uento coorto iter prosequi nequisset, in insulam tribus millibus passuum a Methone distantem, Sophiam uocant, sese cum classe recępit, locatis ad fauces portus, in quo substiterat, omnibus


484. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

Andraeas Lauredanus, uir, ut inter Venetos non militiae, sed mercaturae deditos, audacia insignis, suane sponte an imperatoris iussu ― parum mihi constat, cum tribus ingentis magnitudinis nauibus, quibus ipse praeerat, Turcaicam nauim, eam ipsam, quam tormentis oneratam supra demonstrauimus, a caeteris aliquantum spacii diductam aggredi statuit, ratus ea superata non nihil animi suis adici posse, simul et de Turcarum audacia demptum iri. Ex his autem tribus nauibus Lauredano attributis, una Armeria, alia Cretensis, tertia Pandaurea, qua ipse


485. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

trium millium passuum interuallo iactis anchoris constiterunt, deliberaturi quid nam postero die esset agendum: neque enim Turcas ibi praeter unam noctem, ut euenit, moraturos arbitrabantur. Eodem die paulo ante solis occasum Massiliensis classis, quam a rege Francorum missam supra docuimus, se cum Veneta classe coniunxit, maximoque clamore ac plausu, laetitiae indice, ita ut Turcae quoque haud laeto animo id audirent, excaepta est. Igitur praefectis nauium, quos triearchos uocant,


486. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Caspim pertingunt mare, propterea quod Albanos ex Asia in Europam aliquando uenisse neque Graecis, neque Illyricis, neque Latinis monimentis, quod sciam, traditum est, et satis constat Albanum haud obscuram Macedoniae urbem supra Dyrrachium, non procul a montibus, qui Dalmatas ac Dardanos a Macedonibus dirimunt, sitam fuisse, oramque Macedoniae a Lysso ad Ceraunios montes, quae Ionio mari abluitur, praesertim regiones Albano urbi appositas, quas


487. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

deposito imperio, Ferrandinum filium creat regem, ratus et sibi nihil ablatum iri, quod in filium contulisset, et ita suorum ciuium odium magna ex parte deflagraturum, quum filius nulli unquam iniurius extitisset. Itaque filio rege constituto in Siciliam se contulit, ubi, ut supra demonstratum est, intra paucos menses animi aegritudine uita excessit, ne filii quidem, ut fertur, miseratione, siue dolorem absconderit, ne populares, quibus pater odio fuerat, offenderet, siue quia omnes humanos affectus imperandi cupiditas uincat. Quamquam Alfonsus eo temporis


488. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum rex ibi reliquerat, in potestatem suam deditione redacto. Quo facto celebrata in Italia ad illam diem Gallorum fortitudo ad ludibrium redisse uisa est, quippe quos non uirtute, sed impetu ualere iam inde omnes arbitrati sunt. Et profecto Gallorum uis animi sicut secundis rebus supra modum attollitur, ita aduersa fortuna, cui ne parum quidem obluctantur, humillime submitti, atque infringi consueuit. Quod sane illis ita euenire necesse est: nam quum aut metu tantum, aut fiducia uulgi ritu agantur, fortitudinis, quae his affectibus moderatur,


489. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

exitum habuisse dicuntur, propterea quod quemadmodum Lodouicus in expellendo e regno Alfonso Gallis praestiterat opem, ita Veneti eo ipso ab iisdem Gallis de imperio eiciendo omne studium contulerunt, quum propter eam iniuriam, qua Veneti se ab illo in rebus Pisanis affectos esse, ut supra demonstratum est, arbitrabantur, tum uel maxime propter nefarium foedus, quod ille aduersus ipsos Venetos cum Bazethe Turcarum rege percusserat. Iam insignibus duorum principum casibus ad regum documentum qualicunque oratione ante oculos legentium propositis ad institutarum rerum


490. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

― Turcae enim in hoste nihil contemnunt ― leuorsum aliquot stadiis Argiuum uersus agrum flectens rumorem de industria uulgat se Naupliam iturum oppugnatum, quam quidem urbem inter Argiuum et Troezenium agrum esse, situque loci ac operibus munitissimam atque iccirco oppugnanti haud promptam supra docuimus. Caeterum peruastato Naupliensi agro in Arcadiam conuertit iter, regionis amoenitate atque commeatuum copia inuitatus. Ea regio in medio ferme Peloponneso sita crebris montibus distincta est, fontibusque saluberrimis abundat, equis insuper alendis propter pabuli


491. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

spe ingentium donorum illecti, tum quo se classiariis praeferrent (uerebantur enim ne a mari uictoria inciperet) periculi prorsus obliti in hostem iam uigiliis, certamine, uulneribus fessum metuque attonitum ruebant. Igitur oppidani partim maritimo illo ad portum tumultu, ut supra memorauimus, coorto ab stationibus auersi, partim hostium telis ac impetu e propugnaculis magna ex parte dirutis submoti, in media urbe consilii inopes, stupentibus similes, ita tamen armis instructi consistunt, ut ni animus, cui coecus timor uim omnem penitus extinxerat, ad repugnandum


492. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

quibusdamque ignobilibus amnibus accaeptis per confinia Illyrici ac Macedoniae fluit, duobusque ostiis in mare euolutus insulam, in qua Lyssum oppidum nostra aetate, ut supra diximus, exędificatum est, efficit. Drilo uero, cui Slaueni a pestilenti eius aura Boianę nomen indiderunt, e lacu effluens Lygnistri, ad quem Doclea insignis ciuium Romanorum urbs extitit, qua is


493. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

quaedam antiquae familiae a Romanis ciuibus originem ducentes cremata patria ad munitiorem locum commigrauere, in quo haud multis post annis Polimirum Belum Slauenorum regem, Roma, ubi aliquamdiu exulauerat, in Illyricum a principibus regionum accitum, urbem Rhacusam condidisse supra demonstrauimus. Et profecto urbes quoque ea lege statuuntur, ut aliquando, aeque ac caetera mortalium opera, consenescant atque etiam intereant, quamquam urbes ipsas restitui ac reuiuiscere interdum uidemus. Hungari inter Venetos et


494. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

solo nomine ac fama Hungaricae magnitudinis adiuuabantur. Ad haec cura Italicarum rerum ipsos a Turcis auertebat. Iam enim Lodouicus Aureliensis Duodecimus, Francorum rex, Italia Circumpadana atque Mediolanensi imperio occupato, diuiserat cum Ferdinando Hispano rege, ut supra diximus, regnum Neapolitanum, eiecto inde Friderico, Alfonsi Secundi fratre. Quos sane reges uel per se graues accolas, nedum immixtos Italiae rebus intolerandos fore existimabant. Sed nec Turcae, maxime qui honestioris fortunae erant, bellum pace


495. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

uentum est, intra unius ferme mensis spatium, Hispanis in oppidum maritimum Appuliae, Barletum incolae uocant, haud memorabili praelio compulsis, regnum Galli occuparunt. Erat Hispanis dux Consaluus Adigarius, sicut pacis artibus uir insignis, ita omni bellica laude dignissimus, quem supra diximus Cephaleniam de Turcis coepisse. Qui quum uidisset Italos Francis conciliari, iamque in eorum ditionem totum regnum concessisse, statuit quoad Galli simul incolarum fauore, simul suis ipsorum uiribus florerent, certamine supersedere,


496. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

Caesar Borgias, Valentiniensium dux, homo scelestus; Alexander VI pontifex improuiso ueneno tollitur. Alexander Sextus, pontifex Romanus, Hispanus natione, ille, qui ante pontificatum Rhodericus Borgias appellatus est, de quo supra etiam meminimus, dum esset cardinalis quinque liberos ex quadam adultera Romana fęmina tulit, quorum quatuor mares fuere, quos inter natu minimus Caesar praenomine, dux Valentiniensium nuncupatus, audacia atque crudelitate quum in suos, tum in


497. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

uiro, cuius uxorem, quod satis constat, ipse adulterauerat. Qui ut magnis sceleribus rudimentum poneret, Gemium, Mehmethis Turcarum regis filium, iussu parentis, ut fama obtinuit, ueneno sustulit, dum una cum Turca quasi obses a patre datus Carolum Octauum, Francorum regem, regnum Neapolitanum, ut supra demonstrauimus, petentem, inuitus sequitur. Ab hac immanitate facinora sua incipiens cum fratris uxore consuetudinem habuit. Quae res quum fratri natu maximo, Candiensium duci, querela ipsius, qui iniuria afficiebatur, innotuisset, adulterum saeua oratione increpuit, malumque


498. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

uel per sese principes adeundo orare, ut sociatis armis repeterent a Venetis, quae per iniuriam occupata possiderent, nec Romano imperatori tantam ignominiam inustam uellent, quum praesertim nemo Christianorum regum sit, quem illi non lacessierint. Igitur octauo et quingentesimo supra milesimum humanae salutis anno, auctore Iulio Secundo, Romano pontifice, omnes fere Christiani principes partim per se, partim per legatos indicto concilio Samarobrinam conuenere, ibique inter illos ad internitionem Veneti nominis foedus ictum est. Porro Samarobrinam nunc


499. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

socialis fidei ratione habita Veneti toties affecere, haud inhoneste etiam condonare potes, modo absit ignauiae suspicio, et id clementia potius sit atque humanitas quam animi remissio ac dissolutio. Ecclesiae certe detrimenta negligere, nisi a tuis maioribus degenerare uelis, non potes. Supra demonstraui pontificem quietis consiliis apud Venetos nihil profecisse, eius auctoritatem apud omnes Christianos sanctam Venetis ludibrio esse. Horum contemptus caue ne latius emanet, neue a Romano pontifice ad reges facili descensu perueniat. Et profecto


500. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesiam unquam pertinuit, uoluntaria item omnium deditione in potestatem pontifex redegit. Eodem quoque tempore Alfonsus Ferrariensium dux, Franciscusque Mantuanus marchio, quicquid Veneti de eorum imperio ad illam diem tenuerant, recuperarunt. Vrbes item regni Neapolitani pignori, ut supra demonstrauimus, datae pulsis Venetis in fidem Hispani regis uenerunt. Satis creditur Cretenses Cypriosque descituros fuisse si, ad quem deficerent, habuissent; idem consilium maritimae Dalmatiae urbes coepissent, nisi Vuladislaui Casimiri regis ignauia obstitisset. Porro non solum


501. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

de suo numerare non recuset. Itaque regni Neapolitani praefectus delectu habito, equitum frenatorum mille, peditum cum Hispana legione duodecim millia confecit atque magnis itineribus Bononiam contendit, quae paucis ante mensibus, pontifice, ut supra demonstrauimus, in fugam a Gallis coniecto, ab imperio ipsius pontificis defecerat, Bentiuolis in patriam restitutis. Porro Iulius pontifex, ut alio loco diximus, ueteribus inimicitiis incitatus, magno Bentiuolas odio prosequebatur, seu animi morbo indulgens nam ex hominibus, et his


502. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetorum, tumultuantur et gressum referunt. Inde castris motis urbes Flaminiae nomine concilii Gallici occuparunt duce quodam Sanctoseuerinate, ciue Mediolanense, Romanae Ecclesiae cardinale sacerdote, qui cum Bernardino cardinale, de quo supra minimus, aduersus Iulium pontificem nequicquam coniurarat, regibus Christianis, ut dictum est, in diuersa studia diductis. Rex Hispanus audita suorum aduersa pugna, reque, ut gesta erat, cognita, et ob id parum admodum perturbatus, magnam Hispanorum partem ad arma concitat,


503. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

aperteque ab Othomanis deficiens uicinas regiones latrociniis infestas reddebat, praedicabatque se quoque ut pastorem quondam Othomanum a Deo in magnam uocari fortunam. Etenim Othomanus, cuius soboles multis Asiae atque Europae regionibus nunc imperat, ex pastore latro, ut supra demonstrauimus, effectus successu rerum prospero ad regium fastigium accesserat. Itaque Corguthis suasu latro fit obuiam Halidi in radicibus Dindymi montis, quo, priusquam Achimathes regiis opem laturus, quem Amyso iam profectum constabat, eo cum copiis suis accessisset,


504. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

facere. Commisso certamine atrox editur cędes, ut fieri necessario solet inter eos, qui et rari loricis corpora inter pugnandum muniunt, et ad mortem, insita animo ferocia, promptissimi sunt. Ibi Halys, dum in primam aciem prouectus equo hortatur suos, a Cichanis filio, de quo supra meminimus, per dolum interficitur eo consilio, ut regiis audita ducis nece pauor et consternatio iniceretur. Is autem Bazethis ex filio nepos, quamuis esset patris iussu inter regia auxilia, tamen Cichane inter hunc tumultum repentina morte, dum inter epulas cum aequalibus


505. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

ostenderet tenui cultu, quod uulgo gratissimum est, se esse contentum, ex Lydia Constantinopolim aduectus patrem adit, eum ut ad se regnum deferret uaria fatigat oratione, ostendit demum regnum auitum nulli magis quam sibi conuenire, quippe quod, ut ante demonstrauimus, ipse patri dedisset. Sane supra docuimus Corguthem, si quid iuris ea res in regni successione acquirenda sibi comparare potuit, ab auo Mechmethe in Asiam proficiscente Constantinopoli relictum fuisse, auoque ibi extincto locum regium tenuisse, quoad pater Bazethes ex Amasya


506. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

uelle patriis uestigiis insistere. Caeterum Selynes ueritus, ne pater rei indignitatem aegre ferens prouinciarum praefectos (nempe quos ipse ad praefecturas prouexisset) concitaret, bellumque sibi eodem tempore a patre simul et Achimathe oriretur, opera Ionae, cuius supra meminimus ― et erat illi idoneus fallendi locus, quia Bazethes ei maxime fidebat ― patrem iter Dymam uersus facientem, ueneno clam dato, sustulit, aurumque Bizantio exportatum ad se referri extemplo iubet, eo laetior, quia neminem sibi patris mortem sceleri daturum, sed eius


507. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

extemplo mouit. Quem ubi Selynes sex circiter millibus passuum ab castris suis abesse cognouit, et ipse obuiam hosti acie instructa proficiscitur. Postquam eo uentum est, unde praelium committi posset, Mussias, quem captum atque in amicorum numerum recoeptum ab Achimathe supra demonstrauimus, cum tribus aliis insignibus uiris, equis admissis auersisque transfugarum ritu lancearum cuspidibus ad Selynem transfugiunt, eo consilio repentene capto, an ex composito, parum comperii. Transfugae ab Selyne benigne excępti monent, iubeat suos clamorem tollere,


508. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

alias declaratum est, innocentiam laudari quidem, audaciam uero ac celeritatem rebus gerendis aptissimam esse. Iulius II pontifex moritur. Dum haec apud Turcas geruntur, anno humanae salutis quingentesimo decimo tertio supra millesimum Iulius Secundus, pontifex Romanus, moritur, quum decem annos in pontificatu uixisset. Qui ubi sensit se supremis appropinquare, iamque mortalitatem expleturum, conuocatis cardinalibus, qui id temporis Romae aderant, hortatur eos, ut patrimonium ecclesiasticum curae


509. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

cum fide agere, eis Bartholomaeum Aluianum, strenuum ac nobilem ex Vrsina gente uirum, et Andraeam Grittium, ciuem quidem Venetum ac mercatorem, atque ob id belli artium rudem, sed animi magnitudine cuilibet summae fortunae uiro parem, sine precio dimissos restituit. Horum alter, ut supra demonstratum est, in receptione Brixiae quum ad Venetos defecit, a Gallis captus fuerat; alter in praelio ad Abduam cum hoc ipso rege infeliciter commisso, quippe quo Venetorum opes fractae sunt, in hostium uenerat potestatem. Ad Nouariam


510. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

fortuna elati Alemani in gratiam Maximiliani Caesaris arma in Venetos conuertunt. Quos quum aequo campo congredi non ausos Patauinis muris inclusos cognouissent, adiunctis sibi Hispanis sociis urbem obsidere instituunt. Et quia ea urbs, utpote ualido praesidio ac operibus, ut supra demonstratum est, munita, difficilis oppugnatu uisa est, relicta obsidione Hispani praesertim ad populationem Veneti agri conuersi sunt. Quem adeo per triennium fere euastarunt, ut Vincentia, nobili eius regionis urbe, ab omnibus principibus, qui genere ac diuitiis clariores erant,


511. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

finibus feruntur, semper obuiam ierunt, existimantes mercatoribus nauticam magis quam imperium conuenire ― quippe quae conuehendis mercibus ualde commoda est ― quum imperium sine armis ac uiribus, et his quidem, ut supra demonstratum est, non externis, aut mercede conductis, sed, ut ita dixerim, domi natis, neque parari, neque conseruari possit. Bellum atrox inter Hungariae nobiles et plebem ortum; Georgius Scytha octoginta millia agrestium ad bellum sacrum


512. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

tum Thomae cardinalis imprudentiam, ne dicam calliditatem ― nam et ipse e corpore plebeorum erat ― tum cuiusdam Georgii cognomento Scythe improbitatem. Qui dum Tauruni in praesidio eques satis strenuus agit ― est autem id oppidum in confluentibus Saui et Danubii, ut supra demonstratum est, situm, Nanderalbam aetas nostra appellat ― forte una Turcarum equitum turma Samandria egressa praedandi studio agrum Taurunensem ingreditur. Distant autem haec duo inter se oppida uiginti circiter millia passuum, atque utrunque in ripis Danubii conditum,


513. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

plaerique Hungarorum huic affinitati, ne regnum ad Alemanum perueniret, ualde aduersarentur. Igitur Vuladislauus (neque enim erat adeo hebeti ingenio, quin interdum prospiceret, quae in rem suam essent) communicato cum amicis consilio, his maxime, qui Sepusiensem supra modum crescere nolebant, misit ad Maximilianum legatos, qui postularent, ut in confinibus utriusque imperii locum colloquio deligeret, uelle sese de summis rebus ad utrumque pertinentibus cum eo agere. Qui quum non


514. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

repulsi iterum maiore manu coacta fines Lithuaniae adorti sunt, Smolencumque oppidum, adiuti quorundam Graeci ritus oppidanorum proditione, occuparunt, plurimis ex suis in ea oppugnatione amissis. Hoc autem magnae rei successu Moschouius elatus cum ingentibus copiis (ferunt enim supra octuaginta millia equitum contraxisse) fines Polonici regni est ingressus, atque ad Panticapem amnem progressus regiones flumini adiacentes castris ibi positis late depopulatus est. Porro Panticapes, quem nunc Scythae Beresinam nuncupant, et Borysthenes, e diuersis


515. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

qui inter Panticapem et Borystenem interiacet, hostis exactus. Nec contenti fuga hostium Poloni, sed consternatione eorum abutendum rati ultra Borystenem hostes insequuntur, ac prius quam a pauore sese colligerent iterato praelio eadem fortuna cum Moscouio confligunt. Itaque ex Moscouiis supra triginta millia hominum cecidere, paucissimis admodum ex Polonica acie caesis. Poloni direptis hostium castris cum magna quum rerum, tum hominum captorum praeda ad regem suum tanta uictoria laetum reuersi sunt. Nempe in ea pugna praeter duo millia nobilium


516. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

Sigismundum misit. Quandoquidem Polonorum amicitiam non minus sibi quam Hungarorum necessariam censeret, propterea quod regem Hungarum, utpote ex fratre Sigismundi natum, non modo cum Polono foedere, sed etiam sanguine iunctum haud ignorabat, cum quo sane pacem habere, ut supra demonstratum est, magnopere cupiebat, quoad cum Ismahele Sopheno debellatum foret. Atque eo magis Selynes cum Polono amicitiam facere optabat, quia compertum habebat Lodouicum, Hungarorum regem, qui tunc puer admodum erat, omnia ex praescripto patrui atque eo auctore agere, nec


517. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

pertinent curabat, sed etiam de publicis ac priuatis controuersiis cognoscebat, maiestateque, imperio, ac potentia secundus a rege habebatur. Reges igitur Aegypti, quos Machomethani solidanos uocant, pulsis e Syria Christianis, quibuscum ad annum salutis humanae circiter trecentesimum supra millesimum bellum acerrime gesserunt, Christianis natale Christi solum sibi iure suo uendicantibus, uictoriam socordia mutantes luxui se ac desidiae, ubi hostilis metus animo decessit, corrumpendos dedere. Nempe Aegyptus locorum amoenitate, coeterisque uoluptatum illecebris facile homines in


518. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

agere. Extorto caliphi regno, quum seruorum imperium ad ducentos fere annos durasset, tandem a Turcis hunc in modum deletum est. Selynes cum exercitu contra Cercassos tendit: suos hortatur ad proelium. Selynes, ut supra dictum est, Cercassis infensus aduersus eos cum exercitu proficiscitur, perque eam Cappadociae partem, quae cum Cilicia continens est, iter faciens in Syriam monte Amano superato descendit, et prius quam ei hostium quisquam occureret, ad Orontem fluuium in agro


519. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

regia posuit, quandoquidem classis quoque e Constantinopoli profecta, Pelusiaco ostio appulsa Nilumque inuecta nuntiabatur. Hanc autem urbem quidam exules a Mesopotamia profugi, partim Babylonii, partim Carrenses, latere Arabiae, ex aduerso Memphiticae urbis olim dirutae, paulo supra deltam, in sinistra Nili ripa sursum uersus nauigando, condidere, permissuque Aegyptiorum regum ibi sedes posuere amplexi ingens terrae spatium muris, urbemque binominem appellarunt. Nempe altera eius pars, in qua arx sita est, Babylopolis a Babyloniis, altera a


520. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

a Babyloniis, altera a Carrensibus Caërium nuncupata est. Quę quidem urbs seu coeli salubritate, seu soli hubertate, seu in mutandis mercibus solertia adeo opibus ac multitudinis incremento coaluit, ut incolarum frequentia diuitiisque cum maximis regnis certet. Et quamquam supra decies centena millia hominum urbem incolant, pauci tamen admodum, et hi omnes serui, ut dictum est, militiam exercent; caeteri aut opifices, aut mercatores sunt, nullam prorsus reipublicae partem curantes. Thomas insignitus regio nomine, inito militum numero, quum


521. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque hospitali fide ac religione uiolata, nullaque suae dignitatis habita ratione, Thomam uinctum hostibus Abdias, summus Machomethanorum sacerdos, tradidit, imitatus Alexandrum Sextum, pontificem Romanum, qui ingenti ui nummum aureorum a Bazethe, Selynis patre, accepta, ut supra demonstratum est, Gemium, Mehmethis filium, ueneno sustulit. Pari tamen in scelere Machomethanus Christiano minus turpis extitit: alter enim metu, alter auaritia ab honesto recessit, quamquam sunt, qui affirmant Thomam fide interposita ad Selynem perductum


522. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

Selynem delata est, accitum in castra Ionam indicta causa telis praetorianorum ira furens obiecit, exprobrata ei praeter inobedientiam atque auaritiam paterna nece, quandoquidem graui odio magnorum scelerum ministri, quasi facinus semper exprobrantes, aspiciuntur. Nempe Selynis iussu, ut supra demonstratum est, Ionas uenenum Bazethi dederat. Has scelestus homo poenas luit quum ob recens flagitium, tum ob paricidium admissum in Bazethem, regum Othomanorum sanctissimum, ac de hoc ipso Iona optime meritum, quippe qui


523. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

suorum adscripserat. Vnde nemo minore hominum misericordia, quamquam et inauditus, et egregiam nuper operam in oppugnatione Caërensi Selyni nauauerat, interemptus est. Vix enim ullis meritis proditionis, ingratitudinis ac paricidii immane scelus compensari potest. Igitur Cahirio, quem supra demonstrauimus ad Turcas transfugisse, Caërensibus praeposito, eique equitum ac peditum satis ualido praesidio ex Turcaicis copiis adiuncto, quo et urbem simul et ipsum praefectum in potestate haberet, classeque in Europam dimissa in Syriam profectus est, Iamberdino secum


524. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

suae labem inustum iri, nisi tam infestae ac uicinae gentis excidio latrociniis mare liberaret. Sub idem tempus Rhacusae (urbs Dalmatiae est, de cuius origine ac institutis supra meminimus) ex ingenti ac diutino terrae motu maximus extitit terror. Qui quidem urbem ipsam atque adiacentes ei regiones adeo uehementer concussit, ut multos mortalium prolapsa exanimarint aedificia. Et quia diutius terra


525. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

quum sint tam Turcaicis, quam Sophenorum finibus in Asia appositi, multo maiore studio in Sophenos, Turcarum hostes, quam in Turcas inclinant, credentes Othomanos superbe nimium, simul et auare uictis imperitare ― cum Hungaris foedus iisdem conditionibus renouandum missa, ut supra dictum est, legatione duxit, quibus pater Selynes pacem cum illis fecerat, ne Hungari interim Salomonis absentiam in consilio habentes aut aliquid Turcaici agri armis occuparent, aut incursionibus fines uexarent. Sed quum Hungari, qui in


526. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

et sibi apud Hungaros beneuolentiam conciliatum iri, et agrestes in nobilitatem de integro concitari posse. Non enim eum fugiebat inter agricultores et nobiles magnas intercedere simultates, ex eo iam tempore, quo plebs in nobilitatem Georgio Scytha duce, ut supra demonstratum est, coniurarat. Sed femina, Iaxiorum soror, dolum dolo eludit; Hungari, hostium terrore perculsi, a pontifice subsidium flagitant; legati ad Papam oratio. Hanc Turcae calliditatem ac subdolam


527. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

negligentia et hostili fraude adempta est. Lodouicus interim, misso cum parua manu ― iustus enim exercitus inopia stipendii et terrore omnia complente subito contrahi nequiuit ― ad Drauum amnem Stephano Bothere Iuniore naderespano (hic, ut supra demonstrauimus, summus est post regem apud Hungaros magistratus), qui regiones Syrmiensi agro adiectas tueretur. Ipse cum paucis equitibus, qui praesto erant, Danubium, qua is Budam Pestumque intersecat, traiecit, edixitque ut omnes nobiles pro suis quisque facultatibus armis et


528. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

castris positis collocaturus, quo pluribus e partibus oppugnationem intentando et maiorem oppidanis metum incuteret, et Hungaros a ferendo ea parte obsessis auxilio deterreret. Caeterum eo ponte ui tempestatis deiecto atque amnis rapiditate in Danubium ablato, alium pontem facere paulo supra Taurunum oppidum instituit, quamquam ea res apud quosdam Turcarum in religionem uersa est, qui metu, ut fit, interprete censebant nec pontem reficiendum, nec regem exercitumue in Syrmium transuehendum. Quippe in multorum animis


529. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

fugae sese mandarunt. Itaque Balys, comperta hostium paucitate auctis copiis iterum ad deuastandum hosticum agrum profectus, quum hostem non inuenisset, ad uicos et oppida, quae Turcarum metu cultores in intimum regnum refugientes deseruerant, delenda ― et ita Salomon, ut foeminae, de qua supra diximus, fraudem ulcisceretur, faciendum mandarat ― animum adiecit. Igitur Copenicum, Demetrias, Baricium, Perquasium, Carlouium, Slancamenium, Petrouaradinum, egestis prius rebus, quas incolae, quo expeditiores aufugerent, reliquerant, igni iniecto ultionis praetextu, ut ira


530. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

lapideas pilas ad insulam Turcarum conatibus impediendis emittente, eo quod nullum tale tormentum oppidani habebant, quo obuiam hosticis tormentis iretur. Nempe Ioannes, Sepusiensium princeps, Transyluanus praefectus, omnia ferme maiora aenea tormenta ad Chaualam oppugnandam, ut supra demonstratum est, Tauruno exportarat, atque a Turcis inde repulsus, dum inconsulte fugit, hostibus reliquerat, nec loco amissorum alia Hungarorum principum negligentia restituta erant. At oppidani, qui omnes fere Moesi erant, non modo pro nudata moenibus patria corpora


531. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

ne uiderer omisisse, quam quod crederem a Venetis admissam. Quis enim adduci potest, ut credat quenquam Christianum adeo insanae mentis esse, perditumue, morisque Turcaici imperitum, ut aut malit Turcaicum quam Christianum supra modum crescere imperium, aut nesciat a Turcis uictoria sua et regni amplitudine non socios amicosue, sed seruos quaeri. Nempe gens Othomana, fera et iuris humani expers, omninoque insociabilis, etiam liberos suos seruorum prope loco habet, nedum cum alienigenis, bello praesertim imparibus,


532. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

Romano designato atque in Germaniam profecto regendis Hispaniis praepositus prouinciam sibi commissam integerrime administrauit. Quam ob rem haud secus quam pater a Caesare diligebatur. Sed de his alias. Balys Iachius, cuius, ut supra demonstrauimus, Salomon in Syrmiensi expeditione forti opera usus fuerat, et ob id ei ampliorem in Moesia attribuerat prouinciam, ubi accepit Turcas in Transistranis Hungarorum regionibus haud leui clade affectos, ne Hungari eo successu insolescerent,


533. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

uolebant in nolebant mutat. M: nolebant g 25 ** caeterum (supra uerum scriptum) M: uerum g: caeterum KZ 26


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.