Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: porro

Your search found 2004 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 179-218:


179. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 424 | Paragraph | SubSect | Section]

Nihil hic respondit Saluator noster, ut discamus, quoties alii pro nobis recte respondeant, *add. falsas aliorum calumnias paruipendere et tacere potius quam aliquid dicere, contenti contra cauillantes fauore ac beniuolentia bonorum. Porro Iudeorum immanitas non satis habuit uerbis lacessere Dei filium: ad necandum tandem inclinantur. Cum enim ipse uocationem gentium designaret per uiduam illam Sareptanam (ut in Luca legimus), ad quam missus fuit Helias, et per Naman Syrum ab Heliseo leprę morbo


180. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

congregaret in unum. Et malis igitur quandoque datur prophetia, sed attende quomodo: ita certe, ut, quod ipsi fando designent, non intelligant. Caiphas carnaliter ad innocentis necem inclinabatur, Spiritus autem Sanctus ad mysterium redemptionis nostrę uerba formabat. Porro sancti prophetę, licet multa obscure admodum et perplexe prędicerent, nihil eos ex iis, quę dicta erant, latebat. Diuersa ergo prophetantium merita diuersos faciunt prophetas. Mali enim sicut boni ad intelligendum illuminari non merentur. Quid igitur malis prodest


181. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

ante dies sex Paschę in domo Marię et Marthę pedes unxerit et postea in domo Symonis leprosi ante biduum Paschę perfuderit caput. Chrysostomus uero eandem mulierin esse putat apud Mattheum, Marcum et Lucam, aliam autem apud Ioannem, hoc est Lazari et Marthę sororem Mariam. Porro Gregorius pontifex eandem arbitratur fuisse, quam Lucas peccatricem, Ioannes Mariam nominat, et hanc quidem bis hoc fecisse. Augustinus etiam pene idem dicit et ad unam mulierem utrunque factum refert: primum, quod Lucas recitat in domo Symonis non leprosi, alterum, quod


182. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 437 | Paragraph | SubSect | Section]

cognouerit tempus uisitationis suę. Quia uidelicet ipsum, qui tot ante seculis eis promissus fuerat, missum non susceperunt, cum pręsertim tot signa, tot miracula ab illo facta uidissent, et hęc quoque, quę prędixerat futura, ueraciter contigisse non ignorarent. Porro Dominus non solum uaticinio se esse maius aliquid, quam quod uidebatur, monstrauit, uerum etiam uim quandam* proprię potestatis atque uirtutis. Templum enim ingressus (ut omnes Euangelistę tradunt) flagello de funiculis facto hos illosque feriendo eiiciebat foras, illos


183. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

Inde autem semoti lasciuiunt, tuburcinantur, libidinibus diffluunt et Deum offendere, dum prauę cupidini indulgent, non dubitant. Et quoniam aliter quam uideri uolunt uiuendo Iudam emulantur, nisi ad poenitentiam conuersi sese correxerint, cum illo simul inferno poenas dabunt. Porro impii illi accepto proditoris signo iniecerunt manus in Iesum et tenuerunt eum, cuius paulo ante uoce perterriti ceciderant in terram. Iudę scelus Sed perpendamus parumper studio diligentiore Iudę scelus, et


184. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 477 | Paragraph | SubSect | Section]

Septima die requieuit Deus ab omni opere, quod patrarat. Septima die Christus requieuit in sepulchro et resurrexit, ut et nos post pręsentium laborum finem cum Christo resurrecturos speremus in gloria. Quęstio Porro de hora nascitur quęstio, quomodo Ioannes hic horam sextam memoret, cum Marcus dicat: Erat hora tertia, quando crucifixerunt eum. Alii respondent, quod Marcus attenderit horam, quando Iudei petierunt, ut crucifigatur, Ioannes, quando crucifixerunt eum milites


185. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 482 | Paragraph | SubSect | Section]

futurę erumnę, quam denunciabat, fidem faceret, rationabile subiecit argumentum (ut in Luca legitur) dicens: Eo quod non cognoueris tempus uisitationis tuę. Inuidia nanque excęcauerat mentes eorum, et Messiam in Lege promissum agnoscere non poterant. Porro milites trahentes uinctum Dominum ad supplicium, uenerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Caluarię locus. Golgotha Hebraicum est, Latine Caluaria dicitur. Locus erat extra urbem, ubi rei plectebantur. Quo postquam est peruentum, dabant ei (ut Mattheus


186. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 496 | Paragraph | SubSect | Section]

fide fortes fuerimus atque constantes et non eos, qui corpus occidunt, timuerimus, sed illum potius, qui corpus et animam potest mittere in gehennam. Quo uidelicet iudicante et impii cruciatibus afficiuntur ęternis et iusti ad gaudia sublimantur nunquam finienda. Porro mortem Christi continuo secuta sunt miracula. Et ecce — inquit — uelum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum, et terra mota est, et petrę scissę sunt. Et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant,


187. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 505 | Paragraph | SubSect | Section]

Atque ita Abrahę patris multiplicatum est semen, id est credentium numerus, qui ob multitudinem ipsis harenę puluerisque corpusculis per hyperbolen comparatur. Credentes autem et ipsi semen Abrahę sunt, quia ille fidei pater est dictus et multarum genitum genitor. Porro eadem sponsio postea repetitur* diciturque ei: Suspice cęlum, et numera stellas, si potes. Sic erit nomen tuum. Credidit Abraham, et reputatum est illi ad iustitiam. Stellas numerare iubetur, quia nunquam certe fuit tam magnus sub unius Dei cultura credentium


188. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 512 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioannem Baptistam, ante faciem suam, id est ante Filium. Sicut enim Filius imago est Patris, ita et facies. Et statim ueniet — inquit — ad templum suum Dominator, quem uos quęritis. Hoc Christo puero in templum pręsentato est impletum. Porro iuxta tropologiam templum Christi corda fidelium sunt. Templum Dei est — Apostolus ait — quod estis uos. Angelus autem Testamenti Christus est, euangelicę disciplinę autor, qui in Esaia quoque iuxta septuaginta interpretum translationem magni


189. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 526 | Paragraph | SubSect | Section]

in quo dimittuntur peccata et ad beatitudinem consequendam aditus aperitur. Vnde in psalmis canitur: Fluminis impetus lętificat ciuitatem Dei. Lętificat utique Ecclesiam spe futuri boni. Quod frustra quidem ab illis speratur, qui extra Ecclesiam sunt. Porro sacramentum hoc per illud quoque significari certum est, quod in alio psalmo dicitur: Super montes stabunt aquę. Non dicit stant, sed stabunt. Futurum enim erat, ut omnem seculi altitudinem baptismi superaret altitudo, per quem


190. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 529 | Paragraph | SubSect | Section]

ieiunans. Igitur, sicut isti suos hostes abstinentię armis muniti uicerant, ita eodem munimine Christus usus diabolum superauit, ut nos doceret, quomodo pugnare aduersus uoluptatum illecebras inimicique dolos debeamus, si uincere et cum ipso, qui uicit, uolumus regnare. Porro demon superatus (ut in Euangelio est scriptum) recessit ab eo. Quod futurum Abacuch propheta uidit, qui ait: Ante faciem eius ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes eius. Recte ac uere mors dicitur is, cuius inuidia mors in orbem terrarum introiuit. Sed


191. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 535 | Paragraph | SubSect | Section]

per illum adhuc fienda erant, non dixit simpliciter: Hodie impleta est hęc scriptura, sed adiunxit: in auribus uestris. Quasi dicat: Ego ipse, quem loquentem auditis, talium ero autor et eorum, quę mihi a Patre mandata sunt, executor. Porro, ipsum isto sanctę** prędicationis officio functum fuisse per se prius, deinde per apostolos, ex aliis quoque Scripturę locis monstrare possumus. In Hieremia Pater Filium affatur et ait: Ecce ego constitui te hodie super gentes et super regna, ut euellas et


192. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 536 | Paragraph | SubSect | Section]

in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam, id est, inclinabo ad me audiendum credentium aures. Ipsi enim auris mea sunt, et mysteria, quę in psalmis proposita sunt et nondum satis intellecta, cum illa impleuero, aperta faciam omnibusque manifesta. Porro de eius doctrina, in qua est Legis perfectio, Osee propheta ait: Tempus requirendi Dominum cum uenerit, qui docebit uos iustitiam. Quod quidem et Iohel pręuidens ad lętitiam hortatur et ait: Filii* Syon, exultate et lętamini in Domino Deo uestro, quia


193. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 542 | Paragraph | SubSect | Section]

in Domino lętitiam, et pauperes homines in sancto Israhel exultabunt, hoc est lętabuntur in uisione diuina. Deum enim uidens interpretatur Israhel. Ait autem Iesus: Qui me uidet, uidet et Patrem...quia ego in Patre et Pater in me est. Porro, siquis quęrat, quare Christus paupertatem amplexus sit, respondet Apostolus ad Corinthios dicens: Propter uos egenus factus est...ut illius inopia uos diuites essetis; hoc est, ut et uos eius exemplo ea, quę sursum sunt, quęratis, non quę


194. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 554 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi. Christus est igitur petra, super qua domus fundata, licet uentos et flumina tentationum patiatur, stabilis tamen permanet. Pugnas in terra patitur, sed uincit potentissimo Domino adiuuante, et in cęlo pace fruitur atque cum angelis in Domino gloriatur.Porro, ut paulo plenius de illa loquar, Ecclesia Christi congregata est ex iis, qui Saluatoris aduentum uel futurum fideliter expectarunt uel pręsentem prompte pleneque susceperunt. Congregata est igitur ex patriarchis, ex


195. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 559 | Paragraph | SubSect | Section]

te — inquit — uineam fructiferam, totam ueram. Quomodo conuersa es in amaritudinem uitis alienę? Crebro enim ad gentilium ritus declinabant Iudei, nec tamen ita pertinaciter, quin tandem aliquando ad Deum suum redirent, cum pro peccato ab inimicis opprimerentur. Porro nihil illis immobilius fuit, nihil durius in repellendo perdendoque Christo Saluatore, cum neque prophetiarum indicio, ut susciperent, inclinarentur nec magnitudine miraculorum nec postea, ut in eum, quem crucifixerant, crederent, prędicatione monitisque apostolorum. Hodie


196. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

circumspicientes neminem uident nisi Iesum. Tres assumpsit Iesus, ut, qui sanctę Trinitatis mysterium credunt, eos a Deo electos esse significet et secum habitaturos in monte excelso regni cęlorum. Ideo autem seorsum, quia fideles ab infidelibus separabuntur, iusti ab iniustis. Porro, sicut ibi Christus resplenduit, ita et omnes iusti in resurrectione fulgebunt, alii magis, alii minus, secundum merita singulorum. Stella enim a stella differt in claritate. Ita et resurrectio mortuorum. Iesus autem inter Moysen et Heliam medius


197. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 576 | Paragraph | SubSect | Section]

Ac ne illis, qui tanti erroris causa et caput fuerint, impune sit, subiungit: Cadent in gladio principes eorum. Gladius iste non corpus interimit, sed quod multo acrius est, animam condemnat. Hic est enim, quem Ioannes in Apocalypsi uidit procedentem de ore Dei. Porro idem propheta de iis, qui fide sacramentum hoc suscipiunt:* Viuent — inquit — tritico, et germinabunt quasi uinea; memoriale eius sicut uinum Libani. Memoriale passionis Dominicę est, quod nunc in altare a sacerdote consecratur. Et qui de illo


198. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 578 | Paragraph | SubSect | Section]

premant, spolient, trucident. Non sunt condignę passiones huius temporis ad futuram gloriam, quę reuelabitur in uobis. Vos enim terra relicta cum Christo Domino occupabitis cęlum. Illi autem momentaneo isto dominatu parumper usi ad ęternos descendent cruciatus in infernum. Porro, fidei sacrę in Christo credentium perpetuitatem in hoc seculo futuram — in alioenim non erit fides, sed fidei retributio — Scriptura quoque Vetus testatur, quę ait: Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in seculum stabit. Et in Hieremia


199. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 586 | Paragraph | SubSect | Section]

labe purgatas innocentięque candore liliorum instar nitentes in suum recipit paradisum, quem Latine pomarium, id est pomorum hortum dicimus. In quem primus Redemptor noster ingressus est, ut se cęteris in ipsum credentibus ingrediendi ducem atque autorem pręstaret. Porro Iuda ductore aduenit cohors prętoriana, ut illum comprehenderet. Iesus uero — sicut in Ioanne scriptum est — processit obuiam, interrogat, quem quęrerent. Respondent: Iesum Nazarenum. Vbi autem audierunt dicentem: Ego sum, ueluti turbine repulsi


200. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi a Iudeis illudendi portauit figuram, quando in Bethel ascendens ludibrio fuit pueris, qui ab ursis laniati petulantię suę poenas dedere, nequis tutum existimet seruis Dei inferre iniuriam. *corr. ex ignorabant Porro, Saluator noster cum talia nocte illa fuisset passus, mane uinctum tradiderunt Pontio Pilato pręsidi. Tunc Iudas de scelere suo dolens proiectis in templo argenteis, quos a sacerdotibus acceperat, abiit et suspendio sibi mortem consciuit, maius putans peccatum, quod


201. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 594 | Paragraph | SubSect | Section]

apostoli et euangelistę satis interdum habent sensum Scripturę in exemplum proponere, uerbis ipsis uel mutatis uel prętermissis. Et plane ubique non tam, qualiter aliquid dicatur, attendendum est, quam quid dicatur. Nam et inter folia poma quęrimus et inter paleas frumentum. Porro in Zacharia ita legitur: Appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Proiice illud ad statuarium, decorum precium, quo appreciatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et proieci illos in domo Domini ad statuarium. Quem


202. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 601 | Paragraph | SubSect | Section]

adumbratos. Post eum secuti sunt ruffi cruore martyres doctoresque uarietate scientię pręditi, et monachi castitatis candore nitentes. Quibus in Euangelio dixit: Qui uult uenire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Porro Iesus ne inter tormenta quidem clementię suę oblitus, dum pendet in cruce — ut Lucas testatur — dicebat: Pater, dimitte illis; non enim sciunt, quid faciunt. Ante docuerat discipulos, ut diligerent inimicos et pro persequentibus orarent, nunc doctrinam suam


203. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 610 | Paragraph | SubSect | Section]

gloriam uiderunt, gaudere possimus. Triumphus quippe Domini lętitia** excipiendus est seruorum. Çeterum in aliorum uictoriis partem laudis uendicat sibi miles, partem fortiora. Isthęc autem, de qua locuturi sumus, tota imperatoris est, tota ad ipsum unum referenda est. Porro alii duces, non contenti sola palmę laude, magnam etiam spoliorum uim sibi impartiunt. Hic uero totum uictorię suę commodum atque fructum iis cedit***, qui signa eius sequuntur. Tanto magis igitur regi nostro congratulari debemus, quanto aliis omnibus ipsum et in bellando


204. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 612 | Paragraph | SubSect | Section]

meę in futurum, quia iudicium meum, ut congregem gentes. Post resurrectionem enim Domini apostolis euangelizantibus congregatę sunt gentes in una Christi Ecclesia, quę prius dispersę erant in multiplicem idolorum culturam et inanium ritum deorum. Porro utrosque, hoc est Iudeos et gentiles, pariter se liberaturum repromittit per Osee* prophetam dicens: De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors. Morsus tuus ero, inferne. Malum erat in morte esse, sed multo peius in manu mortis. In manu


205. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

rursum in alio psalmo eum sanctus Propheta inuocat et ait: Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuę. Arca autem sanctificationis eius homo est, quem pro nobis assumpsit. *corr. ex ipsum Porro, quare Christum surgere cupiat, sequentia declarant: Sacerdotes tui — inquit — induantur iustitiam, et sancti tui exultent; hoc est, ut apostoli tui induantur uirtute ex alto per Spiritum eis promissum et sancti omnes, qui in te credunt,


206. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 617 | Paragraph | SubSect | Section]

parauerant, aromata. Ioannes uero Magdalenę tantummodo faciens mentionem: Vna — inquit — sabbati Maria Magdalene*** uenit mane, cum adhuc tenebrę essent, ad monumentum. Tacuit de unguento, cętera autem, ut uidebimus, latius explicauit. Porro Marcus nonnihil diuersum sibique contrarium dicere uidetur, cum ait: Valde mane et orto iam sole. Neque enim dici potest ualde mane nisi ante ortum solis. Orto autem sole iam ualde mane pręteriit, Quidam ita soluunt,


207. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 645 | Paragraph | SubSect | Section]

prophetarum aut figuris sacrificiorum rerumque gestarum, in quibus designabatur uenturus. Vis et tu cognoscere eum in pane isto benedicto? Crede, et cognouisti. Verum est enim, quod dictum est a propheta: Nisi credideritis, non intelligetis. Porro, quoniam Dominum iam passibili ac mortali conditione exutum pręsentia, qua uisibilis erat, non oportebat diutius com mortalibus morari, continuo sequitur: Et ipse euanuit ex oculis eorum. Subtrahendo autem eis spectaculum sui auxit desyderium et passionis,


208. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 653 | Paragraph | SubSect | Section]

ut a se quoque ipsum procedere doceret. Ad hęc etiam, ut cum Deo Patre se unum esse monstraret, de quo in Genesi est scriptum: Formauit Dominus Deus hominem de limo terrę, et inspirauit in faciem eius spiraculum uitę, et factus est homo in animam uiuentem. Porro, cum spiraculum istud uitę beatioris homini per peccatum ablatum esset et in aduentu Christi restitui deberet, rursum in faciem eorum inspirandum atque insufflandum fuit, per quos uiuificandi erant omnes, qui in mortis poena conclusi fuerant. Sicut enim Christus mortuus est


209. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 659 | Paragraph | SubSect | Section]

solitos perpetuę continentię zona constringunt. Nudi autem mare transuadantur, quia propria libertate se priuant, ut seniorum faciant uoluntatem, dicente Domino: Qui uult uenire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Porro de illis, qui cum naui ibant, dicitur: Non longe erant a terra; hoc est, a loco, in quo Saluator stabat et ad se uenientes pręstolabatur. Non enim longe a salute sunt, qui etiam in matrimonio constituti bene beateque uitam instituunt et, quomodo possunt,


210. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 659 | Paragraph | SubSect | Section]

Legis pręcepta beatitudinem adipiscimur, dicente Domino: Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Atque ideo beatitudo ipsa per centenarium significata est, quia numerandi ratio per digitos currens de manu leua transit ad dexteram, cum centum nominat. Porro ducenti cubiti perfectionem in sanctis denotant *corr. ex denotat , qui non solum Decalogi iussa exequi student, sed etiam Euangelii consilia implere contendunt. Ei quippe, qui se Legis pręcepta seruasse dixerat et, quid ad illa sibi deesset,


211. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 664 | Paragraph | SubSect | Section]

Symon obediens, Ioannes gratia. Obediuit autem poenitentiam agendo, gratiam adeptus est Christum amando. Vel quia Ioannes Symonis est pater, gratia genuit obedientiam, ut pascere* agnos uel oues Domini non meriti pręmium putet, sed gratię donum. Porro contristatus est Petrus, cum tertio interrogaretur. Recordatus est enim, quod, cum promisisset se in mortem cum illo iturum, pręstare nequiuerit. Iccirco ueritus est, ne nunc quoque aliquid imprudenter respondisset. Submittit se igitur et humiliter loquitur:


212. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

martyrum mors, per quam non uita amittitur, sed Deus, qui uitam largitur ęternam, clarificatur. Deus autem, cuius claritati nihil addi potest, tunc in hominum noticia magis clarescit, quando serui Christi pro asserenda ueritate et supplicia pati parati sunt et mortem subire. Porro ipsa Christianę disciplinę ueritas tanto certior habebatur, quanto magis excrescebat credentium multitudo. Miraculis enim ubique euangelicam fidem approbantibus undique ad eam concurrebant. Sęuiebat aduersum Christi confessores persecutionis procella. Vnus occidebatur, et


213. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 672 | Paragraph | SubSect | Section]

non credunt uel qui nulla prorsus ratione, ut credant, flecti queunt? Duriora sunt corda eorum corde pharaonis. Fracta est eius duritia in Mari rubro, frangetur istorum in igne inextinguibili. Nihil erit illis miserius, quibus nihil, dum uiuerent, fuit infidelius. Porro Iesus idem illud, quod alias discipulis suis iniunxerat, etiam nunc ab eis discessurus repetit, ut diligentius curent, quod iterato sermone sibi commendari agnoscunt. Dixit ergo eis: Euntes in mundum uniuersum prędicate Euangelium omni creaturę.


214. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 678 | Paragraph | SubSect | Section]

ignem ęternum. Qui iugiter ista consyderat, is facile cauebit, nequid agat, unde bono, quod sperat, priuetur et malum, quod formidat, incurrat. Nihil enim illo felicius est, qui ad cęleste regnum destinatur, nihil illo miserius, qui ad inferos truditur cruciandus. Porro ille, qui in sole posuit tabernaculum suum, in luce uteri uirginalis, et ipse tanquam sponsus procedens *corr. ex ob tu **corr. ex cęperis de thalamo suo exiuit nostrę humanitatis humilitate uelatus, non


215. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 685 | Paragraph | SubSect | Section]

cuncta. Apostolus hoc nobis testatur et ait: Cum ei subiecta fuerint omnia, tunc et ipse Filius subiicietur ei, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Et hoc quidem est, quod superius dixit: Qui omnia in omnibus adimpletur. Porro sedentis in throno gloriam se uidisse fatetur Esaias propheta: Vidi dominum — inquit — sedentem super solium excelsum et eleuatum. Et plena erat domus a maiestate eius, et ea, quę sub ipso erant, replebant templum. Hoc autem de Christo dici


216. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 691 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo se consyderari uult secundum carnem tantum, sicut quando cum eis in terra uersabatur et non satis agnoscebatur, sed etiam secundum gloriam, quam illi non oculis, sed mente conspexerunt Spiritu illuminante, qui post Christi ascensionem ipsis de cęlo fuit missus. Porro in eo quoque Dominus noster Spiritus Sancti uirtutem declarat, quod ait: Cum autem uenerit ille Spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem; ut uidelicet Scripturas quoque diuinas, in quibus omnis ueritas est, secundum Spiritum uiuificantem


217. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 693 | Paragraph | SubSect | Section]

et consubstantialem. Nam sicut Pater Deus et Filius Deus, ita et Spiritus Sanctus Deus est, non tres Dii, sed unus Deus. Vt tamen unaquęque persona Deus dicatur, unius essentię inseparabilitas compellit. Nihil enim in natura diuina est, quod Deus non sit. Porro Spiritum Sanctum Deum esse illos, qui hoc negant, Scripturarum autoritate conuincimus. Paulus apostolus ait: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.


218. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 695 | Paragraph | SubSect | Section]

in tollerando, scientia in docendo, pietate in his obeundis, quibus Deum promeretur, timore in cauendis, quibus idem Deus offenditur. Hinc exclamat Esaias: Magnificatus est Dominus, quoniam habitauit in excelso. Impleuit Syon iudicio et iustitia. Porro, quod in psalmis dicitur: Mandauit nubibus desuper, et ianuas cęli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum, panem cęli dedit eis, panem angelorum manducauit homo, cibaria misit eis in abundantia — quid est aliud, nisi quod in Euangelio de apostolis


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.