Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: porro

Your search found 2004 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 234-282:


234. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

prouerbio utar, nonne pro monstro esset habitum ursini capitis animal, cui caetera membra leonis essent? Abhorret enim natura ab inepta ac deformi eiusdem corporis diuersitate. Porro certum est id regem in regno esse, quod caput in corpore. Cur igitur Hungaris externum regem imponemus, lingua, moribus, institutis a nobis differentem, et quem, quum usus postulauerit, non nisi adhibito interprete alloqui


235. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

et timendo uenerentur, admirationeque dignum putent. Neque enim alterutro regnum Hungariae administrari potest, propterea quod neque timor per se satis tutus est, quum natura ipsa hominum odia excitet, neque sola lenitate ac mansuetudine regia apud Hungaros dignitas retineri potest. Porro quibus odium euites, amoremque promerearis artibus, noui te satis esse instructum. Nemo enim innocentia, mansuetudine, clęmentia et caeteris id genus uirtutibus tibi aequari potest. Sed ni hanc singularem humanitatem tuam ferro et armis imperiosaque munieris seueritate, profecto non modo


236. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

erga se beneficus extiterat, memoriae tribuens. Nempe illum Sigismundus e tenui fortuna in summum dignitatis gradum euexerat. Quae statua ubi restituto sibi nitore solito lucidior conspecta est, non defuere, qui interpretarentur sobolem Sigismundi regis ad regnum Hungarorum reuocari. Porro hic Vuladislauus natus est ex nepte Sigismundi regis, quae quidem fuit filia Alberthi, quem superiore libro generum ipsius Sigismundi fuisse docuimus. Hoc autem hac causa commemoraui, ut ostenderem, quod et alio loco feci, non modo Dei arbitratu reges constitui, sed etiam signis


237. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

erat Maximilianus non modo humanissimus, uerum etiam et liberalitate nulli regum aetate sua secundus) stipendio accępto eius signa secuti sunt, ad inconstantiam, quae forsan ex rubore nata erat, transfugii ac auaritiae scelus adicientes. Porro plerique Hungarorum in omne fere facinus pecunia impelli solent. Iacobus Scytha cum suis Maximiliano accedit, et Norici oppida sibi commissa tradit. Iacobus Scytha,


238. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarorum esse proditores. Solent enim plerique ex unius hominis delicto uniuersam fere gentem, quod ualde iniquum est, accusare. Nec modo recens huius hominis facinus taxabatur, sed etiam multis annis praeterita memoria, ut fit, repetebantur. Porro quidam affirmabant Ianum quoque Pannonium, genere itidem Sclauenum, poëtam aetatis suae clarissimum, Quinqueecclesiensium antistitem, dum Polonis rebus studet, haud integra fide in regem Matthiam Chugniadem Coruinum extitisse. Quamquam ille et dum uixit


239. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

Hunc incolae a Christi salutis humanae aduentu in agro Sisiensi erupisse, quorum opinioni ipse haud facile accedo, praedicant. Nempe a Plinio in orbis terrarum descriptione Peïsonem, ni mendum sit in codice, uocari suspicor. Porro hic lacus magnitudine sua et natura aquae, piscibusque, quos suauissimi diuersique ab aliis fert saporis, est memorabilis. Nam quum, quod in tota Hungaria humoris est, per hyemem gelu astringatur, haec sola aqua


240. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

ut supra docuimus, per se nihil iam audebat in Vuladislauum moliri, quum praesertim a suis certior esset factus regem Hungarorum exercitum habere in Boëmia conscriptum, numero, uirtute ac fide praestantem, et cui salus regia ac regni fortunae recte committi possent. Porro Boemi omnes Transistranas nationes uirtute praecedere existimantur. Turcae a finibus arcentur; Alba Hungaris deditur; Austriaci pleraque loca relinquunt; Alberthus Polonus rursus in Hungariam exercitum ducit; Vuladislauus,


241. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

praeter eam pecuniam, quae partim legatis exhausta est, partim a ministris et clientibus furto, ut fieri in sacerdotum obitu solet, ablata, ad ducenta millia nummum aureorum apud illum reperta sunt, atque in domum regiam illata. Porro mos est Hungarorum regum nummos penes extinctum antistitem inuentos sibi uendicare, quam quidem consuetudinem, ut sacrilegio sacrilegium multetur, inde exortam esse arbitror, quia nostrae aetatis sacerdotes congerendae pecuniae supra omnes mortales student, eamque ut plurimum aut


242. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

et auctoritatem suam ad profligandos hosteis satis fore, suis in proelium prodeuntibus intra munitiones cum presidio delectorum militum sese continuerat, assedensque in praetorio per nuncios, quae in rem essent, imperauerat. Ita caedentibus Hungaris fugae socius haud quaquam extiterat. Porro Boemi, puto, ueriti regis sui maiestatem ab oppugnatione castrorum abstinuerant. Conuocatis igitur ducibus hortatur certamen redintegrari, obtestaturque lachrymans, ne inuictum ad illam diem Hungarorum nomen tantam ignominiam accipere paterentur, immo totis uiribus adniterentur, ut


243. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

raptim collecti erant), ut falcibus ad eius belli usum directis ― nam his alioqui ad messionem et caetera rustica opera recuruis utuntur ― equos Boemorum iam cursu defatigatos ipsosque pariter insessores, nihil tale uerentes, suffoderent. Porro inopia militarium armorum uim magnam eiusce ferramentorum, ut dictum est, agrestes attulerant. Equites uero iubet bifariam agmine diuiso in utrunque latus hostium equis incurrere quam maxime concitatis, licet essent et pauci ― quingenti enim fuisse dicuntur ― et fere leuis


244. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

accaeptis regnum iniret. Hinc enim Bossinatium reges, qui eam Dalmatiae partem obtinebant, imperium auspicabantur, et fortunae suae insignia tunc accipiebant. Porro Bossinates, Thracum Bossorum soboles, olim Thracia a Bulgaris pulsi eas regiones Illyrici insederunt, quae Sauo, Valdano, Drino amnibus et mari Adriatico, qua Dalmatiae pretenditur, continentur. Slouini enim, Bulgaris


245. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

annui census nomine Rhacusanos pendere iussos, caetera liberos et suis legibus, in perpetua tamen Hungarorum societate, in qua ad hanc diem integerrima fide permanserunt, aetatem agere permisit. Porro Hungari, atrito Constantinopolitano imperio, a Seuropyli Dalmatarum regis usque tempore affinitatis iure Dalmatiam imperio suo adiunxerant, ipsius Seuropyli filia, quum is uirili


246. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

mouisset arma, auocasset eum ab hoc incoepto noua Alberthi in Getas expeditio, quos Valacos appellari supra docuimus. Nam ubi audiuit Polonos Valachiam ingressos, confestim Hungariam repetiit. Porro Valachia, cuius pars ad ortum solis aestiuum spectans Moldouia dicitur (antiquis Dacia appellabatur), a Transistrana Hungaria montibus tantum ac syluis seiuncta est, qui quidem montes a Carpatho in austrum excurrentes usque ad Istrum fere amnem protenduntur. Huius


247. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

Dardani vero a Turcis subiguntur. Bazethes inde imperio a patre accępto regnat, qui pacis quam belli artibus clarior fuit. Hic dum Mysiam ius dicendo peragraret, nuntiatur ei Thataros duce Thamerlano in Minorem Asiam impetum fecisse, iamque ab illis Iconium obsideri. Porro Thamerlanus, priscos Turcarum reges longa cognatione attingens, Minorem Asiam iure cognationis uendicare uidebatur, nulla sane Molii Huncharii ultimi, ut dictum est, priscorum Turcarum regis sobole extante, nec pati poterat Othomani, pastoris quondam, progeniem regnum


248. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

inconsulte irruit (alterum enim Hungarorum cornu, cui Ianus Chugniades, Mathiae Coruini pater, praefuerat, Turcas aduersos in fugam coniecerat) interfectus est, una cum Iuliano Caesarino, cardinali sacerdote, magna Veneti populi infamia. Porro Veneti, ne Hungaris Grecorum urbs Constantinopolitana uoluntate traderetur - tunc enim denuntiabant Graeci se eam urbem aduersus Turcam defendere non posse dicuntur Turcaicum exercitum clam Christianis in Europam ex Asia suis nauibus traiecisse, quo Homurathes maioribus copiis


249. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | Section]

purpuratorum suorum, quorum princeps erat Alexander Trapezuntius, Achimathesque Cossicius Dalmata, trecentarum nauium classem in Bythinia et reliqua Propontidis atque Hellesponti ora aedificari iussit, ut scilicet, quod suorum peritiae deesset, numero nauium dependeretur. Porro Alexander, ut plaerique Graeci, odio in Latinae literaturae gentem insito in Venetos inuehebatur. Cossicius uero Venetis infensus erat eo quod, quum Bazethis auspiciis aduersus Aegiptyos bellum in Cilitia gereret, captusque forte esset in praelio, regem Aegyptium Venetorum


250. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

octo fere millia passuum abest, non minore astu quam audacia Istricam triremem expugnatam, tribus Venetis longis nauibus prope inspectantibus, Aulonem auexerunt. Allatum erat ad Venetos crebros nuntios inter Bazethem et Fridericum Neapolitanum regem Turcaicis lembis commeare. Porro Fridericus, ut fama est, dolore agitatus propter Apuliae urbeis, quas Veneti pignoris praetextu, ut ante dictum est, obtinebant, Bazethem ad urgendos bello Venetos uehementer incitabat. Missae igitur sunt ad intercipiendos hostiles lembos ab Hieronymo Contareno ad


251. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

altum poterant, uel si is, ut per hyemem fieri solet, largissimis intumuisset imbribus. Valde autem Turcae timebant, utpote qui fortunae nihil committunt, ne, ut quaeque nauis euecta esset, antequam se ad pugnam instruere posset ab hostibus, qui praesto erant, interciperetur. Porro nullum ex aequo certamen fore uidebatur, nisi prius aliquot una constitutae naues atque in frontem instructae tantum spatii in altum procederent, quantum satis esset ad sese remis aduersum hosteis concitandum. Bazethes rex


252. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

Iam enim illis confessionem concessi maris, quasi uictis, palam expressimus, dum nos pugnandi copiam facientes fugiunt, nec pugnae sese per metum committunt. Porro cur me tibi minorem non geram, cur ad te omnia non referam, quandoquidem tuo amoto auxilio (quippe per me puluis sum et umbra) nihil erat, quod de maris sperarem possessione? Tu enim res hominum administras et singulos etiam hominum actus animaduertis, neque aliquid est in rebus abs te


253. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

agrum ingressus erat, magna potiundae urbis spe se contulit. Quumque cognouisset classem quoque ad Thriasterides, insulas Messenio litori, ut ante dictum est, obiectas, accessisse atque portum ingressam, quem recentiores Graeci Sophiam uocant, confestim urbis oppugnationem agressus est. Ea porro exstructa est in Messenii agri lingua tria ferme stadia in altum prominente, undique mari abluitur, praeterquam a septemtrione, qua continenti adnectitur, atque per id quoque spatium, quod quidem unius stadii longitudinem uix excedit, duplex fossa satisque lata ducta


254. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

iam diu quassati prociderant, succederent. Rex hanc animorum incitationem haud reprimendam ratus e tabernaculo propere egreditur, signumque pugnae dari iubet, adit per se milites, testis et spectator cuiusque uirtutis ac ignauiae futurus. Porro Turcarum animos, quum praelium ineunt, regis praesentia periculi immemores facit, quia praeterquam quod Turcae suos a Christianis in pugna caesos felices apud inferos fore arbitrantur, ingentia fortes uiros praemia manent.


255. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

uisum est, quum ne, si incoepta minus successissent, notae aliquid praesenti inureretur uictoriae, tum ne nimia Venetos oppugnandi auiditate reliquos in se Christianos concitaret, cogeretque hostes inuidia inter se dissidentes metu communis periculi una coire. Porro Turcae haud alia magis re quam Christianorum regum fraeti discordia nos oppugnant, quod plane quum ex multis aliis rebus, tum ex illorum precationibus, queis ter interdiu utuntur, facile apparet. Etenim dum diuinam rem agunt, ut ex gnaris Turcaicae linguae accaepi,


256. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum erat ditione. Hoc autem bello exorto eius oppidi ciues Turcarum auersati tyrannidem sese Venetis tradiderunt, quum Christianorum classe ac maritimis auxiliis fraeti, tum insita Albanesiis temeritate atque in Turcas odio. Porro haec loca licet Illyricae sint regionis, tamen magna ex parte ab his, quos uulgo Albanesios uocant, incoluntur. Veneti permunito Lysso praesidioque firmato statuunt a Cathareno atque Antibarensi


257. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

et Consaluum Adigarium, tot uictoriarum successu inflatum, regiumque, ut fama erat, affectantem fastigium ab administratione regni Neapolitani amoueret, simul ut urbes Appuliae oppignoratas regno Neapolitano reddi curaret. Porro Ferdinandus connubii iure ad regnum Ulterioris Hispaniae, quam incolae a Castulone, urbe quondam nobili, dictam Castiliam uocant, peruenerat. Qui dum Neapoli ageret, Venetos amicis uerbis saepius admonuit, ut urbes Apuliae restituerent. Et licet id surdis auribus


258. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

octauo et quingentesimo supra milesimum humanae salutis anno, auctore Iulio Secundo, Romano pontifice, omnes fere Christiani principes partim per se, partim per legatos indicto concilio Samarobrinam conuenere, ibique inter illos ad internitionem Veneti nominis foedus ictum est. Porro Samarobrinam nunc quidam Cameracense, alii diui Quintini oppidum appellant. Et quoniam pontifici nihil prius potiusque uidebatur quam Francorum regem sibi adiungere, utpote eas uires allaturum quibus hostes haud quaquam pares essent futuri, ipsum


259. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

pignori, ut supra demonstrauimus, datae pulsis Venetis in fidem Hispani regis uenerunt. Satis creditur Cretenses Cypriosque descituros fuisse si, ad quem deficerent, habuissent; idem consilium maritimae Dalmatiae urbes coepissent, nisi Vuladislaui Casimiri regis ignauia obstitisset. Porro non solum mediterranea Dalmatiae, sed etiam maritima eius regionis loca ad Hungaricam ditionem, ut alio loco diximus, antiquo iure spectare certum est. Quod quum Veneti non ignorarent, timerentque illarum urbium defectionem, ne quid Dalmatiae optimates respectu pristini et


260. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

frenatorum mille, peditum cum Hispana legione duodecim millia confecit atque magnis itineribus Bononiam contendit, quae paucis ante mensibus, pontifice, ut supra demonstrauimus, in fugam a Gallis coniecto, ab imperio ipsius pontificis defecerat, Bentiuolis in patriam restitutis. Porro Iulius pontifex, ut alio loco diximus, ueteribus inimicitiis incitatus, magno Bentiuolas odio prosequebatur, seu animi morbo indulgens nam ex hominibus, et his interdum minime studiosis, fiunt pontifices ― seu tyrannidi ipsius familiae infensus.


261. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

diceret, Ferrariam mittebant. Ad hoc dictu quidem ridiculum, sed quod de maiestate ducis multum detraheret: non licebat duci tuba signum, sed cornu Ferrariae canere, quum praetor Venetus in eadem urbe, quoties signum canendum esset, tuba uteretur. Porro Veneti cum aliquando Ferrariensium dissensionibus fraeti urbem fraude occupassent, coactu pontificis Romani, quibus diximus conditionibus, praesidium inde deduxere, urbe Hestensibus restituta. Iisdem fere temporibus Veneti, hac maritima infelici expeditione in


262. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

ex parte clamore sublato, acerrimum primo concursu accenditur certamen ― et est campus intra urbem arci subiectus, mediocribus explicandis aciebus non admodum incommodus. Porro neutra pars iustum exercitum habebat, propterea quod Venetorum res iam accisae erant, Galli uero copias suas minuerant, milite in multa distributo praesidia. Sed Venetus exercitus per se a Gallo facile uinci assuetus, utpote mercenarius et pro aliena republica dimicans, ubi uidit


263. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

agit, telo e tormento ab incerto auctore emisso ictus concidit, quamquam eo tempore rumor non defuit Castonem a Vasconibus, popularibus suis, per iram interfectum, quos sane segnius signa inferentes pugnamque remittentes ferro ac uulneribus in hostem redigere coeperat. Porro Vascones, quemadmodum et Hispani, eius ingenii sunt, ut facilius blanda oratione quam ui ad officium impellantur. Sed quia eodem tempore Alfonsus, Ferrariensium dux, cum auxiliis aduenerat, nihil fere terroris Gallis mors ducis intulit, spe


264. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum Turcaicum fratrum dissidio ac mutuo conflictu (sunt enim apud Turcas usitata fratrum de regno certamina) primum in multos principatus diuideretur, mox diuisum et ob id debile effectum aut hostili iniuriae expositum esset, aut per se domesticis armis attritum euerteretur. Porro erant Bazethi multi utriusque sexus liberi ex uariis captiuis mulieribus ritu Turcaico suscepti, apud quos sane mos est eodem cultu habere ex ancillis natos, quo et iusto matrimonio susceptos. Ex quibus praeter foeminas quatuor duntaxat mares tunc supererant, caeteris, ut fama est,


265. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

regno potiretur: nempe ab neutro ille conseruandus erat, quandoquidem Othomanis regibus, ut docuimus, solemne sit in securitatem suam, quam ipsi imperii conseruationem appellant, omnem cognationem et stirpem regiam, praeter liberos proprios interficere. Porro solis liberis parcunt, ne subsidia spei intereant et regni desit custodia. Phalanx regia utpote militiae assueta duce amisso neque animum deiecit, neque ulla ex parte pugnam remisit, sed latronum impetum praesenti


266. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

passuros pro sua in Bazethem pietate quemquam regulorum, antequam ille uita excedat, pro regis successore haberi, nec propterea se ad obliuionem sacramenti procedere, quandoquidem non regem, sed ducem sibi dari postulent, ut est Turcaici moris malum animum mitiore uoce plerunque tegere. Porro praetoriani, qui ob suum in Selynem studium putabant sibi Achimathem ualde infensum esse, et plane malum eis inconsulte minatum fuisse dicunt, quum alias satis esset modestus, eiuscemodi fere necessario caepere consilium auctore, ut fama est, Mustapha Macedone, amicorum regis


267. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

casu sibi esset capiundum. Quidquid autem metus aut spes subiecerat, diligenti aestimatione pensabat: Pergamne, quo missus sum ire, et scelesti domini exequar mandatum, atque ne immerito quidem me opprimi patiar? Porro si regressus Prusam rem Selyni indicauero, nullam inditio non fide, sed necessitate expresso gratiam initurus sum. Tandem animo diu in diuersa uersato tutius uisum est (et eo ultio atque ira in dominum non immerito concoepta impellebat), ut rem ad Selynem deferret,


268. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

de integro inferendi eos in officio contineret. Solent enim plaerique regum crebris sermonibus ferre populos urbibus inclusos suisque legibus, non regum arbitrio aetatem agentes, nisi aeque ac agrestes metu coerceas, facile obsequium exuere, fidem mutare, regumque imperia contemnere. Porro reges eodem loco urbium cultores ac rusticos habendos esse censent, utpote qui ab utrisque pari iure tributum exigunt. Neque enim putant mercatorem et opificem anteire gradu aut dignitate agricultorem, quum illos eadem seruilia officia pares efficiant, nec ordine


269. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

nobilitas collectis uiribus agrestes impetu facto adoriretur priusque eos dissiparet quam illi militaria facere coepissent, aduersus Stephanum Botherem iuniorem, Thibiscensium praefectum, cum copiis suis proficiscitur, ratus illo duce superato totam nobilitatem consternatum iri. Porro Stephanus, id temporis cum parua manu in Thibiscensi agro ad uicum Nadlacum agens, haud procul aberat ab agrestium castris, opperiebaturque, quid illi in tanto motu animi haberent consiliique capturi essent, non nisi lacessitus pugnam initurus.


270. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

suboritur regi suspicio, ne Sepusiensis gloriam suam ac populi fauorem in perniciem regiae domus conuerteret, abutendo quum regis senecta tum liberorum eius aetate. Erant autem regi duo filii, mas et foemina, quorum alter nondum decimum annum attigerat, altera triennio maior erat. Porro Sepusiensis, etiam ante quam regi filius nasceretur, fraetus suae factionis hominibus molitus erat spe in regnum Vuladislauo succedendi affinitatem cum ipso rege contrahere, uxore regis id aperte improbante, quae sane malebat, propter generis nobilitatem, unum ex Maximiliani Caesaris


271. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

compotem coepissent. Selynes mediam fere partem exercitus perdit; Ismahelis acies duce cadente inclinat; hinc Sopheni se noctu ex castris proripiunt; Selynes Taurim petit; per Cappadociam Amysum in hyberna recedit. Porro Sophenis equitibus sicuti, ubi per turmas aduenere, uix ulla acies obstiterit, ita hi ad pedestrem pugnam obeundam nullius prorsus usus sunt, immobilium fere armorum grauitate, et cataphractarum pondere. Nam principes et nobilissimus quisque tegmine e ferreis laminis confecto


272. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

Hoc autem magnae rei successu Moschouius elatus cum ingentibus copiis (ferunt enim supra octuaginta millia equitum contraxisse) fines Polonici regni est ingressus, atque ad Panticapem amnem progressus regiones flumini adiacentes castris ibi positis late depopulatus est. Porro Panticapes, quem nunc Scythae Beresinam nuncupant, et Borysthenes, e diuersis fontibus orti, multum campi inter se relinquentes Amadocenas Scythiae regiones percurrunt, ubi ad Olbiam, nunc uicum infrequentem, olim urbem nobilem, peruenere, confluunt, deinde ambo in


273. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

opportune nunciata est, credidereque Rhacusani, ut sunt plaerique mortalium ad spem suam ampliandam prompti, illum terrae motum Selynis interitum denuntiasse, non autem ullam urbi Rhacusae significasse calamitatem. Porro de morte Selynis paulo post suo loco dicemus. Iam comparauerat Selynes ad ducentas partim longas, partim onerarias naues, libratoresque tormentorum e toto regno euocauerat, et fossorum non mediocrem manum ex eo genere hominum, quibus uenas


274. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

(ita eum mater admonuerat) ingredi, prius quam per speciem inferias dandi corpus paternum extinctum uidisset. Verebatur enim circumspecta foemina, Salomonis mater, utpote cui satis perspecta erat admiranda Selynis simulatio, ne fama mortis falso emissa erga se filii mentem deprehenderet. Porro quidam arbitrantur Selynem ne filium quidem patria dilexisse charitate, quam sane opinionem inde obortam reor, quia nec Selynes odio propter crudelitatem in suos caruit, et nemo unquam mortalium extitit consortis imperii eo


275. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

uocant, hoc est hospitalem domum, in qua esculenta rogatoribus peregreque aduenientibus perpetuo ministrantur. Loco autem bonam Aegyptiorum uectigalium partem attribuit, unde tam templi sacerdotes quam hi, in quos benignitas conferenda esset, necessaria capere possent. Porro apud Machomethanos non modo reges, sed etiam omnes magnae fortunae uiri templa hospitalibus aedibus adiunctis aedificant, easque domunculis exornant et commodis pro facultatibus instruunt. Auctor templi sepulchrum sibi in eodem templo constituit ac fato functus eo


276. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

futurum existimamus, Christiani uero ita Deo genitum, ut nunquam incoeperit putant. Qui ait, qui se ipsum depresserit, is a Deo extolletur, qui uero per arrogantiam nimium sibi attribuerit, in ima deturbabitur. Maximum autem rei incipiendae momentum est, ut quod acturus sis, Deo propitio agas. Porro quae iuste incoeperis, ea secundum ius fasque euentura sunt. Nunquam enim Deus iustae defuit uindictae. Quum igitur Deo auctore bellum incipiamus, qui dubitare de euentu possimus, quum praesertim armis, equis, pecunia, militum numero, ac robore omnes fere Christianos


277. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi ille intellexerit rem Hungaricam tibi curae esse, statim animo concidet. Non enim illum fugit pontificem Romanum principem esse Christianae reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud Christianos auctoritatem, ut iure imperii Christianos reges in communem hostem possit concitare. Porro nulli dubium est Turcam nihil magis timere quam Christianorum principum coitionem: ille enim probe nouit se non tam industria sua quam Christianorum discordia imperium auxisse. Quodsi senserit Turca Hungaros a pontifice Romano neglectos, a coeterisque Christianis destitutos,


278. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

ecclesiasticae pecuniae, sed etiam mutuo accaeptae exhausimus ― uosmet ipsi uobis nunc consulite. Quum autem status Italiae tranquilior fuerit, Hispanique ac Galli, quod propediem futurum est, inter se foedus inierint, curae nobis res Hungarica erit. Porro id temporis Romanus pontifex iusti exercitus auxilia aere suo conducta et Caroli Augusti copiis iungenda in Circumpadanam Italiam miserat, eo consilio, ut Galli, qui tunc Mediolanum tenebant, ex Italia eicerentur, filiusque Lodouici Mauri Sfortiae in auitum regnum restitueretur.


279. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

Salomonem, dum pater uixit, consulto ignauiam simulasse, ne uirtus eius illi formidolosa et ob id apud ferum hominem fraudi esset, quandoquidem compertum fere habebat Selynem dominandi cupidinem cunctis humanis affectibus anteposuisse. Porro Othomani reges, ut fere Machomethani omnes, cupidi sunt quidem uoluptatum, sed eos, utpote gloriae cupidiores, nunquam ulla uoluptas a rebus gerendis remoratur. Sed nec his, quominus militiam more suo exerceant, corporis mollities obest, quandoquidem, quod apud caeteras gentes


280. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

amore, et cura publicae rei eos sollicitos reddebat, arbitrantes regem ad belli pericula subeunda propter orbitatem segniorem necessario futurum, ne, si quid ei accideret, imperium Othomanorum nullo e stirpe regia superstite interiret. Porro censebant nunquam esse arma Salomoni deponenda, si regnum e dignitate sua tueri uellet, satis gnari et Sophenos hostilem animum aduersus Turcas gerere, et Hungaros bello nuper lacessitos haudquaquam quieturos. Turcae igitur in suas artes uersi, ne Hungari


281. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

suis ciuibus impudentissime suffragante, tum quia pontifex ipse uenatui, musicae et gulae deditus, pontificatum flagitiosi hominis consilio atque arbitrio, Iuliani, fratris patruelis ex concubina orti et cardinalatus dignitate contra leges pontificias insigniti, administrauerat. Porro Iulianus dignus odio non immerito uisus est, quia praeterquam, quod nulli praeclarae arti intentus erat, congerendae per omne nefas pecuniae reique ampliandę eo ardore incensus erat, ut neque religionis, neque


282. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

quam in externum accenditur. Quamquam in hoc pontifice designando quidam cardinalium Carolo Augusto gratificari uoluerunt, quippe satis creditur Romanum imperatorem intentiore cura operam dedisse, ut Hadrianus Romanus pontifex crearetur: erat enim ei charissimus amicorum. Porro hic uir in Morinis humili genere, utpote patre opifice natus est. Qui quum et moribus optimis esset praeditus, et sacris literis satis docte esset eruditus, admotus est pueritiae Caroli regendae simulque literis erudiendae, atque ut educator ac praeceptor in Hispaniam ductus. Carolo mox


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.